Luogo fonte: Co.D.pr.
Testo:
DEO AUCTORE NOSTRUM GUBERNANTES IMPERIUM,
QUOD NOBIS A CAELESTI
MAIESTATE TRADITUM EST, ET BELLA FELICITER
PERAGIMUS ET PACEM DECORAMUS
ET STATUM REI PUBLICAE SUSTENTAMUS: ET ITA
NOSTROS ANIMOS AD DEI
OMNIPOTENTIS ERIGIMUS ADIUTORIUM, UT NEQUE
ARMIS CONFIDAMUS NEQUE
NOSTRIS MILITIBUS NEQUE BELLORUM DUCIBUS
VEL NOSTRO INGENIO, SED OMNEM
SPEM AD SOLAM REFERAMUS SUMMAE PROVIDENTIAM
TRINITATIS: UNDE ET MUNDI
TOTIUS ELEMENTA PROCESSERUNT ET EORUM DISPOSITIO
IN ORBEM TERRARUM
PRODUCTA EST.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.1
Testo:
CUM ITAQUE NIHIL TAM STUDIOSUM IN OMNIBUS
REBUS INVENITUR QUAM LEGUM
AUCTORITAS, QUAE ET DIVINAS ET HUMANAS RES
BENE DISPONIT ET OMNEM
INIQUITATEM EXPELLIT, REPPERIMUS AUTEM OMNEM
LEGUM TRAMITEM, QUI AB URBE
ROMA CONDITA ET ROMULEIS DESCENDIT TEMPORIBUS,
ITA ESSE CONFUSUM, ...
EXTENDATUR ET NULLIUS HUMANAE NATURAE CAPACITATE
CONCLUDATUR: PRIMUM
NOBIS FUIT STUDIUM A SACRATISSIMIS RETRO
PRINCIPIBUS INITIUM SUMERE ET
EORUM CONSTITUTIONES EMENDARE ET VIAE DILUCIDAE
TRADERE, QUATENUS IN
UNUM CODICEM CONGREGATAE ET OMNI SUPERVACUA
SIMILITUDINE ET INIQUISSIMA
DISCORDIA ABSOLUTAE UNIVERSIS HOMINIBUS PROMPTUM
SUAE SINCERITATIS
PRAEBEANT PRAESIDIUM.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.2
Testo:
HOCQUE OPERE CONSUMMATO ET IN UNO VOLUMINE
NOSTRO NOMINE PRAEFULGENTE
COADUNATO, CUM EX PAUCIS ET TENUIORIBUS RELEVATI
AD SUMMAM ET
PLENISSIMAM IURIS EMENDATIONEM PERVENIRE
PROPERAREMUS ET OMNEM ROMANAM
SANCTIONEM ET COLLIGERE ET EMENDARE ET TOT
AUCTORUM DISPERSA VOLUMINA
UNO CODICE INDITA OSTENDERE, QUOD NEMO NEQUE
SPERARE NEQUE OPTARE AUSUS
EST, RES QUIDEM NOBIS DIFFICILLIMA, IMMO
MAGIS IMPOSSIBILIS VIDEBATUR.
SED MANIBUS AD CAELUM ERECTIS ET AETERNO
AUXILIO INVOCATO EAM QUOQUE
CURAM NOSTRIS REPOSUIMUS ANIMIS, DEO FRETI,
QUI ET RES PENITUS
DESPERATAS DONARE ET CONSUMMARE SUAE VIRTUTIS
MAGNITUDINE POTEST.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.3
Testo:
ET AD TUAE SINCERITATIS OPTIMUM RESPEXIMUS
MINISTERIUM TIBIQUE PRIMO ET
HOC OPUS COMMISIMUS, INGENI TUI DOCUMENTIS
EX NOSTRI CODICIS ORDINATIONE
ACCEPTIS, ET IUSSIMUS QUOS PROBAVERIS TAM
EX FACUNDISSIMIS
ANTECESSORIBUS QUAM EX VIRIS DISERTISSIMIS
TOGATIS FORI AMPLISSIMAE
SEDIS AD SOCIANDUM LABOREM ELIGERE. HIS ITAQUE
COLLECTIS ET IN NOSTRUM
PALATIUM INTRODUCTIS NOBISQUE TUO TESTIMONIO
PLACITIS TOTAM REM
FACIENDAM PERMISSIMUS, ITA TAMEN, UT TUI
VIGILANTISSIMI ANIMI
GUBERNATIONE RES OMNIS CELEBRETUR.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.4
Testo:
IUBEMUS IGITUR VOBIS ANTIQUORUM PRUDENTIUM,
QUIBUS AUCTORITATEM
CONSCRIBENDARUM INTERPRETANDARUMQUE LEGUM
SACRATISSIMI PRINCIPES
PRAEBUERUNT, LIBROS AD IUS ROMANUM PERTINENTES
ET LEGERE ET ELIMARE, UT
EX HIS OMNIS MATERIA COLLIGATUR, NULLA (
SECUNDUM QUOD POSSIBILE EST)
NEQUE SIMILITUDINE NEQUE DISCORDIA DERELICTA,
SED EX HIS HOC COLLIGI
QUOD UNUM PRO OMNIBUS SUFFICIAT. QUIA AUTEM
ET ALII LIBROS AD IUS
PERTINENTES SCRIPSERUNT, QUORUM SCRIPTURAE
A NULLIS AUCTORIBUS RECEPTAE
NEC USITATAE SUNT, NEQUE NOS EORUM VOLUMINA
NOSTRAM INQUIETARE DIGNAMUR
SANCTIONEM.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.5
Testo:
CUMQUE HAEC MATERIA SUMMA NUMINIS LIBERALITATE
COLLECTA FUERIT, OPORTET
EAM PULCHERRIMO OPERE EXTRUERE ET QUASI PROPRIUM
ET SANCTISSIMUM TEMPLUM
IUSTITIAE CONSECRARE ET IN LIBROS QUINQUAGINTA
ET CERTOS TITULOS TOTUM
IUS DIGERERE, TAM SECUNDUM NOSTRI CONSTITUTIONUM
CODICIS QUAM EDICTI
PERPETUI IMITATIONEM, PROUT HOC VOBIS COMMODIUS
ESSE PATUERIT, UT NIHIL
EXTRA MEMORATAM CONSUMMATIONEM POSSIT ESSE
DERELICTUM, SED HIS
QUINQUAGINTA LIBRIS TOTUM IUS ANTIQUUM, PER
MILLESIMUM ET
QUADRINGENTESIMUM PAENE ANNUM CONFUSUM ET
A NOBIS PURGATUM, QUASI QUODAM
MURO VALLATUM NIHIL EXTRA SE HABEAT: OMNIBUS
AUCTORIBUS IURIS AEQUA
DIGNITATE POLLENTIBUS ET NEMINI QUADAM PRAEROGATIVA
SERVANDA, QUIA NON
OMNES IN OMNIA, SED CERTI PER CERTA VEL MELIORES
VEL DETERIORES
INVENIUNTUR.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.6
Testo:
SED NEQUE EX MULTITUDINE AUCTORUM QUOD MELIUS
ET AEQUIUS EST
IUDICATOTE, CUM POSSIT UNIUS FORSITAN ET
DETERIORIS SENTENTIA ET MULTOS
ET MAIORES IN ALIQUA PARTE SUPERARE. ET IDEO
EA, QUAE ANTEA IN NOTIS
AEMILII PAPINIANI EX ULPIANO ET PAULO NEC
NON MARCIANO ADSCRIPTA SUNT,
QUAE ANTEA NULLAM VIM OPTINEBANT PROPTER
HONOREM SPLENDIDISSIMI
PAPINIANI, NON STATIM RESPUERE, SED, SI QUID
EX HIS AD REPLETIONEM SUMMI
INGENII PAPINIANI LABORUM VEL INTERPRETATIONEM
NECESSARIUM ESSE
PERSPEXERITIS, ET HOC PONERE LEGIS VICEM
OPTINENS NON MOREMINI: UT OMNES
QUI RELATI FUERINT IN HUNC CODICEM PRUDENTISSIMI
VIRI HABEANT
AUCTORITATEM TAM, QUASI ET EORUM STUDIA EX
PRINCIPALIBUS
CONSTITUTIONIBUS PROFECTA ET A NOSTRO DIVINO
FUERANT ORE PROFUSA. OMNIA
ENIM MERITO NOSTRA FACIMUS, QUIA EX NOBIS
OMNIS EIS IMPERTIETUR
AUCTORITAS. NAM QUI NON SUPTILITER FACTUM
EMENDAT, LAUDABILIOR EST EO
QUI PRIMUS INVENIT.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.7
Testo:
SED ET HOC STUDIOSUM VOBIS ESSE VOLUMUS,
UT, SI QUID IN VETERIBUS NON
BENE POSITUM LIBRIS INVENIATIS VEL ALIQUOD
SUPERFLUUM VEL MINUS
PERFECTUM, SUPER VACUA LONGITUDINE SEMOTA
ET QUOD IMPERFECTUM EST
REPLEATIS ET OMNE OPUS MODERATUM ET QUAM
PULCHERIMUM OSTENDATIS. HOC
ETIAM NIHILO MINUS OBSERVANDO, UT, SI ALIQUID
IN VETERIBUS LEGIBUS VEL
CONSTITUTIONIBUS, QUAS ANTIQUI IN SUIS LIBRIS
POSUERUNT, NON RECTE
SCRIPTUM INVENIATIS, ET HOC REFORMETIS ET
ORDINI MODERATO TRADATIS: UT
HOC VIDEATUR ESSE VERUM ET OPTIMUM ET QUASI
AB INITIO SCRIPTUM, QUOD A
VOBIS ELECTUM ET IBI POSITUM FUERIT, ET NEMO
EX COMPARATIONE VETERIS
VOLUMINIS QUASI VITIOSAM SCRIPTURAM ARGUERE
AUDEAT. CUM ENIM LEGE
ANTIQUA, QUAE REGIA NUNCUPABATUR, OMNE IUS
OMNISQUE POTESTAS POPULI
ROMANI IN INPERATORIAM TRANSLATA SUNT POTESTATEM,
NOS VERO SANCTIONEM
OMN********************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************************TI
CODICIS MEMBRIS ANTINOMIA ( SIC ENIM A
VETUSTATE GRAECO VOCABULO NUNCUPATUR) ALIQUEM
SIBI VINDICET LOCUM, SED
SIT UNA CONCORDIA, UNA CONSEQUENTIA, ADVERSARIO
NEMINE CONSTITUTO.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.9
Testo:
SED ET SIMILITUDINEM ( SECUNDUM QUOD DICTUM
EST) AB HUIUSMODI
CONSUMMATIONE VOLUMUS EXULARE: ET EA, QUAE
SACRATISSIMIS
CONSTITUTIONIBUS QUAS IN CODICEM NOSTRUM
REDEGIMUS CAUTA SUNT, ITERUM
PONI EX VETERE IURE NON CONCEDIMUS, CUM DIVALIUM
CONSTITUTIONUM SANCTIO
SUFFICIT AD EORUM AUCTORITATEM: NISI FORTE
VEL PROPTER DIVISIONEM VEL
PROPTER REPLETIONEM VEL PROPTER PLENIOREM
INDAGINEM HOC CONTIGERIT: ET
HOC TAMEN PERRARO, NE EX CONTINUATIONE HUIUSMODI
LAPSUS ORIATUR ALIQUID
IN TALI PRATO SPINOSUM.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.10
Testo:
SED ET SI QUAE LEGES IN VETERIBUS LIBRIS
POSITAE IAM IN DESUETUDINEM
ABIERUNT, NULLO MODO VOBIS EASDEM PONERE
PERMITTIMUS, CUM HAEC
TANTUMMODO OPTINERE VOLUMUS, QUAE VEL IUDICIORUM
FREQUENTISSIMUS ORDO
EXERCUIT VEL LONGA CONSUETUDO HUIUS ALMAE
URBIS COMPROBAVIT, SECUNDUM
SALVII IULIANI SCRIPTURAM, QUAE INDICAT DEBERE
OMNES CIVITATES
CONSUETUDINEM ROMAE SEQUI, QUAE CAPUT EST
ORBIS TERRARUM, NON IPSAM
ALIAS CIVITATES. ROMAM AUTEM INTELLEGENDUM
EST NON SOLUM VETEREM, SED
ETIAM REGIAM NOSTRAM, QUAE DEO PROPITIO CUM
MELIORIBUS CONDITA EST
ANGURIIS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.11
Testo:
IDEOQUE IUBEMUS DUOBUS ISTIS CODICIBUS OMNIA
GUBERNARI, UNO
CONSTITUTIONUM, ALTERO IURIS ENUCLEATI ET
IN FUTURUM CODICEM COMPOSITI:
VEL SI QUID ALIUD A NOBIS FUERIT PROMULGATUM
INSTITUTIONUM VICEM
OPTINENS, UT RUDIS ANIMUS STUDIOSI SIMPLICIBUS
ENUTRITUS FACILIUS AD
ALTIORIS PRUDENTIAE REDIGATUR SCIENTIAM.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.12
Testo:
NOSTRAM AUTEM CONSUMMATIONEM, QUAE A VOBIS
DEO ADNUENTE COMPONETUR,
DIGESTORUM VEL PANDECTARUM NOMEN HABERE SANCIMUS,
NULLIS IURIS PERITIS
IN POSTERUM AUDENTIBUS COMMENTARIOS ILLI
APPLICARE ET VERBOSITATE SUA
SUPRA DICTI CODICIS COMPENDIUM CONFUNDERE.
QUEMADMODUM ET IN
ANTIQUIORIBUS TEMPORIBUS FACTUM EST, CUM
PER CONTRARIAS INTERPRETANTIUM
SENTENTIAS TOTUM IUS PAENE CONTURBATUM EST:
SED SUFFICIAT PER INDICES
TANTUMMODO ET TITULORUM SUPTILITATEM QUAEDAM
ADMONITORIA EIUS FACERE,
NULLO EX INTERPRETATIONE EORUM VITIO ORIUNDO.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.13
Testo:
NE AUTEM PER SCRIPTURAM ALIQUA FIAT IN POSTERUM
DUBITATIO, IUBEMUS NON
PER SIGLORUM CAPTIONES ET COMPENDIOSA AENIGMATA,
QUAE MULTAS PER SE ET
PER SUUM VITIUM ANTINOMIAS INDUXERUNT, EIUSDEM
CODICIS TEXTUM CONSCRIBI:
ETIAM SI NUMERUS LIBRORUM SIGNIFICATUR AUT
ALIUD QUICQUAM: NEC HAEC
ETENIM PER SPECIALIA SIGLA NUMERORUM MANIFESTARI,
SED PER LITTERARUM
CONSEQUENTIAM EXPLANARI CONCEDIMUS.
--------------------------------------------------
Luogo fonte: Co.D.14
Testo:
HAEC IGITUR OMNIA DEO PLACIDO FACERE TUA
PRUDENTIA UNA CUM ALIIS
FACUNDISSIMIS VIRIS STUDEAT ET TAM SUPTILI
QUAM CELERRIMO FINI TRADERE,
UT CODEX CONSUMMATUS ET IN QUINQUAGINTA LIBROS
DIGESTUS NOBIS OFFERATUR
IN MAXIMAM ET AETERNAM REI MEMORIAM DEIQUE
OMNIPOTENTIS PROVIDENTIAE
ARGUMENTUM NOSTRIQUE IMPERII VESTRIQUE MINISTERI
GLORIAM.
DATA OCTAVO DECIMO CALENDAS IANUARIAS CONSTANTINOPOLI
LAMPADIO ET
ORESTE VIRIS CLARISSIMIS CONSULIBUS.
--------------------------------------------------