Luogo fonte:  Co.O.pr.

Testo:

OMNEM REI PUBLICAE NOSTRAE SANCTIONEM IAM ESSE PURGATAM ET COMPOSITAM

TAM IN QUATTUOR LIBRIS INSTITUTIONUM SEU ELEMENTORUM QUAM IN

QUINQUAGINTA DIGESTORUM SEU PANDECTARUM NEC NON IN DUODECIM IMPERIALIUM

CONSTITUTIONUM QUIS AMPLIUS QUAM VOS COGNOSCIT? ET OMNIA QUIDEM, QUAE

OPORTUERAT ET AB INITIO MANDARE ET POST OMNIUM CONSUMMATIONEM, FACTUM

LIBENTER ADMITTENTES, DEFINIRE, IAM PER NOSTRAS ORATIONES TAM GRAECA

LINGUA QUAM ROMANORUM, QUAS AETERNAS FIERI OPTAMUS, EXPLICITA SUNT. SED

CUM VOS PROFESSORES LEGITIMAE SCIENTIAE CONSTITUTOS ETIAM HOC OPORTUERAT

SCIRE, QUID ET IN QUIBUS TEMPORIBUS TRADI NECESSARIUM STUDIOSIS

CREDIMUS, UT EX HOC OPTIMI ATQUE ERUDITISSIMI EFFICIANTUR: IDEO

PRAESENTEM DIVINAM ORATIONEM AD VOS PRAECIPUE FACIENDAM EXISTIMAMUS,

QUATENUS TAM PRUDENTIA VESTRA QUAM CETERI ANTECESSORES, QUI EANDEM ARTEM

IN OMNE AEVUM EXERCERE MALUERINT, NOSTRIS REGULIS OBSERVATIS INCLUTAM

VIAM ERUDITIONIS LEGITIMAE POSSINT AMBULARE. ITAQUE DUBIO PROCUL QUIDEM

EST NECESSE ESSE INSTITUTIONES IN OMNIBUS STUDIIS PRIMUM SIBI VINDICARE

LOCUM, UTPOTE PRIMA VESTIGIA CUIUSQUE SCIENTIAE MEDIOCRITER TRADENTES.

EX LIBRIS AUTEM QUINQUAGINTA NOSTRORUM DIGESTORUM SEX ET TRIGINTA

TANTUMMODO SUFFICERE TAM AD VESTRAM EXPOSITIONEM QUAM AD IUVENTUTIS

ERUDITIONEM IUDICAMUS. SED ORDINEM EORUM ET TRAMITES PER QUOS AMBULANDUM

EST MANIFESTARE TEMPESTIVUM NOBIS ESSE VIDETUR, ET VOS IN MEMORIAM

QUIDEM EORUM, QUAE ANTEA TRADEBATIS, REDIGERE, OSTENDERE AUTEM NOVELLAE

NOSTRAE COMPOSITIONIS TAM UTILITATEM QUAM TEMPORA, UT NIHIL HUIUSMODI

ARTIS RELINQUATUR INCOGNITUM.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.1

Testo:

ET ANTEA QUIDEM, QUEMADMODUM ET VESTRA SCIT PRUDENTIA, EX TANTA LEGUM

MULTITUDINE, QUAE IN LIBRORUM QUIDEM DUO MILIA, VERSUUM AUTEM TRICIES

CENTENA EXTENDEBATUR, NIHIL ALIUD NISI SEX TANTUMMODO LIBROS ET IPSOS

CONFUSOS ET IURA UTILIA IN SE PERRARO HABENTES A VOCE MAGISTRA STUDIOSI

ACCIPIEBANT, CETERIS IAM DESUETIS, IAM OMNIBUS INVIIS. IN HIS AUTEM SEX

LIBRIS GAII NOSTRI INSTITUTIONES ET LIBRI SINGULARES QUATTUOR, PRIMUS DE

ILLA VETERE RE UXORIA, SECUNDUS DE TUTELIS ET TERTIUS NEC NON QUARTUS DE

TESTAMENTIS ET LEGATIS CONNUMERABANTUR: QUOS NEC TOTOS PER CONSEQUENTIAS

ACCIPIEBANT, SED MULTAS PARTES EORUM QUASI SUPERVACUAS PRAETERIBANT. ET

PRIMI ANNI HOC OPUS LEGENTIBUS TRADEBATUR NON SECUNDUM EDICTI PERPETUI

ORDINATIONEM, SED PASSIM ET QUASI PER SATURAM COLLECTUM ET UTILE CUM

INUTILIBUS MIXTUM, MAXIMA PARTE INUTILIBUS DEPUTATA. IN SECUNDO AUTEM

ANNO PRAEPOSTERA ORDINATIONE HABITA PRIMA PARS LEGUM EIS TRADEBATUR,

QUIBUSDAM CERTIS TITULIS AB EA EXCEPTIS: CUM ERAT ENORME POST

INSTITUTIONES ALIQUOD LEGERE, QUAM QUOD IN LEGIBUS ET PRIMUM POSITUM EST

ET ISTAM NUNCUPATIONEM MERUERIT. POST EORUM VERO LECTIONEM ( NEQUE ILLAM

CONTINUAM, SED PARTICULAREM ET EX MAGNA PARTE INUTILEM CONSTITUTAM)

TITULI ALII EIS TRADEBANTUR TAM EX ILLA PARTE LEGUM, QUAE DE IUDICIIS

NUNCUPATUR ( ET IPSIS NON CONTINUAM, SED RARAM UTILIUM RECITATIONEM

PRAEBENTIBUS, QUASI CETERO TOTO VOLUMINE INUTILI CONSTITUTO) QUAM EX

ILLA QUAE DE REBUS APPELLATUR, SEPTEM LIBRIS ( SEMOTIS ET IN HIS MULTIS

PARTIBUS LEGENTIBUS INVIIS, UTPOTE NON IDONEIS NEQUE APTISSIMIS AD

ERUDITIONEM CONSTITUTIS). IN TERTIO AUTEM ANNO QUOD EX UTROQUE VOLUMINE,

ID EST DE REBUS VEL DE IUDICIIS, IN SECUNDO ANNO NON ERAT TRADITUM,

ACCIPIEBANT SECUNDUM VICISSITUDINEM UTRIUSQUE VOLUMINIS: ET AD

SUBLIMISSIMUM PAPINIANUM EIUSQUE RESPONSA ITER EIS APERIEBATUR: ET EX

PRAEDICTA RESPONSORUM CONSUMMATIONE, QUAE DECIMO ET NONO LIBRO

CONCLUDEBATUR, OCTO TANTUMMODO LIBROS ACCIPIEBANT, NEC EORUM TOTUM

CORPUS EIS TRADEBATUR, SED PAUCA EX MULTIS ET BREVISSIMA EX AMPLISSIMIS,

UT ADHUC SITIENTES AB EIS RECEDERENT. HIS IGITUR SOLIS A PROFESSORIBUS

TRADITIS PAULIANA RESPONSA PER SEMET IPSOS RECITABANT, NEQUE HAEC IN

SOLIDUM, SED PER INPERFECTUM ET IAM QUODAMMODO MALE CONSUETUM

INCONSEQUENTIAE CURSUM. ET IS ERAT IN QUARTUM ANNUM OMNIS ANTIQUAE

PRUDENTIAE FINIS: QUIS EA QUAE RECITABANT ENUMERARE MALET, COMPUTATIONE

HABITA INVENIET EX TAM IMMENSA LEGUM MULTITUDINE VIX VERSUUM SEXAGINTA

MILIA EOS SUAE NOTIONIS PERLEGERE, OMNIBUS ALIIS DEVIIS ET INCOGNITIS

CONSTITUTIS ET TUNC TANTUMMODO EX ALIQUA MINIMA PARTE RECITANDIS,

QUOTIENS VEL IUDICIORUM USUS HOC FIERI COEGERIT VEL IPSI MAGISTRI LEGUM

ALIQUID EX HIS PERLEGERE FESTINABATIS, UT SIT VOBIS ALIQUID AMPLIUS

DISCIPULORUM PERITIA. ET HAEC QUIDEM FUERANT ANTIQUAE ERUDITIONIS

MONUMENTA, SECUNDUM QUOD ET VESTRO TESTIMONIO CONFIRMATUR.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.2

Testo:

NOS VERO TANTAM PENURIAM LEGUM INVENIENTES ET HOC MISERRIMUM IUDICANTES

LEGITIMOS THENSAUROS VOLENTIBUS APERIMUS, QUIBUS PER VESTRAM PRUDENTIAM

QUODAMMODO EROGATIS DITISSIMI LEGUM ORATORES EFFICIANTUR DISCIPULI. ET

PRIMO QUIDEM ANNO NOSTRAS HAURIANT INSTITUTIONES EX OMNI PAENE VETERUM

INSTITUTIONUM CORPORE ELIMATAS ET AB OMNIBUS TURBIDIS FONTIBUS IN UNUM

LIQUIDUM STAGNUM CONRIVATAS TAM PER TRIBONIANUM VIRUM MAGNIFICUM

MAGISTRUM ET EX QUAESTORE SACRI PALATII NOSTRI ET EX CONSULE QUAM DUOS E

VOBIS, ID EST THEOPHILUM ET DOROTHEUM FACUNDISSIMOS ANTECESSORES. IN

RELIQUAM VERO ANNI PARTEM SECUNDUM OPTIMAM CONSEQUENTIAM PRIMAM LEGUM

PARTEM EIS TRADI SANCIMUS, QUAE GRAECO VOCABULO  PRWTA NUNCUPATUR, QUA

NIHIL EST ANTERIUS, QUIA QUOD PRIMUM EST ALIUD ANTE SE HABERE NON

POTEST. ET HAEC EIS EXORDIUM ET FINEM ERUDITIONIS PRIMI ANNI ESSE

DECERNIMUS. CUIUS AUDITORES NON VOLUMUS VETERE TAM FRIVOLO QUAM RIDICULO

COGNOMINE DUPONDIOS APPELLARI, SED IUSTINIANOS NOVOS NUNCUPARI, ET HOC

IN OMNE FUTURUM AEVUM OPTINERE CENSEMUS, UT HI, QUI RUDES ADHUC

LEGITIMAE SCIENTIAE ADSPIRENT ET SCITA PRIORIS ANNI ACCIPERE MALUERINT,

NOSTRUM NOMEN MEREANT, QUIA ILICO TRADENDUM EIS EST PRIMUM VOLUMEN, QUOD

NOBIS EMANAVIT AUCTORIBUS. ANTEA ENIM DIGNUM ANTIQUA CONFUSIONE LEGUM

COGNOMEN HABEBANT: CUM AUTEM LEGES IAM CLARE ET DILUCIDE PROSTENT ANIMIS

EORUM FACILE TRADENDAE, VISUM EST NECESSE EOS ET COGNOMINE MUTATO

FULGERE.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.3

Testo:

IN SECUNDO AUTEM ANNO, PER QUEM EX EDICTO EIS NOMEN ANTEA POSITUM ET A

NOBIS PROBATUR, VEL DE IUDICIIS LIBROS SEPTEM VEL DE REBUS OCTO ACCIPERE

EOS SANCIMUS, SECUNDUM QUOD TEMPORIS VICISSITUDO INDULSERIT, QUAM

INTACTAM OBSERVARI PRAECIPIMUS. SED EOSDEM LIBROS DE IUDICIIS VEL DE

REBUS TOTOS ET PER SUAM CONSEQUENTIAM ACCIPIANT, NULLO PENITUS EX HIS

DERELICTO: QUIA OMNIA NOVA PULCHRITUDINE SUNT DECORATA, NULLO INUTILI,

NULLO DESUETO IN HIS PENITUS INVENIENDO. ALTERUTRI AUTEM EORUNDEM

VOLUMINI, ID EST DE IUDICIIS VEL DE REBUS, ADIUNGI IN SECUNDI ANNI

AUDIENTIAM VOLUMUS QUATTUOR LIBROS SINGULARES, QUOS EX OMNI COMPOSITIONE

QUATTUORDECIM LIBRORUM EXCERPSIMUS: EX COLLECTIONE QUIDEM TRIPERTITI

VOLUMINIS, QUOD PRO DOTIBUS COMPOSUIMUS, UNO LIBRO EXCERPTO. EX DUOBUS

AUTEM DE TUTELIS ET CURATIONIBUS UNO: ET EX GEMINO VOLUMINE DE

TESTAMENTIS UNO: ET EX SEPTEM LIBRIS DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS ET

QUAE CIRCA EA SUNT SIMILI MODO UNO TANTUM LIBRO. HOS IGITUR QUATTUOR

LIBROS, QUI IN PRIMORDIIS SINGULARUM MEMORATARUM COMPOSITIONUM POSITI

SUNT, TANTUMMODO A VOBIS EIS TRADI SANCIMUS, CETERIS DECEM OPORTUNO

TEMPORI CONSERVANDIS: QUIA NEQUE POSSIBILE EST NEQUE ANNI SECUNDI TEMPUS

SUFFICIT AD ISTORUM QUATTUORDECIM LIBRORUM MAGISTRA VOCE EIS TRADENDORUM

RECITATIONEM.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.4

Testo:

TERTII INSUPER ANNI DOCTRINA TALEM ORDINEM SORTIATUR, UT, SIVE LIBROS

DE IUDICIIS SIVE DE REBUS SECUNDUM VICES LEGERE EIS SORS TULERIT,

CONCURRAT EIS TRIPERTITA LEGUM SINGULARIUM DISPOSITIO: ET IN PRIMIS

LIBER SINGULARIS AD HYPOTHECARIAM FORMULAM, QUEM OPORTUNO LOCO IN QUO DE

HYPOTHECIS LOQUIMUR POSUIMUS, UT, CUM AEMULA SIT PIGNERATICIIS

ACTIONIBUS, QUAE IN LIBRIS DE REBUS POSITAE SUNT, NON ABHORREAT EORUM

VICINITATEM, CUM CIRCA EASDEM RES AMBABUS PAENE IDEM STUDIUM EST. ET

POST EUNDEM LIBRUM SINGULAREM ALIUS LIBER SIMILITER EIS APERIATUR, QUEM

AD EDICTUM AEDILIUM ET DE REDHIBITORIA ACTIONE ET DE EVICTIONIBUS NEC

NON DUPLAE STIPULATIONE COMPOSUIMUS: CUM ENIM, QUAE PRO EMPTIONIBUS ET

VENDITIONIBUS LEGIBUS CAUTA SUNT, IN LIBRIS DE REBUS PRAEFULGENT, HAE

AUTEM OMNES QUAS DIXIMUS DEFINITIONES IN ULTIMA PARTE PRIORIS EDICTI

FUERANT POSITAE, NECESSARIO EAS IN ANTERIOREM LOCUM TRANSTULIMUS, NE A

VENDITIONIBUS, QUARUM QUASI MINISTRAE SUNT, VICINITATE ULTERIUS

DEVAGENTUR. ET HOS TRES LIBROS CUM ACUTISSIMI PAPINIANI LECTIONE

TRADENDOS POSUIMUS, QUORUM VOLUMINA IN TERTIO ANNO STUDIOSI RECITABANT,

NON EX OMNI EORUM CORPORE, SED SPARSIM PAUCA EX MULTIS ET IN HAC PARTE

ACCIPIENTES: VOBIS AUTEM IPSE PULCHERRIMUS PAPINIANUS NON SOLUM EX

RESPONSIS, QUAE IN DECEM ET NOVEM LIBROS COMPOSITA FUERANT, SED ETIAM EX

LIBRIS SEPTEM ET TRIGINTA QUAESTIONUM ET GEMINO VOLUMINE DEFINITIONUM

NEC NON DE ADULTERIS ET PAENE OMNI EIUS EXPOSITIONE IN OMNI NOSTRORUM

DIGESTORUM ORDINATIONE PRAEFULGENS PROPRIIS PARTIBUS PRAECLARUS SUI

RECITATIONEM PRAEBEBIT. NE AUTEM TERTII ANNI AUDITORES, QUOS

PAPINIANISTAS VOCANT, NOMEN ET FESTIVITATEM EIUS AMITTERE VIDEANTUR,

IPSE ITERUM IN TERTIUM ANNUM PER BELLISSIMAM MACHINATIONEM INTRODUCTUS

EST: LIBRUM ENIM HYPOTHECARIAE EX PRIMORDIIS PLENUM EIUSDEM MAXIMI

PAPINIANI FECIMUS LECTIONE, UT ET NOMEN EX EO HABEANT ET PAPINIANISTAE

VOCENTUR ET EIUS REMINISCENTES ET LAETIFICENTUR ET FESTUM DIEM, QUEM,

CUM PRIMUM LEGES EIUS ACCIPIEBANT, CELEBRARE SOLEBANT, PERAGANT, ET

MANEAT VIRI SUBLIMISSIMI PRAEFECTORII PAPINIANI ET PER HOC IN AETERNUM

MEMORIA HOCQUE TERMINE TERTII ANNI DOCTRINA CONCLUDATUR.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.5

Testo:

SED QUIA SOLITUM EST ANNI QUARTI STUDIOSOS GRAECO ET CONSUETO QUODAM

VOCABULO  LUTAS APPELLARI, HABEANT QUIDEM, SI MALUERINT, HOC COGNOMEN:

PRO RESPONSIS AUTEM PRUDENTISSIMI PAULI, QUAE ANTEA EX LIBRIS VIGINTI

TRIBUS VIX IN DECEM ET OCTO RECITABANT, PER IAM EXPOSITAM CONFUSIONEM

EOS LEGENTES, DECEM LIBROS SINGULARES, QUI EX QUATTUORDECIM QUOS ANTEA

ENUMERAVIMUS SUPERSUNT, STUDEANT LECTITARE: MULTO MAIORIS ET AMPLIORIS

PRUDENTIAE EX EIS THENSAURUM CONSECUTURI, QUAM QUEM EX PAULIANIS

HABEBANT RESPONSIS. ET ITA OMNIS ORDO LIBRORUM SINGULARIUM A NOBIS

COMPOSITUS ET IN DECEM ET SEPTEM LIBROS PARTITUS EORUM ANIMIS INPONETUR

( QUEM IN DUABUS DIGESTORUM PARTIBUS POSUIMUS, ID EST QUARTA ET QUINTA,

SECUNDUM SEPTEM PARTIUM DISTRIBUTIONEM) ET QUOD IAM PRIMIS VERBIS

ORATIONIS NOSTRAE POSUIMUS, VERUM INVENIATUR, UT EX TRIGINTA SEX

LIBRORUM RECITATIONE FIANT IUVENES PERFECTI ET AD OMNE OPUS LEGITIMUM

INSTRUCTI ET NOSTRO TEMPORE NON INDIGNI: DUABUS ALIIS PARTIBUS, ID EST

SEXTA ET SEPTIMA NOSTRORUM DIGESTORUM, QUAE IN QUATTUORDECIM LIBROS

COMPOSITAE SUNT, EIS DEPOSITIS, UT POSSINT POSTEA EOS ET LEGERE ET IN

IUDICIIS OSTENDERE. QUIBUS SI BENE SESE IMBUERINT ET IN QUINTI ANNI, QUO

PROLYTAE NUNCUPANTUR, METAS CONSTITUTIONUM CODICEM TAM LEGERE QUAM

SUPTILITER INTELLEGERE STUDEANT, NIHIL EIS LEGITIMAE SCIENTIAE DEERIT,

SED OMNEM AB INITIO USQUE AD FINEM SUIS ANIMIS ANPLECTANTUR, ET ( QUOD

PAENE IN ALIA NULLA EVENIT ARTE, CUM ETSI VILISSIMAE SINT, OMNES TAMEN

INFINITAE SUNT) HAEC SOLA SCIENTIA HABEAT FINEM MIRABILEM, IN PRAESENTI

TEMPORE A NOBIS SORTITA.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.6

Testo:

DISCIPULI IGITUR OMNIBUS EIS LEGITIMIS ARCANIS RESERATIS NIHIL HABEANT

ABSCONDITUM, SED OMNIBUS PERLECTIS, QUAE NOBIS PER TRIBONIANI VIRI

EXCELSI MINISTERIUM CETERORUMQUE COMPOSITA SUNT, ET ORATORES MAXIMI ET

IUSTITIAE SATELLITES INVENIANTUR ET IUDICIORUM OPTIMI TAM ATHLETAE QUAM

GUBERNATORES IN OMNI LOCO AEVOQUE FELICES.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.7

Testo:

HAEC AUTEM TRIA VOLUMINA A NOBIS COMPOSITA TRADI EIS TAM IN REGIIS

URBIBUS QUAM IN BERYTIENSIUM PULCHERRIMA CIVITATE, QUAM ET LEGUM

NUTRICEM BENE QUIS APPELLET, TANTUMMODO VOLUMUS, QUOD IAM ET A RETRO

PRINCIPIBUS CONSTITUTUM EST, ET NON IN ALIIS LOCIS QUAE A MAIORIBUS TALE

NON MERUERINT PRIVILEGIUM: QUIA AUDIVIMUS ETIAM IN ALEXANDRINA

SPLENDIDISSIMA CIVITATE ET IN CAESARIENSIUM ET IN ALIIS QUOSDAM

IMPERITOS HOMINES DEVAGARE ET DOCTRINAM DISCIPULIS ADULTERINAM TRADERE:

QUOS SUB HAC INTERMINATIONE AB HOC CONAMINE REPELLIMUS, UT, SI AUSI

FUERINT IN POSTERUM HOC PERPETRARE ET EXTRA URBES REGIAS ET BERYTIENSIUM

METROPOLIM HOC FACERE, DENARUM LIBRARUM AURI POENA PLECTANTUR ET

REICIANTUR AB EA CIVITATE, IN QUA NON LEGES DOCENT, SED IN LEGES

OMITTUNT.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.8

Testo:

ILLUD AUTEM, QUOD IAM CUM AB INITIO HOC OPUS MANDANTES IN NOSTRA

ORATIONE ET POST COMPLETUM IN ALIA NOSTRI NUMINIS CONSTITUTIONE

SCRIPSIMUS, ET NUNC UTILITER PONIMUS, UT NEMO AUDEAT EORUM QUI LIBROS

CONSCRIBUNT SIGLA IN HIS PONERE ET PER COMPENDIUM IPSI LEGUM

INTERPRETATIONI VEL COMPOSITIONI MAXIMUM ADFERRE DISCRIMEN: SCITURIS

OMNIBUS LIBRARIIS, QUI HOC IN POSTERUM COMMISERINT, QUOD POST CRIMINALEM

POENAM ETIAM AESTIMATIONEM LIBRI IN DUPLUM DOMINO EIUS, SI NESCIENTI

DEDERINT, INFERRE COMPELLENTUR: CUM ET IPSE, QUI TALEM LIBRUM

COMPARAVERIT, PRO NIHILO EUM HABEBIT, NEMINE IUDICE EX TALI LIBRO FIERI

RECITATIONEM CONCEDENTE, SED PRO NON SCRIPTO EUM HABERI DISPONENTE.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.9

Testo:

ILLUD VERO SATIS NECESSARIUM CONSTITUTUM CUM SUMMA INTERMINATIONE

EDICIMUS, UT NEMO AUDEAT NEQUE IN HAC SPLENDIDISSIMA CIVITATE NEQUE IN

BERYTIENSIUM PULCHERRIMO OPPIDO EX HIS, QUI LEGITIMA PERAGUNT STUDIA,

INDIGNOS ET PESSIMOS, IMMO MAGIS SERVILES ET QUORUM EFFECTUS INIURIA EST

LUDOS EXERCERE ET ALIA CRIMINA VEL IN IPSOS PROFESSORES VEL IN SOCIOS

SUOS ET MAXIME IN EOS, QUI RUDES AD RECITATIONEM LEGUM PERVENIUNT,

PERPETRARE. QUIS ENIM LUDOS APPELLET EOS, EX QUIBUS CRIMINA ORIUNTUR?

HOC ETENIM FIERI NULLO PATIMUR MODO, SED OPTIMO ORDINI IN NOSTRIS

TEMPORIBUS ET HANC PARTEM TRADIMUS ET TOTO POSTERO TRANSMITTIMUS

SAECULO, CUM OPORTET PRIUS ANIMAS ET POSTEA LINGUAS FIERI ERUDITOR.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.10

Testo:

ET HAEC OMNIA IN HAC QUIDEM FLORENTISSIMA CIVITATE VIR EXCELSUS

PRAEFECTUS HUIUS ALMAE URBIS TAM OBSERVARE QUAM VINDICARE, PROUT DELICTI

TAM IUVENUM QUAM SCRIPTORUM QUALITAS EXEGERIT, CURAE HABEBIT: IN

BERYTIENSIUM AUTEM CIVITATE TAM VIR CLARISSIMUS PRAESES POENICAE

MARITIMAE QUAM BEATISSIMUS EIUSDEM CIVITATIS EPISCOPUS ET LEGUM

PROFESSORES.

 

            --------------------------------------------------

 

 

Luogo fonte:  Co.O.11

Testo:

INCIPITE IGITUR LEGUM DOCTRINAM EIS DEI GUBERNATIONE TRADERE ET VIAM

APERIRE QUAM NOS INVENIMUS, QUATENUS FIANT OPTIMI IUSTITIAE ET REI

PUBLICAE MINISTRI ET VOS MAXIMUM DECUS IN OMNE SAECULUM SEQUATUR: QUIA

VESTRIS TEMPORIBUS TALIS LEGUM INVENTA EST PERMUTATIO, QUALEM ET APUD

HOMERUM PATREM OMNIS VIRTUTIS GLAUCUS ET DIOMEDES INTER SE FACIUNT

DISSIMILIA PERMUTANTES: XRUSEA XALKEIWN, HEKATONBOIA ENNEABOIWN. QUAE

OMNIA OPTINERE SANCIMUS IN OMNE AEVUM, AB OMNIBUS TAM PROFESSORIBUS QUAM

LEGUM AUDITORIBUS ET LIBRARIIS ET IPSIS ET IUDICIBUS OBSERVANDA.

DATA SEPTIMO DECIMO KALENDAS IANUARIAS CONSTANTINOPOLI DOMINO NOSTRO

IUSTINIANO PERPETUO AUGUSTO TER CONSULE.

 

            --------------------------------------------------