Luogo fonte: Co.T.pr.
Testo:
TANTA CIRCA NOS DIVINAE HUMANITATIS EST PROVIDENTIA, UT SEMPER AETERNIS
LIBERALITATIBUS NOS SUSTENTARE DIGNETUR. POST BELLA ENIM PARTHICA
AETERNA PACE SOPITA POSTQUE VANDALICAM GENTEM EREPTAM ET CARTHAGINEM,
IMMO MAGIS OMNEM LIBYAM ROMANO IMPERIO ITERUM SOCIATAM ET LEGES ANTIQUAS
IAM SENIO PRAEGRAVATAS PER NOSTRAM VIGILANTIAM PRAEBUIT IN NOVAM
PULCHRITUDINEM ET MODERATUM PERVENIRE COMPENDIUM: QUOD NEMO ANTE NOSTRUM
IMPERIUM UMQUAM SPERAVIT NEQUE HUMANO INGENIO POSSIBILE ESSE PENITUS
EXISTIMAVIT. ERAT ENIM MIRABILE ROMANAM SANCTIONEM AB URBE CONDITA USQUE
AD NOSTRI IMPERII TEMPORA, QUAE PAENE IN MILLE ET QUADRINGENTOS ANNOS
CONCURRUNT, INTESTINIS PROELIIS VACILLANTEM HOCQUE ET IN IMPERIALES
CONSTITUTIONES EXTENDENTEM IN UNAM REDUCERE CONSONANTIAM, UT NIHIL NEQUE
CONTRARIUM NEQUE IDEM NEQUE SIMILE IN EA INVENIATUR ET NE GEMINAE LEGES
PRO REBUS SINGULIS POSITAE USQUAM APPAREANT. NAMQUE HOC CAELESTIS QUIDEM
PROVIDENTIAE PECULIARE FUIT, HUMANAE VERO INBECILLITATI NULLO MODO
POSSIBILE. NOS ITAQUE MORE SOLITO AD IMMORTALITATIS RESPEXIMUS
PRAESIDIUM, ET SUMMO NUMINE INVOCATO DEUM AUCTOREM ET TOTIUS OPERIS
PRAESULEM FIERI OPTAVIMUS, ET OMNE STUDIUM TRIBONIANO VIRO EXCELSO
MAGISTRO OFFICIORUM ET EX QUAESTORE SACRI NOSTRI PALATII ET EX CONSULE
CREDIDIMUS EIQUE OMNE MINISTERIUM HUIUSCEMODI ORDINATIONIS IMPOSUIMUS,
UT IPSE UNA CUM ALIIS ILLUSTRIBUS ET PRUDENTISSIMIS VIRIS NOSTRUM
DESIDERIUM ADIMPLERET. NOSTRA QUOQUE MAIESTAS SEMPER INVESTIGANDO ET
PERSCRUTANDO EA QUAE AB HIS COMPONEBANTUR, QUIDQUID DUBIUM ET INCERTUM
INVENIEBATUR, HOC NUMINE CAELESTI ERECTA EMENDABAT ET IN COMPETENTEM
FORMAM REDIGEBAT. OMNIA IGITUR CONFECTA SUNT DOMINO ET DEO NOSTRO IHESU
CHRISTO POSSIBILITATEM TAM NOBIS QUAM NOSTRIS IN HOC SATELLITIBUS
PRAESTANTE.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.1
Testo:
ET PRINCIPALES QUIDEM CONSTITUTIONES DUODECIM LIBRIS DIGESTAS IAM ANTE
IN CODICEM NOSTRO NOMINE PRAEFULGENTEM CONTULIMUS. POSTEA VERO MAXIMUM
OPUS ADGREDIENTES IPSA VETUSTATIS STUDIOSISSIMA OPERA IAM PAENE CONFUSA
ET DISSOLUTA EIDEM VIRO EXCELSO PERMISIMUS TAM COLLIGERE QUAM CERTO
MODERAMINI TRADERE. SED CUM OMNIA PERCONTABAMUR, A PRAEFATO VIRO EXCELSO
SUGGESTUM EST DUO PAENE MILIA LIBRORUM ESSE CONSCRIPTA ET PLUS QUAM
TRECENTIES DECEM MILIA VERSUUM A VETERIBUS EFFUSA, QUAE NECESSE ESSET
OMNIA ET LEGERE ET PERSCRUTARI ET EX HIS SI QUID OPTIMUM FUISSET
ELIGERE. QUOD CAELESTI FULGORE ET SUMMAE TRINITATIS FAVORE CONFECTUM EST
SECUNDUM NOSTRA MANDATA, QUAE AB INITIO AD MEMORATUM VIRUM EXCELSUM
FECIMUS, ET IN QUINQUAGINTA LIBROS OMNE QUOD UTILISSIMUM ERAT COLLECTUM
EST ET OMNES AMBIGUITATES DECISAE NULLO SEDITIOSO RELICTO. NOMENQUE
LIBRIS INPOSUIMUS DIGESTORUM SEU PANDECTARUM, QUIA OMNES DISPUTATIONES
ET DECISIONES IN SE HABENT LEGITIMAS ET QUOD UNDIQUE FUIT COLLECTUM, HOC
IN SINUS SUOS RECEPERUNT, IN CENTUM QUINQUAGINTA PAENE MILIA VERSUUM
TOTUM OPUS CONSUMMANTES. ET IN SEPTEM PARTES EOS DIGESSIMUS, NON
PERPERAM NEQUE SINE RATIONE, SED IN NUMERORUM NATURAM ET ARTEM
RESPICIENTES ET CONSENTANEAM EIS DIVISIONEM PARTIUM CONFICIENTES.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.2
Testo:
IGITUR PRIMA QUIDEM PARS TOTIUS CONTEXTUS, QUAE GRAECO VOCABULO PRWTA
NUNCUPATUR, IN QUATTUOR LIBROS SEPOSITA EST.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.3
Testo:
SECUNDUS AUTEM ARTICULUS SEPTEM LIBROS HABET, QUI DE IUDICIIS
APPELLANTUR.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.4
Testo:
IN TERTIA VERO CONGREGATIONE OMNIA QUAE DE REBUS NOMINANTUR CONTULIMUS,
OCTO LIBRIS EIS DEPUTATIS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.5
Testo:
QUARTUS AUTEM LOCUS, QUI ET TOTIUS COMPOSITIONIS QUASI QUODDAM
INVENITUR UMBILICUM, OCTO LIBROS SUSCEPIT. IN QUIBUS OMNIA QUAE AD
HYPOTHECAM PERTINENT REPOSITA SUNT, UT NON PIGNERATICIA ACTIONE IN
LIBRIS DE REBUS POSITA MULTUM DISTARENT: ALIO LIBRO EODEM INSERTO
VOLUMINE, QUI AEDILICIUM EDICTUM ET REDHIBITORIAM ACTIONEM ET DUPLAE
STIPULATIONEM, QUAE DE EVICTIONIBUS PROPOSITA EST, CONTINET, QUIA HAEC
OMNIA TITULIS EMPTIONUM ET VENDITIONUM CONSENTANEA SUNT ET PRAEDICTAE
ACTIONES QUASI PEDISEQUAE ILLARUM AB INITIO PROCESSERUNT, IN VETUSTIORIS
QUIDEM EDICTI ORDINATIONE IN LOCA DEVIA ET MULTO DISTANTIA DEVAGANTES,
PER NOSTRAM AUTEM PROVIDENTIAM HIS CONGREGATAE, CUM OPORTUERAT EA QUAE
DE EODEM PAENE LOQUUNTUR IN CONFINIO PONERE. ALIUS ITAQUE LIBER POST DUO
PRIMOS NOBIS EXCOGITATUS EST DE USURIS ET TRAIECTICIIS PECUNIIS ET DE
INSTRUMENTIS ET TESTIBUS ET PROBATIONIBUS NEC NON PRAESUMPTIONIBUS, ET
MEMORATI TRES SINGULARES LIBRI IUXTA COMPOSITIONEM DE REBUS POSITI SUNT.
POST HOS SI QUA DE SPONSALIBUS VEL NUPTIIS VEL DOTIBUS LEGIBUS DICTA
SUNT REPOSUIMUS, TRIBUS LIBRORUM VOLUMINIBUS EA CONCLUDENTES. DE TUTELIS
AUTEM ET CURATIONIBUS GEMINOS LIBROS CONSCRIPSIMUS. ET MEMORATAM
ORDINATIONEM OCTO LIBRORUM MEDIAM TOTIUS OPERIS REPOSUIMUS, OMNIA
UNDIQUE TAM UTILISSIMA QUAM PULCHERRIMA IURA CONTINENTEM.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.6
Testo:
QUINTUS AUTEM EXORITUR NOBIS DIGESTORUM ARTICULUS, IN QUEM DE
TESTAMENTIS ET CODICILLIS TAM PRIVATORUM QUAM MILITUM OMNE, QUIDQUID
ANTIQUIS DICTUM EST, INVENIAT QUIS DEPOSITUM: QUI DE TESTAMENTIS
APPELLATUR. DE LEGATIS AUTEM ET FIDEICOMMISSIS QUINQUE LIBRORUM NUMERUS
ADGREGATUS EST.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.6A
Testo:
CUMQUE NIHIL TAM PECULIARE FUERAT, QUAM UT LEGATIS QUIDEM LEGIS
FALCIDIAE NARRATIO, FIDEICOMMISSIS AUTEM SENATUS CONSULTI TREBELLIANI,
SINGULIS LIBRIS UTRIQUE EORUM APPLICATIS TOTA PARS QUINTA IN NOVEM
LIBROS COADUNATA EST. SOLUM AUTEM SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM
PONENDUM ESSE EXISTIMAVIMUS: CAPTIOSAS ETENIM ET IPSIS VETERIBUS ODIOSAS
PEGASIANI SENATUS CONSULTI AMBAGES ET UTRIUSQUE SENATUS CONSULTI AD SE
TAM SUPERVACUAS QUAM SCRUPULOSAS DIVERSITATES RESPUENTES TOTUM IUS SUPER
HIS POSITUM TREBELLIANO SENATUS CONSULTO ADIUDICAVIMUS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.6B
Testo:
SED IN HIS NIHIL DE CADUCIS A NOBIS MEMORATUM EST, NE CAUSA, QUAE IN
REBUS NON PROSPERE GESTIS ET TRISTIBUS TEMPORIBUS ROMANIS INCREBUIT
CALAMITATIBUS, BELLO COALESCENS CIVILI, NOSTRIS REMANEAT TEMPORIBUS,
QUAE FAVOR CAELESTIS ET PACIS VIGORE FIRMAVIT ET SUPER OMNES GENTES IN
BELLICIS PERICULIS POSUIT, NE LUCTUOSUM MONUMENTUM LAETA SAECULA
INUMBRARE CONCEDATUR.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.7
Testo:
SEXTA DEINDE PARS DIGESTORUM EXORITUR, IN QUIBUS OMNES BONORUM
POSSESSIONES POSITAE SUNT, QUAE AD INGENUOS, QUAE AD LIBERTINOS
RESPICIUNT: UT ET IUS OMNE, QUOD DE GRADIBUS ET ADFINITATIBUS DESCENDIT,
LEGITIMAEQUE HEREDITATES ET OMNIS AB INTESTATO SUCCESSIO ET TERTULLIANUM
ET ORFITIANUM SENATUS CONSULTUM, EX QUIBUS MATER ET FILII INVICEM SIBI
HEREDES EXISTUNT, IN GEMINOS LIBROS CONTULIMUS BONORUM POSSESSIONIS
MULTITUDINEM IN COMPENDIOSUM ET MANIFESTISSIMUM ORDINEM CONCLUDENTES.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.7A
Testo:
POST HAEC EA, QUAE DE OPERIS NOVI NUNTIATIONIBUS DAMNIQUE INFECTI ET
PRO AEDIFICIIS DIRUTIS ET EORUM INSIDIIS ET QUAE DE AQUA PLUVIA ARCENDA
VETERIBUS AUCTORIBUS PLACITA SUNT, NEC NON DE PUBLICANIS ET DONATIONIBUS
TAM INTER VIVOS QUAM MORTIS CAUSA CONFICIENDIS CAUTA LEGIBUS INVENIMUS,
IN LIBRUM SINGULAREM DEDUXIMUS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.7B
Testo: DE MANUMISSIONIBUS AUTEM ET DE LIBERALI CAUSA ALIUS LIBER RESPONDIT:
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.7C
Testo:
QUEMADMODUM ET DE ADQUISITIONE TAM DOMINII QUAM POSSESSIONIS ET TITULIS
QUI EAM INDUCUNT MULTAE ET VARIAE LECTIONES UNI SUNT INSERTAE VOLUMINI:
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.7D
Testo:
ALIO LIBRO DEPUTATO HIS, QUI IUDICATI VEL IN IURE CONFESSI SUNT, ET DE
BONORUM DETENTIONIBUS ET VENDITIONIBUS ET UT NE QUID IN FRAUDEM
CREDITORUM FIAT.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.7E
Testo:
POSTQUE HAEC OMNIA INTERDICTA GLOMERATA SUNT: ET DEINCEPS EXCEPTIONES
ET DE TEMPORUM PROLIXITATIBUS ET DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS LIBER
ITERUM SINGULARIS EXTENDITUR: UT PRAEFATA SEXTA PARS TOTIUS DIGESTORUM
VOLUMINIS OCTO LIBRIS DEFINIATUR.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.8
Testo:
SEPTIMUS AUTEM ET NOVISSIMUS ARTICULUS DIGESTORUM SEX LIBRIS FORMATUS
EST. QUO DE STIPULATIONIBUS SEU VERBORUM OBLIGATIONIBUS ET
FIDEIUSSORIBUS ET MANDATORIBUS, NEC NON NOVATIONIBUS ET SOLUTIONIBUS ET
ACCEPTILATIONIBUS ET DE PRAETORIIS STIPULATIONIBUS OMNE QUOD IUS
INVENITUR GEMINO VOLUMINE INSCRIPTUM EST, QUOD IN LIBRIS ANTIQUIS NEC
NUMERARI POSSIBILE FUIT.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.8A
Testo:
ET POST HOC DUO TERRIBILES LIBRI POSITI SUNT PRO DELICTIS PRIVATIS ET
EXTRAORDINARIIS NEC NON PUBLICIS CRIMINIBUS, QUI OMNEM CONTINENT
SEVERITATEM POENARUMQUE ATROCITATEM. QUIBUS PERMIXTA SUNT ET EA QUAE DE
AUDACIBUS HOMINIBUS CAUTA SUNT, QUI SE CELARE CONANTUR ET CONTUMACES
EXISTUNT: ET DE POENIS, QUAE CONDEMNATIS INFLIGUNTUR VEL CONCEDUNTUR,
NEC NON DE EORUM SUBSTANTIIS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.8B
Testo:
LIBER AUTEM SINGULARIS PRO APPELLATIONIBUS NOBIS EXCOGITATUS EST CONTRA
SENTENTIAS TAM CIVILES QUAM CRIMINALES CAUSAS FINIENTES.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.8C
Testo:
CETERA AUTEM OMNIA, QUAE AD MUNICIPALES VEL DE DECURIONIBUS ET
MUNERIBUS VEL PUBLICIS OPERIBUS VEL NUNDINIS ET POLLICITATIONIBUS ET
DIVERSIS COGNITIONIBUS ET CENSIBUS VEL SIGNIFICATIONE VERBORUM VETERIBUS
INVENTA SUNT QUAEQUE REGULARITER DEFINITA, IN SESE RECEPIT
QUINQUAGENSIMUS, TOTIUS CONSUMMATIONIS PERFECTUS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.9
Testo:
QUAE OMNIA CONFECTA SUNT PER VIRUM EXCELSUM NEC NON PRUDENTISSIMUM
MAGISTRUM EX QUAESTORE ET EX CONSULE TRIBONIANUM, QUI SIMILITER
ELOQUENTIAE ET LEGITIMAE SCIENTIAE ARTIBUS DECORATUS ET IN IPSIS RERUM
EXPERIMENTIS EMICUIT NIHILQUE MAIUS NEC CARIUS NOSTRIS UNQUAM
IUSSIONIBUS DUXIT: NEC NON PER ALIOS VIROS MAGNIFICOS ET STUDIOSISSIMOS
PERFECTA SUNT, ID EST CONSTANTINUM VIRUM ILLUSTREM COMITEM SACRARUM
LARGITIONUM ET MAGISTRUM SCRINII LIBELLORUM SACRARUMQUE COGNITIONUM, QUI
SEMPER NOBIS EX BONA OPINIONE ET GLORIA SESE COMMENDAVIT: NEC NON
THEOPHILUM VIRUM ILLUSTREM MAGISTRUM IURISQUE PERITUM IN HAC
SPLENDIDISSIMA CIVITATE LAUDABILITER OPTIMAM LEGUM GUBERNATIONEM
EXTENDENTEM: ET DOROTHEUM VIRUM ILLUSTREM ET FACUNDISSIMUM QUAESTORIUM,
QUEM IN BERYTIENSIUM SPLENDIDISSIMA CIVITATE LEGES DISCIPULIS TRADENTEM
PROPTER EIUS OPTIMAM OPINIONEM ET GLORIAM AD NOS DEDUXIMUS PARTICIPEMQUE
HUIUS OPERIS FECIMUS: SED ET ANATOLIUM VIRUM ILLUSTREM MAGISTRUM, QUI ET
IPSE APUD BERYTIENSES IURIS INTERPRES CONSTITUTUS AD HOC OPUS ALLECTUS
EST, VIR AB ANTIQUA STIRPE LEGITIMA PROCEDENS, CUM ET PATER EIUS
LEONTIUS ET AVUS EUDOXIUS OPTIMAM SUI MEMORIAM IN LEGIBUS RELIQUERUNT:
NEC NON CRATINUM VIRUM ILLUSTREM ET COMITEM SACRARUM LARGITIONUM ET
OPTIMUM ANTECESSOREM HUIUS ALMAE URBIS CONSTITUTUM: QUI OMNES AD
PRAEDICTUM OPUS ELECTI SUNT UNA CUM STEPHANO, MENA, PROSDOCIO, EUTOLMIO,
TIMOTHEO, LEONIDE, LEONTIO, PLATONE, IACOBO, CONSTANTINO, IOHANNE, VIRIS
PRUDENTISSIMIS, QUI PATRONI QUIDEM SUNT CAUSARUM APUD MAXIMAM SEDEM
PRAEFECTURAE, QUAE ORIENTALIBUS PRAETORIIS PRAESIDET, OMNE AUTEM SUAE
VIRTUTIS TESTIMONIUM UNDIQUE ACCIPIENTES ET A NOBIS AD TANTI OPERIS
CONSUMMATIONEM ELECTI SUNT. ET CUM OMNES IN UNUM CONVENERUNT
GUBERNATIONE TRIBONIANI VIRI EXCELSI, UT TANTUM OPUS NOBIS AUCTORIBUS
POSSINT CONFICERE, DEO PROPITIO IN PRAEDICTOS QUINQUAGINTA LIBROS OPUS
CONSUMMATUM EST.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.10
Testo:
TANTA AUTEM NOBIS ANTIQUITATI HABITA EST REVERENTIA, UT NOMINA
PRUDENTIUM TACITURNITATI TRADERE NULLO PATIAMUR MODO: SED UNUSQUISQUE
EORUM, QUI AUCTOR LEGIS FUIT, NOSTRIS DIGESTIS INSCRIPTUS EST: HOC
TANTUMMODO A NOBIS EFFECTO, UT, SI QUID IN LEGIBUS EORUM VEL SUPERVACUUM
VEL INPERFECTUM VEL MINUS IDONEUM VISUM EST, VEL ADIECTIONEM VEL
DEMINUTIONEM NECESSARIAM ACCIPIAT ET RECTISSIMIS TRADATUR REGULIS. ET IN
MULTIS SIMILIBUS VEL CONTRARIIS QUOD RECTIUS HABERE APPAREBAT, HOC PRO
ALIIS OMNIBUS POSITUM EST UNAQUE OMNIBUS AUCTORITATE INDULTA, UT
QUIDQUID IBI SCRIPTUM EST, HOC NOSTRUM APPAREAT ET EX NOSTRA VOLUNTATE
COMPOSITUM: NEMINE AUDENTE COMPARARE EA QUAE ANTIQUITAS HABEBAT ET QUAE
NOSTRA AUCTORITAS INTRODUXIT, QUIA MULTA ET MAXIMA SUNT, QUAE PROPTER
UTILITATEM RERUM TRANSFORMATA SUNT. ADEO UT ET SI PRINCIPALIS
CONSTITUTIO FUERAT IN VETERIBUS LIBRIS RELATA, NEQUE EI PEPERCIMUS, SED
ET HOC CORRIGENDUM ESSE PUTAVIMUS ET IN MELIUS RESTAURANDUM. NOMINIBUS
ETENIM VETERIBUS RELICTIS, QUIDQUID LEGUM VERITATI DECORUM ET
NECESSARIUM FUERAT, HOC NOSTRIS EMENDATIONIBUS SERVAVIMUS. ET PROPTER
HANC CAUSAM ET SI QUID INTER EOS DUBITABATUR, HOC IAM IN TUTISSIMAM
PERVENIT QUIETEM, NULLO TITUBANTE RELICTO.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.11
Testo:
SED CUM PROSPEXIMUS, QUOD AD PORTANDAM TANTAE SAPIENTIAE MOLEM NON SUNT
IDONEI HOMINES RUDES ET QUI IN PRIMIS LEGUM VESTIBULIS STANTES INTRARE
AD ARCANA EORUM PROPERANT, ET ALIAM MEDIOCREM EMENDATIONEM PRAEPARANDAM
ESSE CENSUIMUS, UT SUB EA COLORATI ET QUASI PRIMITIIS OMNIUM INBUTI
POSSINT AD PENETRALIA EORUM INTRARE ET FORMAM LEGUM PULCHERRIMAM NON
CONIVENTIBUS OCULIS ACCIPERE. ET IDEO TRIBONIANO VIRO EXCELSO, QUI AD
TOTIUS OPERIS GUBERNATIONEM ELECTUS EST, NEC NON THEOPHILO ET DOROTHEO
VIRIS ILLUSTRIBUS ET FACUNDISSIMIS ANTECESSORIBUS ACCERSITIS MANDAVIMUS,
QUATENUS LIBRIS, QUOS VETERES COMPOSUERUNT, QUI PRIMA LEGUM ARGUMENTA
CONTINEBANT ET INSTITUTIONES VOCABANTUR, SEPARATIM COLLECTIS, QUIDQUID
EX HIS UTILE ET APTISSIMUM ET UNDIQUE SIT ELIMATUM ET REBUS, QUAE IN
PRAESENTI AEVO IN USU VERTUNTUR, CONSENTANEUM INVENITUR, HOC ET CAPERE
STUDEANT ET QUATTUOR LIBRIS REPONERE ET TOTIUS ERUDITIONIS PRIMA
FUNDAMENTA ATQUE ELEMENTA PONERE, QUIBUS IUVENES SUFFULTI POSSINT
GRAVIORA ET PERFECTIORA LEGUM SCITA SUSTENTARE. ADMONUIMUS AUTEM EOS, UT
MEMORES ETIAM NOSTRARUM FIANT CONSTITUTIONUM, QUAS PRO EMENDATIONE IURIS
PROMULGAVIMUS, ET IN CONFECTIONE INSTITUTIONUM ETIAM EADEM EMENDATIONE
PONERE NON MORENTUR: UT SIT MANIFESTUM ET QUID ANTEA VACILLABAT ET QUID
POSTEA IN STABILITATEM REDACTUM EST. QUOD OPUS AB HIS PERFECTUM UT NOBIS
OBLATUM ET RELECTUM EST, ET PRONO SUSCEPIMUS ANIMO ET NOSTRIS SENSIBUS
NON INDIGNUM ESSE IUDICAVIMUS ET PRAEDICTOS LIBROS CONSTITUTIONUM VICEM
HABERE IUSSIMUS: QUOD ET IN ORATIONE NOSTRA, QUAM EISDEM LIBRIS
PRAEPOSUIMUS, APERTIUS DECLARATUR.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.12
Testo:
OMNI IGITUR ROMANI IURIS DISPOSITIONE COMPOSITA ET IN TRIBUS
VOLUMINIBUS, ID EST INSTITUTIONUM ET DIGESTORUM SEU PANDECTARUM NEC NON
CONSTITUTIONUM, PERFECTA ET IN TRIBUS ANNIS CONSUMMATA, QUAE UT PRIMUM
SEPARARI COEPIT, NEQUE IN TOTUM DECENNIUM COMPLERI SPERABATUR:
OMNIPOTENTI DEO ET HANC OPERAM AD HOMINUM SUSTENTATIONEM PIIS OPTULIMUS
ANIMIS UBERESQUE GRATIAS MAXIMAE DEITATI REDDIDIMUS, QUAE NOBIS
PRAESTITIT ET BELLA FELICITER AGERE ET HONESTA PACE PERPOTIRI ET NON
TANTUM NOSTRO, SED ETIAM OMNI AEVO TAM INSTANTI QUAM POSTERIORI LEGES
OPTIMAS PONERE. (13) OMNIBUS ITAQUE HOMINIBUS EANDEM SANCTIONEM
MANIFESTAM FACERE NECESSARIUM PERSPEXIMUS, UT SIT EIS COGNITUM, QUANTA
CONFUSIONE ET INFINITATE ABSOLUTI IN QUAM MODERATIONEM ET LEGITIMAM
VERITATEM PERVENERUNT: LEGESQUE IN POSTERUM HABEANT TAM DIRECTAS QUAM
COMPENDIOSAS OMNIBUSQUE IN PROMPTU POSITAS ET AD POSSIDENDI LIBROS EARUM
FACILITATEM IDONEAS: UT NON MOLE DIVITIARUM EXPENSA POSSINT HOMINES
SUPERVACUAE LEGUM MULTITUDINIS ADIPISCI VOLUMINA, SED VILISSIMA PECUNIA
FACILIS EORUM COMPARATIO PATEAT TAM DITIORIBUS QUAM TENUIORIBUS, MINIMO
PRETIO MAGNA PRUDENTIA REPARANDA.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.13(14)
Testo:
SI QUID AUTEM IN TANTA LEGUM COMPOSITIONE, QUAE AB IMMENSO LIBRORUM
NUMERO COLLECTA EST, SIMILE FORSITAN RARO INVENIATUR, NEMO HOC
VITUPERANDUM EXISTIMET, SED PRIMUM QUIDEM INBECILLITATI HUMANAE, QUAE
NATURALITER INEST, HOC INSCRIBAT, QUIA OMNIUM HABERE MEMORIAM ET PENITUS
IN NULLO PECCARE DIVINITATIS MAGIS QUAM MORTALITATIS EST: QUOD ET A
MAIORIBUS DICTUM EST. DEINDE SCIAT, QUOD SIMILITUDO IN QUIBUSDAM ET HIS
BREVISSIMIS ADSUMPTA NON INUTILIS EST, ET NEC CITRA NOSTRUM PROPOSITUM
HOC SUBSECUTUM: AUT ENIM ITA LEX NECESSARIA ERAT, UT DIVERSIS TITULIS
PROPTER RERUM COGNATIONEM APPLICARI EAM OPORTEAT, AUT, CUM FUERAT ALIIS
DIVERSIS PERMIXTA, IMPOSSIBILE ERAT EAM PER PARTES DETRAHI, NE TOTUM
CONFUNDATUR. ET IN HIS PARTIBUS, IN QUIBUS PERFECTISSIMAE VISIONES
EXPOSITAE VETERUM FUERANT, QUOD PARTICULATIM IN EAS FUERAT SPARSUM, HOC
DIVIDERE AC SEPARARE PENITUS ERAT INCIVILE, NE TAM SENSUS QUAM AURES
LEGENTIUM EX HOC PERTURBENTUR.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.14
Testo:
SIMILIQUE MODO SI QUID PRINCIPALIBUS CONSTITUTIONIBUS CAUTUM EST, HOC
IN DIGESTORUM VOLUMINE PONI NULLO CONCESSIMUS MODO, QUASI CONSTITUTIONUM
RECITATIONE SUFFICIENTE: NISI ET HOC RARO EX ISDEM CAUSIS, QUIBUS
SIMILITUDO ADSUMPTA EST.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.15
Testo:
CONTRARIUM AUTEM ALIQUID IN HOC CODICE POSITUM NULLUM SIBI LOCUM
VINDICABIT NEC INVENITUR, SI QUIS SUPTILI ANIMO DIVERSITATIS RATIONES
EXCUTIET: SED EST ALIQUID NOVUM INVENTUM VEL OCCULTE POSITUM, QUOD
DISSONANTIAE QUERELLAM DISSOLVIT ET ALIAM NATURAM INDUCIT DISCORDIAE
FINES EFFUGIENTEM.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.16
Testo:
SED ET SI QUID FORSITAN PRAETERMISSUM EST, QUOD IN TANTIS MILIBUS QUASI
IN PROFUNDO POSITUM LATITABAT, ET, CUM IDONEUM FUERAT PONI, OBSCURITATE
INVOLUTUM NECESSARIO DERELICTUM EST: QUIS HOC ADPREHENDERE RECTO ANIMO
POSSIT? PRIMO QUIDEM PROPTER INGENII MORTALIS EXIGUITATEM: DEINDE
PROPTER IPSIUS REI VITIUM, QUOD MULTIS INUTILIBUS PERMIXTUM NULLAM SUI
AD ERUENDUM PRAEBUIT COPIAM: DEIN QUOD MULTO UTILIUS EST PAUCA IDONEA
EFFUGERE, QUAM MULTIS INUTILIBUS HOMINES PRAEGRAVARI.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.17
Testo:
MIRABILE AUTEM ALIQUID EX HIS LIBRIS EMERSIT, QUOD MULTITUDO ANTIQUA
PRAESENTE BREVITATE PAUCIOR INVENITUR. HOMINES ETENIM, QUI ANTEA LITES
AGEBANT, LICET MULTAE LEGES FUERANT POSITAE, TAMEN EX PAUCIS LITES
PERFEREBANT VEL PROPTER INOPIAM LIBRORUM, QUOS CONPARARE EIS INPOSSIBILE
ERAT, VEL PROPTER IPSAM INSCIENTIAM, ET VOLUNTATE IUDICUM MAGIS QUAM
LEGITIMA AUCTORITATE LITES DIRIMEBANTUR. IN PRAESENTI AUTEM
CONSUMMATIONE NOSTRORUM DIGESTORUM E TANTIS LEGES COLLECTAE SUNT
VOLUMINIBUS, QUORUM ET NOMINA ANTIQUIORES HOMINES NON DICIMUS
NESCIEBANT, SED NEC UMQUAM AUDIEBANT. QUAE OMNIA COLLECTA SUNT
SUBSTANTIA AMPLISSIMA CONGREGATA, UT EGENA QUIDEM ANTIQUA MULTITUDO
INVENIATUR, OPULENTISSIMA AUTEM BREVITAS NOSTRA EFFICIATUR. ANTIQUAE
AUTEM SAPIENTIAE LIBRORUM COPIAM MAXIME TRIBONIANUS VIR EXCELLENTISSIMUS
PRAEBUIT, IN QUIBUS MULTI FUERANT ET IPSIS ERUDITISSIMIS HOMINIBUS
INCOGNITI, QUIBUS OMNIBUS PERLECTIS, QUIDQUID EX HIS PULCHERRIMUM ERAT,
HOC SEMOTUM IN OPTIMAM NOSTRAM COMPOSITIONEM PERVENIT. SED HUIUS OPERIS
CONDITORES NON SOLUM EA VOLUMINA PERLEGERUNT, EX QUIBUS LEGES POSITAE
SUNT, SED ETIAM ALIA MULTA, QUAE, NIHIL VEL UTILE VEL NOVUM IN EIS
INVENIENTES, QUOD EXCEPTUM NOSTRIS DIGESTIS APPLICARENT, OPTIMO ANIMO
RESPUERUNT.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.18
Testo:
SED QUIA DIVINAE QUIDEM RES PERFECTISSIMAE SUNT, HUMANI VERO IURIS
CONDICIO SEMPER IN INFINITUM DECURRIT ET NIHIL EST IN EA, QUOD STARE
PERPETUO POSSIT ( MULTAS ETENIM FORMAS EDERE NATURA NOVAS DEPROPERAT),
NON DESPERAMUS QUAEDAM POSTEA EMERGI NEGOTIA, QUAE ADHUC LEGUM LAQUEIS
NON SUNT INNODATA. SI QUID IGITUR TALE CONTIGERIT, AUGUSTUM IMPLORETUR
REMEDIUM, QUIA IDEO IMPERIALEM FORTUNAM REBUS HUMANIS DEUS PRAEPOSUIT,
UT POSSIT OMNIA QUAE NOVITER CONTINGUNT ET EMENDARE ET COMPONERE ET
MODIS ET REGULIS COMPETENTIBUS TRADERE. ET HOC NON PRIMUM A NOBIS DICTUM
EST, SED AB ANTIQUA DESCENDIT PROSAPIA: CUM ET IPSE IULIANUS LEGUM ET
EDICTI PERPETUI SUPTILISSIMUS CONDITOR IN SUIS LIBRIS HOC RETTULIT, UT,
SI QUID INPERFECTUM INVENIATUR, AB IMPERIALI SANCTIONE HOC REPLEATUR. ET
NON IPSE SOLUS, SED ET DIVUS HADRIANUS IN COMPOSITIONE EDICTI ET SENATUS
CONSULTO, QUOD EAM SECUTUM EST, HOC APERTISSIME DEFINIVIT, UT, SI QUID
IN EDICTO POSITUM NON INVENITUR, HOC AD EIUS REGULAS EIUSQUE CONIECTURAS
ET IMITATIONES POSSIT NOVA INSTRUERE AUCTORITAS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.19
Testo:
HAEC IGITUR OMNIA SCIENTES, PATRES CONSCRIPTI ET OMNES ORBIS TERRARUM
HOMINES, GRATIAS QUIDEM AMPLISSIMAS AGITE SUMMAE DIVINITATI, QUAE
VESTRIS TEMPORIBUS TAM SALUBERRIMUM OPUS SERVAVIT: QUO ENIM ANTIQUITAS
DIGNA DIVINO NON EST VISA IUDICIO, HOC VESTRIS TEMPORIBUS INDULTUM EST.
HASCE ITAQUE LEGES ET ADORATE ET OBSERVATE OMNIBUS ANTIQUIORIBUS
QUIESCENTIBUS: NEMOQUE VESTRUM AUDEAT VEL COMPARARE EAS PRIORIBUS VEL,
SI QUID DISSONANS IN UTROQUE EST, REQUIRERE, QUIA OMNE QUOD HIC POSITUM
EST HOC UNICUM ET SOLUM OBSERVARI CENSEMUS. NEC IN IUDICIO NEC IN ALIO
CERTAMINE, UBI LEGES NECESSARIAE SUNT, EX ALIIS LIBRIS, NISI AB IISDEM
INSTITUTIONIBUS NOSTRISQUE DIGESTIS ET CONSTITUTIONIBUS A NOBIS
COMPOSITIS VEL PROMULGATIS ALIQUID VEL RECITARE VEL OSTENDERE CONETUR,
NISI TEMERATOR VELIT FALSITATIS CRIMINI SUBIECTUS UNA CUM IUDICE, QUI
EORUM AUDIENTIAM PATIATUR, POENIS GRAVISSIMIS LABORARE.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.20
Testo:
NE AUTEM INCOGNITUM VOBIS FIAT, EX QUIBUS VETERUM LIBRIS HAEC
CONSUMMATIO ORDINATA EST, IUSSIMUS ET HOC IN PRIMORDIIS DIGESTORUM
NOSTRORUM INSCRIBI, UT MANIFESTISSIMUM SIT, EX QUIBUS LEGISLATORIBUS
QUIBUSQUE LIBRIS EORUM ET QUOT MILIBUS HOC IUSTITIAE ROMANAE TEMPLUM
AEDIFICATUM EST.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.20A
Testo:
LEGISLATORES AUTEM VEL COMMENTATORES EOS ELEGIMUS, QUI DIGNI TANTO
OPERE FUERANT ET QUOS ET ANTERIORES PIISSIMI PRINCIPES ADMITTERE NON
SUNT INDIGNATI, OMNIBUS UNO DIGNITATIS APICE INPERTITO NEC SIBI QUODAM
ALIQUAM PRAEROGATIVAM VINDICANTE. CUM ENIM CONSTITUTIONUM VICEM ET HAS
LEGES OPTINERE CENSUIMUS QUASI EX NOBIS PROMULGATAS, QUID AMPLIUS AUT
MINUS IN QUIBUSDAM ESSE INTELLEGATUR, CUM UNA DIGNITAS, UNA POTESTAS
OMNIBUS EST INDULTA?
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.21
Testo:
HOC AUTEM, QUOD ET AB INITIO NOBIS VISUM EST, CUM HOC OPUS FIERI DEO
ADNUENTE MANDABAMUS, TEMPESTIVUM NOBIS VIDETUR ET IN PRAESENTI SANCIRE,
UT NEMO NEQUE EORUM, QUI IN PRAESENTI IURIS PERITIAM HABENT, NEC QUI
POSTEA FUERINT AUDEAT COMMENTARIOS ISDEM LEGIBUS ADNECTERE: NISI TANTUM
SI VELIT EAS IN GRAECAM VOCEM TRANSFORMARE SUB EODEM ORDINE EAQUE
CONSEQUENTIA, SUB QUA ET VOCES ROMANAE POSITAE SUNT ( HOC QUOD GRAECI
KATA PODA DICUNT), ET SI QUI FORSITAN PER TITULORUM SUPTILITATEM
ADNOTARE MALUERINT ET EA QUAE PARATITLA NUNCUPANTUR COMPONERE. ALIAS
AUTEM LEGUM INTERPRETATIONES, IMMO MAGIS PERVERSIONES EOS IACTARE NON
CONCEDIMUS, NE VERBOSITAS EORUM ALIQUID LEGIBUS NOSTRIS ADFERAT EX
CONFUSIONE DEDECUS. QUOD ET IN ANTIQUIS EDICTI PERPETUI COMMENTATORIBUS
FACTUM EST, QUI OPUS MODERATE CONFECTUM HUC ATQUE ILLUC IN DIVERSAS
SENTENTIAS PRODUCENTES IN INFINITUM DETRAXERUNT, UT PAENE OMNEM ROMANAM
SANCTIONEM ESSE CONFUSAM. QUOS SI PASSI NON SUMUS, QUEMADMODUM
POSTERITATIS ADMITTATUR VANA DISCORDIA? SI QUID AUTEM TALE FACERE AUSI
FUERINT, IPSI QUIDEM FALSITATIS REI CONSTITUANTUR, VOLUMINA AUTEM EORUM
OMNIMODO CORRUMPENTUR. SI QUID VERO, UT SUPRA DICTUM EST, AMBIGUUM
FUERIT VISUM, HOC AD IMPERIALE CULMEN PER IUDICES REFERATUR ET EX
AUCTORITATE AUGUSTA MANIFESTETUR, CUI SOLI CONCESSUM EST LEGES ET
CONDERE ET INERPRETARI.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.22
Testo:
EANDEM AUTEM POENAM FALSITATIS CONSTITUIMUS ET ADVERSUS EOS, QUI IN
POSTERUM LEGES NOSTRAS PER SIGLORUM OBSCURITATES AUSI FUERINT
CONSCRIBERE. OMNIA ENIM, ID EST ET NOMINA PRUDENTIUM ET TITULOS ET
LIBRORUM NUMEROS, PER CONSEQUENTIAS LITTERARUM VOLUMUS, NON PER SIGLA
MANIFESTARI, ITA UT, QUI TALEM LIBRUM SIBI PARAVERIT, IN QUO SIGLA
POSITA SUNT IN QUALEMCUMQUE LOCUM LIBRI VEL VOLUMINIS, SCIAT INUTILIS SE
ESSE CODICIS DOMINUM: NEQUE ENIM LICENTIAM APERIMUS EX TALI CODICE IN
IUDICIUM ALIQUID RECITARE, QUI IN QUACUMQUE SUA PARTE SIGLORUM HABET
MALITIAS. IPSE AUTEM LIBRARIUS, QUI EAS INSCRIBERE AUSUS FUERIT, NON
SOLUM CRIMINALI POENA ( SECUNDUM QUOD DICTUM EST) PLECTETUR, SED ETIAM
LIBRI AESTIMATIONEM IN DUPLUM DOMINO REDDAT, SI ET IPSE DOMINUS IGNORANS
TALEM LIBRUM VEL COMPARAVERIT VEL CONFICI CURAVERIT QUOD ET ANTEA A
NOBIS DISPOSITUM EST ET IN LATINA CONSTITUTIONE ET IN GRAECA, QUAM AD
LEGUM PROFESSORES DIMISIMUS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.23
Testo:
LEGES AUTEM NOSTRAS, QUAE IN HIS CODICIBUS, ID EST INSTITUTIONUM SEU
ELEMENTORUM ET DIGESTORUM VEL PANDECTARUM POSUIMUS, SUUM OPTINERE ROBUR
EX TERTIO NOSTRO FELICISSIMO SANCIMUS CONSULATU, PRAESENTIS DUODECIMAE
INDICTIONIS TERTIO CALENDAS IANUARIAS, IN OMNE AEVUM VALITURAS ET UNA
CUM NOSTRIS CONSTITUTIONIBUS POLLENTES ET SUUM VIGOREM IN IUDICIIS
OSTENDENTES IN OMNIBUS CAUSIS, SIVE QUAE POSTEA EMERSERINT SIVE IN
IUDICIIS ADHUC PENDENT NEC EAS IUDICIALIS VEL AMICALIS FORMA COMPESCUIT.
QUAE ENIM IAM VEL IUDICIALI SENTENTIA FINITA SUNT VEL AMICALI PACTO
SOPITA, HAEC RESUSCITARI NULLO VOLUMUS MODO. BENE AUTEM PROPERAVIMUS IN
TERTIUM NOSTRUM CONSULATUM ET HAS LEGES EDERE, QUIA MAXIMI DEI ET DOMINI
NOSTRI IHESU CHRISTI AUXILIUM FELICISSIMUM EUM NOSTRAE REI PUBLICAE
DONAVIT: CUM IN HUNC ET BELLA PARTHICA ABOLITA SUNT ET QUIETI PERPETUAE
TRADITA, ET TERTIA PARS MUNDI NOBIS ADCREVIT ( POST EUROPAM ENIM ET ASIAM
ET TOTA LIBYA NOSTRO IMPERIO ADIUNCTA EST), ET TANTO OPERI LEGUM CAPUT
IMPOSITUM EST, OMNIA CAELESTIA DONA NOSTRO TERTIO CONSULATUI INDULTA.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.T.24
Testo:
OMNES ITAQUE IUDICES NOSTRI PRO SUA IURISDICTIONE EASDEM LEGES
SUCIPIANT ET TAM IN SUIS IUDICIIS QUAM IN HAC REGIA URBE HABEANT ET
PROPONANT, ET PRAECIPUE VIR EXCELSUS HUIUS ALMAE URBIS PRAEFECTUS. CURAE
AUTEM ERIT TRIBUS EXCELSIS PRAEFECTIS PRAETORIIS TAM ORIENTALIBUS QUAM
ILLYRICIS NEC NON LIBYCIS PER SUAS AUCTORITATES OMNIBUS, QUI SUAE
IURISDICTIONI SUPPOSITI SUNT, EAS MANIFESTARE.
DATA SEPTIMO DECIMO CALENDAS IANUARIAS IUSTINIANO DOMINO NOSTRO TER
CONSULE.
-------------------------------------