M. TVLLI CICERONIS
DE OFFICIIS - LIBER I 
I. Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem
Cratippum idque Athenis 
abundare oporteat praeceptis institutisque
philosophiae propter summam et 
doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter
te scientia augere potest. 
altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem
semper cum Graecis 
Latina coniunxi, neque id in philosophia
solum sed etiam in dicendi 
exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum,
ut par sis in utriusque 
orationis facultate. Quam quidem ad rem nos,
ut uidemur, magnum attulimus 
adiumentum hominibus nostris, ut non modo
Graecarum litterarum rudes, sed 
etiam docti, aliquantum se arbitrentur adeptos
et ad discendum et ad 
iudicandum. Quam ob rem disces tu quidem
a principe huius aetatis 
philosophorum et disces quam diu uoles; tam
diu autem uelle debebis, quoad 
te quantum proficias non paenitebit. Sed
tamen nostra legens non multum a 
Peripateticis dissidentia, quoniam utrique
Socratici et Platonici uolumus 
esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio -
nihil enim impedio -, orationem 
autem Latinam efficies profecto legendis
nostris pleniorem. Nec uero hoc 
arroganter dictum existimari uelim: nam philosophandi
scientiam concedens 
multis, quod est oratoris proprium, apte,
distincte, ornate dicere, quoniam 
in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi
assumo, uideor id meo iure 
quodam modo uindicare. Quam ob rem magnopere
te hortor, mi Cicero, ut non 
solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia
libros, qui iam cum 
illis fere aequantur, studiose legas - uis
enim maior in illis dicendi 
sed hoc quoque colendum est aequabile et
temperatum orationis genus. Et id 
quidem nemini uideo Graecorum adhuc contigisse,
ut idem utroque in genere 
elaboraret sequereturque et illud forense
dicendi et hoc quietum 
disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus
in hoc numero haberi 
potest, disputator subtilis, orator parum
uehemens, dulcis tamen, ut 
Theophrasti discipulum possis agnoscere.
Nos autem quantum in utroque 
profecerimus, aliorum sit iudicium, utrumque
certe secuti sumus. Equidem et 
Platonem existimo, si genus forense dicendi
tractare uoluisset, grauissime 
et copiosissime potuisse dicere, et Demosthenem
si illa, quae a Platone 
didicerat, tenuisset et pronuntiare uoluisset,
ornate splendideque facere 
potuisse; eodemque modo de Aristotele et
Isocrate iudico, quorum uterque 
suo studio delectatus contempsit alterum.
II. Sed cum statuissem scribere ad te aliquid
hoc tempore, multa posthac, ab 
eo ordiri maxime uolui, quod et aetati tuae
esset aptissimum et auctoritati
meae. Nam cum multa sint in philosophia et
grauia et utilia accurate 
copioseque a philosophis disputata, latissime
patere uidentur ea quae de 
officiis tradita ab illis et praecepta sunt.
Nulla enim uitae pars neque 
publicis neque priuatis neque forensibus
neque domesticis in rebus, neque si 
tecum agas quid, neque si cum altero contrahas,
uacare officio potest, in 
eoque et colendo sita uitae est honestas
omnis et neglegendo turpitudo. Atque 
haec quidem quaestio communis est omnium
philosophorum: quis est enim, qui 
nullis officii praeceptis tradendis philosophum
se audeat dicere? Sed sunt 
non nullae disciplinae, quae propositis bonorum
et malorum finibus officium 
omne peruertant. Nam qui summum bonum sic
instituit, ut nihil habeat cum 
uirtute coniunctum, idque suis commodis,
non honestate metitur, hic, si 
sibi ipse consentiat et non interdum naturae
bonitate uincatur, neque 
amicitiam colere possit nec iustitiam nec
liberalitatem; fortis uero 
dolorem summum malum iudicans aut temperans
uoluptatem summum bonum 
statuens esse certe nullo modo potest. Quae
quamquam ita sint in promptu, 
ut res disputatione non egeat, tamen sunt
a nobis alio loco disputata. Hae 
disciplinae igitur si sibi consentaneae uelint
esse, de officio nihil 
queant dicere, neque ulla officii praecepta
firma, stabilia, coniuncta 
naturae tradi possunt, nisi aut ab iis, qui
solam, aut ab iis, qui maxime 
honestatem propter se dicant expetendam.
Ita propria est ea praeceptio 
Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum,
quoniam Aristonis, Pyrrhonis, 
Erilli iam pridem explosa sententia est;
qui tamen haberent ius suum 
disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum
reliquissent, ut ad 
officii inuentionem aditus esset. Sequimur
igitur hoc quidem tempore et hac 
in quaestione potissimum Stoicos, non ut
interpretes, sed, ut solemus, e 
fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro
quantum quoque modi uidebutur 
hauriemus.
Placet igitur, quoniam omnis disputatio de
officio futura est, ante 
definire, quid sit officium, quod a Panaetio
praetermissum esse miror: 
omnis enim, quae ratione suscipitur de aliqua
re institutio, debet a 
definitione proficisci, ut intellegatur quid
sit id de quo disputetur.
III. Omnis de officio duplex est quaestio:
unum genus est, quod pertinet ad 
finem bonorum, alterum, quod positum est
in praeceptis, quibus in omnes 
partes usus uitae conformari possit. Superioris
generis huiusmodi sunt 
exempla, omniane officia perfecta sint, num
quod officium aliud alio maius 
sit, et quae sunt generis eiusdem. Quorum
autem officiorum praecepta 
traduntur, ea quamquam pertineant ad finem
bonorum, tamen minus id apparet, 
quia magis ad institutionem uitae communis
spectare uidentur; de quibus est 
nobis his libris explicandum. 
Atque etiam alia diuisio est officii: nam
et medium quoddam officium 
dicitur et perfectum. Perfectum officium
rectum, opinor, uocemus, quoniam 
Graeci katorthoma, hoc autem commune officium
kathekon uocant. Atque ea 
sic definiunt, ut, rectum quod sit, id officium
perfectum esse definiant; 
medium autem officium id esse dicunt, quod
cur factum sit, ratio probabilis 
reddi possit. Triplex igitur est, ut Panaetio
uidetur, consilii capiendi 
deliberatio: nam aut honestumne factu sit
an turpe dubitant id, quod in 
deliberationem cadit; in quo considerando
saepe animi in contrarias 
sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt
aut consultant ad uitae 
commoditatem iucunditatemque, ad facultates
rerum atque copias, ad opes, ad 
potentiam, quibus et se possint iuuare et
suos, conducat id necne, de quo 
deliberant; quae deliberatio omnis in rationem
utilitatis cadit. Tertium 
dubitandi genus est, cum pugnare uidetur
cum honesto id, quod uidetur esse 
utile; cum enim utilitas ad se rapere, honestas
contra reuocare ad se 
uidetur, fit ut distrahatur in deliberando
animus afferatque ancipitem 
curam cogitandi. Hac diuisione, cum praeterire
aliquid maximum uitium in 
diuidendo sit, duo praetermissa sunt; nec
enim solum utrum honestum an 
turpe sit deliberari solet, sed etiam duobus
propositis honestis utrum 
honestius, itemque duobus propositis utilibus
utrum utilius: ita, quam ille 
triplicem putauit esse rationem, in quinque
partes distribui debere 
reperitur. Primum igitur est de honesto,
sed dupliciter, tum pari ratione 
de utili, post de comparatione eorum disserendum.
IV. Principio generi animantium omni est
a natura tributum, ut se, uitam 
corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura
uideantur, omniaque, quae 
sint ad uiuendum necessaria, anquirat et
paret, ut pastum, ut latibula, ut 
alia generis eiusdem; commune autem animantium
omnium est coniunctionis 
appetitus procreandi causa et cura quaedam
eorum, quae procreata sint. Sed 
inter hominem et beluam hoc maxime interest,
quod haec tantum, quantum 
sensu mouetur, ad id solum, quod adest quodque
praesens est, se accommodat, 
paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum.
Homo autem, quod rationis 
est particeps, per quam consequentia cernit,
causas rerum uidet earumque 
praegressus et quasi antecessiones non ignorat,
similitudines comparat 
rebusque praesentibus adiungit atque adnectit
futuras, facile totius uitae 
cursum uidet ad eamque degendam praeparat
res necessarias. Eademque natura 
ui rationis hominem conciliat homini et ad
orationis et ad uitae societatem 
ingeneratque inprimis praecipuum quendam
amorem in eos, qui procreati sunt, 
impellitque ut hominum coetus et celebrationes
et esse et a se obiri uelit 
ob easque causas studeat parare ea, quae
suppeditent ad cultum et ad 
uictum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis,
ceterisque quos caros habeat 
tuerique debeat; quae cura exsuscitat etiam
animos et maiores ad rem 
gerendam facit. In primisque hominis est
propria ueri inquisitio atque 
inuestigatio. Itaque cum sumus necessariis
negotiis curisque uacui, tum 
auemus aliquid uidere, audire, addiscere,
cognitionemque rerum aut 
occultarum aut admirabilium ad beate uiuendum
necessariam ducimus; ex quo 
intellegitur, quod uerum, simplex sincerumque
sit, id esse naturae hominis 
aptissimum. Huic ueri uidendi cupiditati
adiuncta est appetitio quaedam 
principatus, ut nemini parere animus bene
informatus a natura uelit nisi 
praecipienti aut docenti aut utilitatis causa
iuste et legitime imperanti; 
ex quo magnitudo animi existit humanarumque
rerum contemptio. Nec uero illa 
parua uis naturae est rationisque, quod unum
hoc animal sentit quid sit 
ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque
qui modus.
Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur,
nullum aliud animal 
pulchritudinem, uenustatem, conuenientiam
partium sentit; quam 
similitudinem natura ratioque ab oculis ad
animum transferens multo etiam 
magis pulchritudinem, constantiam, ordinem
in consiliis factisque 
conseruandam putat cauetque ne quid indecore
effeminateue faciat, tum in 
omnibus et opinionibus et factis ne quid
libidinose aut faciat aut cogitet. 
Quibus ex rebus conflatur et efficitur id,
quod quaerimus, honestum, quod 
etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum
sit, quodque uere dicimus, 
etiamsi a nullo laudetur, natura esse laudabile.
V. Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam
faciem honesti uides, quae 
si oculis cerneretur, "mirabiles amores,
ut ait Plato, excitaret 
sapientiaeˇ±. Sed omne, quod est honestum,
id quattuor partium oritur ex 
aliqua: aut enim in perspicientia ueri sollertiaque
uersatur aut in hominum 
societate tuenda tribuendoque suum cuique
et rerum contractarum fide aut in 
animi excelsi atque inuicti magnitudine ac
robore aut in omnium, quae fiunt 
quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo
inest modestia et temperantia. 
Quae quattuor quamquam inter se colligata
atque implicata sunt, tamen ex 
singulis certa officiorum genera nascuntur,
uelut in ea parte, quae prima 
descripta est, in qua sapientiam et prudentiam
ponimus, inest indagatio 
atque inuentio ueri, eiusque uirtutis hoc
munus est proprium. Vt enim 
quisque maxime perspicit, quid in re quaque
uerissimum sit, quique 
acutissime et celerrime potest et uidere
et explicare rationem, is 
prudentissimus et sapientissimus rite haberi
solet. Quocirca huic quasi 
materia, quam tractet et in qua uersetur,
subiecta est ueritas. Reliquis 
autem tribus uirtutibus necessitates propositae
sunt ad eas res parandas 
tuendasque, quibus actio uitae continetur,
ut et societas hominum 
coniunctioque seruetur et animi excellentia
magnitudoque cum in augendis 
opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis,
tum multo magis in his 
ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem et
constantia et moderatio et ea, 
quae sunt his similia, uersantur in eo genere,
ad quod est adhibenda actio 
quaedam, non solum mentis agitatio; iis enim
rebus, quae tractantur in 
uita, modum quendam et ordinem adhibentes,
honestatem et decus 
conseruabimus.
VI. Ex quattuor autem locis, in quos honesti
naturam uimque diuisimus, 
primus ille, qui in ueri cognitione consistit,
maxime naturam attingit 
humanam: omnes enim trahimur et ducimur ad
cognitionis et scientiae 
cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus,
labi autem, errare, 
nescire, decipi et malum et turpe dicimus.
In hoc genere et naturali et 
honesto duo uitia uitanda sunt, unum, ne
incognita pro cognitis habeamus 
hisque temere assentiamur; quod uitium effugere
qui uolet - omnes autem 
uelle debent - adhibebit ad considerandas
res et tempus et diligentiam. 
Alterum est uitium, quod quidam nimis magnum
studium multamque operam in 
res obscuras atque difficiles conferunt easdemque
non necessarias. Quibus 
uitiis declinatis quod in rebus honestis
et cognitione dignis operae 
curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut
in astrologia C. Sulpicium 
audimus, in geometria Sex. Pompeium ipsi
cognouimus, multus in dialecticis, 
plures in iure ciuili; quae omnes artes in
ueri inuestigatione uersantur, 
cuius studio a rebus gerendis abduci contra
officium est. Virtutis enim 
laus omnis in actione consistit: a qua tamen
fit intermissio saepe multique 
dantur ad studia reditus; tum agitatio mentis,
quae numquam adquiescit, 
potest nos in studiis cognitionis etiam sine
opera nostra continere. Omnis 
autem cogitatio motusque animi aut in consiliis
capiendis de rebus honestis 
et pertinentibus ad bene beateque uiuendum
aut in studiis scientiae 
cognitionisque uersabitur. Ac de primo quidem
officii fonte diximus.
VII. De tribus autem reliquis latissime patet
ea ratio, qua societas 
hominum inter ipsos et uitae quasi communitas
continetur; cuius partes 
duae: iustitia, in qua uirtutis splendor
est maximus, ex qua uiri boni 
nominantur, et huic coniuncta beneficentia,
quam eandem uel benignitatem 
uel liberalitatem appellari licet. Sed iustitiae
primum munus est, ut ne 
cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria,
deinde ut communibus pro 
communibus utatur, priuatis ut suis. Sunt
autem priuata nulla natura, sed 
aut uetere occupatione, ut qui quondam in
uacua uenerunt, aut uictoria, ut 
qui bello potiti sunt, aut lege, pactione,
condicione, sorte; ex quo fit, 
ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus
Tusculanorum; similisque est 
priuatarum possessionum discriptio. Ex quo,
quia suum cuiusque fit eorum, 
quae natura fuerant communia, quod cuique
optigit, id quisque teneat; e quo 
si quis sibi appetet, uiolabit ius humanae
societatis. Sed quoniam, ut 
praeclare scriptum est a Platone, "non
nobis solum nati sumus ortusque 
nostri partem patria uindicat, partem amici",
atque, ut placet Stoicis, 
quae in terris gignantur, ad usum hominum
omnia creari, homines autem 
hominum causa esse generatos, ut ipsi inter
se aliis alii prodesse possent, 
in hoc naturam debemus ducem sequi, communes
utilitates in medium adferre, 
mutatione officiorum, dando accipiendo, tum
artibus, tum opera, tum 
facultatibus deuincire hominum inter homines
societatem. 
Fundamentum autem est iustitiae fides, id
est dictorum conuentorumque 
constantia et ueritas. Ex quo, quamquam hoc
uidebitur fortasse cuipiam durius, 
tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose
exquirunt unde uerba sint ducta, 
credamusque, quia fiat quod dictum est, appellatam
fidem.
Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum,
qui inferunt, alterum eorum, 
qui ab iis, quibus infertur, si possunt,
non propulsant iniuriam. Nam qui 
iniuste impetum in quempiam facit aut ira
aut aliqua perturbatione 
incitatus, is quasi manus afferre uidetur
socio; qui autem non defendit nec 
obsistit, si potest, iniuriae, tam est in
uitio, quam si parentes aut 
amicos aut patriam deserat. Atque illae quidem
iniuriae, quae nocendi causa 
de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur,
cum is, qui nocere 
alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit,
ipse aliquo afficiatur 
incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam
faciendam aggrediuntur, ut 
adipiscantur ea, quae concupiuerunt; in quo
uitio latissime patet auaritia. 
VIII. Expetuntur autem diuitiae cum ad usus
uitae necessarios, tum ad 
perfruendas uoluptates. In quibus autem maior
est animus, in iis pecuniae 
cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi
facultatem, ut nuper M. 
Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam
esse ei, qui in re publica 
princeps uellet esse, cuius fructibus exercitum
alere non posset. Delectant 
etiam magnifici apparatus uitaeque cultus
cum elegantia et copia, quibus 
rebus effectum est, ut infinita pecuniae
cupiditas esset. Nec uero rei 
familiaris amplificatio nemini nocens uituperanda
est, sed fugienda semper 
iniuria est. Maxime autem adducuntur plerique,
ut eos iustitiae capiat 
obliuio, cum in imperiorum, honorum, gloriae
cupiditatem inciderunt. 
Quod enim est apud Ennium “nulla sancta societas
nec fides regni estˇ±,
id latius patet. Nam quicquid eiusmodi est,
in quo non possint plures 
excellere, in eo fit plerumque tanta contentio,
ut difficillimum sit 
seruare sanctam societatem. Declarauit id
modo temeritas C. Caesaris, qui 
omnia iura diuina et humana peruertit propter
eum, quem sibi ipse opinionis 
errore finxerat, principatum. Est autem in
hoc genere molestum, quod in 
maximis animis splendidissimisque ingeniis
plerumque existunt honoris, 
imperii, potentiae, gloriae cupiditates.
Quo magis cauendum est, ne quid in 
eo genere peccetur. Sed in omni iniustitia
permultum interest, utrum 
perturbatione aliqua animi, quae plerumque
breuis est et ad tempus, an 
consulto et cogitata fiat iniuria. Leuiora
enim sunt ea, quae repentino 
aliquo motu accidunt, quam ea, quae meditata
et praeparata inferuntur. Ac 
de inferenda quidem iniuria satis dictum
est.
IX. Praetermittendae autem defensionis deserendique
officii plures solent 
esse causae; nam aut inimicitias aut laborem
aut sumptus suscipere nolunt 
aut etiam neglegentia, pigritia, inertia
aut suis studiis quibusdam 
occupationibusque sic impediuntur, ut eos,
quos tutari debeant, desertos 
esse patiantur. Itaque uidendum est, ne non
satis sit id, quod apud 
Platonem est in philosophos dictum, quod
in ueri inuestigatione uersentur 
quodque ea, quae plerique uehementer expetant,
de quibus inter se 
digladiari soleant, contemnant et pro nihilo
putent, propterea iustos esse. 
Nam alterum [iustitiae genus] assequuntur,
in inferenda ne cui noceant 
iniuria, *** in alterum incidunt; discendi
enim studio impediti, quos tueri 
debent, deserunt. Itaque eos ne ad rem publicam
quidem accessuros putat 
nisi coactos. Aequius autem erat id uoluntate
fieri; nam hoc ipsum ita 
iustum est, quod recte fit, si est uoluntarium.
Sunt etiam qui aut studio 
rei familiaris tuendae aut odio quodam hominum
suum se negotium agere 
dicant nec facere cuiquam uideantur iniuriam.
Qui altero genere iniustitiae 
uacant, in alterum incurrunt: deserunt enim
uitae societatem, quia nihil 
conferunt in eam studii, nihil operae, nihil
facultatum.
Quando igitur duobus generibus iniustitiae
propositis adiunximus causas 
utriusque generis easque res ante constituimus,
quibus iustitia 
contineretur, facile quod cuiusque temporis
officium sit poterimus, nisi 
nosmet ipsos ualde amabimus, iudicare. Est
enim difficilis cura rerum 
alienarum; quamquam Terentianus ille Chremes
"humani nihil a se alienum 
putat"; sed tamen, quia magis ea percipimus
atque sentimus, quae nobis 
ipsis aut prospera aut aduersa eueniunt,
quam illa, quae ceteris, quae 
quasi longo interuallo interiecto uidemus,
aliter de illis ac de nobis 
iudicamus. Quocirca bene praecipiunt, qui
uetant quicquam agere, quod 
dubites aequum sit an iniquum. Aequitas enim
lucet ipsa per se, dubitatio 
cogitationem significat iniuriae.
X. Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae
maxime uidentur digna esse 
iusto homine, eoque quem uirum bonum dicimus,
commutantur fiuntque 
contraria, ut reddere depositum, (etiamne
furioso?) facere promissum 
quaeque pertinent ad ueritatem et ad fidem,
ea migrare interdum et non 
seruare fit iustum. Referri enim decet ad
ea, quae posui principio 
fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur,
deinde ut communi 
utilitati seruiatur. Ea cum tempore commutantur,
commutatur officium et 
non semper est idem. Potest enim accidere
promissum aliquod et conuentum, 
ut id effici sit inutile uel ei, cui promissum
sit, uel ei, qui promiserit. 
Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod
Theseo promiserat, non 
fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset
orbatus: ex tribus enim 
optatis, ut scribitur, hoc erat tertium,
quod de Hippolyti interitu iratus 
optauit; quo impetrato in maximos luctus
incidit. Nec promissa igitur 
seruanda sunt ea, quae sint iis, quibus promiseris,
inutilia, nec si plus 
tibi ea noceant, quam illi prosint cui promiseris,
contra officium est 
maius anteponi minori, ut, si constitueris
cuipiam te aduocatum in rem 
praesentem esse uenturum atque interim grauiter
aegrotare filius coeperit, 
non sit contra officium non facere quod dixeris,
magisque ille, cui 
promissum sit, ab officio discedat, si se
destitutum queratur. Iam illis 
promissis standum non esse quis non uidet,
quae coactus quis metu, quae 
deceptus dolo promiserit? Quae quidem pleraque
iure praetorio liberantur, 
nonnulla legibus.
Existunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam
et nimis callida, sed 
malitiosa, iuris interpretatione. Ex quo
illud "summum ius summa iniuria"
factum est iam tritum sermone prouerbium.
Quo in genere etiam in re publica 
multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta
dierum essent cum hoste 
indutiae factae, noctu populabatur agros,
quod dierum essent pactae, non 
noctium indutiae. Ne noster quidem probandus,
si uerum est Q. Fabium 
Labeonem seu quem alium - nihil enim habeo
praeter auditum - arbitrum 
Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu
datum, cum ad locum uenisset, 
cum utrisque separatim locutum, ne cupide
quid agerent, ne adpetenter, 
atque ut regredi quam progredi mallent. Id
cum utrique fecissent, 
aliquantum agri in medio relictum est. Itaque
illorum finis sic, ut ipsi 
dixerant, terminauit; in medio relictum quod
erat, populo Romano 
adiudicauit. Decipere hoc quidem est, non
iudicare; quocirca in omni est re 
fugienda talis sollertia.
XI. Sunt autem quaedam officia etiam aduersus
eos seruanda, a quibus 
iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et
puniendi modus; atque haud scio 
an satis sit eum, qui lacessierit, iniuriae
suae paenitere, ut et ipse ne 
quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam
tardiores. Atque in re publica 
maxime conseruanda sunt iura belli. Nam cum
sint duo genera decertandi, 
unum per disceptationem, alterum per uim,
cumque illud proprium sit 
hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad
posterius, si uti non licet 
superiore. Quare suscipienda quidem bella
sunt ob eam causam, ut sine 
iniuria in pace uiuatur, parta autem uictoria
conseruandi ii, qui non 
crudeles in bello, non inmanes fuerunt, ut
maiores nostri Tusculanos, 
Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in ciuitatem
etiam acceperunt, at 
Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt;
nollem Corinthum, sed credo 
aliquid secutos, oportunitatem loci maxime,
ne posset aliquando ad bellum 
faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem
sententia paci, quae nihil 
habitura sit insidiarum, semper est consulendum.
In quo si mihi esset 
obtemperatum, si non optimam, at aliquam
rem publicam, quae nunc nulla est, 
haberemus. Et cum iis, quos ui deuiceris,
consulendum est, tum ii, qui 
armis positis ad imperatorum fidem confugient,
quamuis murum aries 
percusserit, recipiendi. In quo tantopere
apud nostros iustitia culta est, 
ut ii, qui ciuitates aut nationes deuictas
bello in fidem recepissent, 
earum patroni essent more maiorum. Ac belli
quidem aequitas sanctissime 
fetiali populi Romani iure perscripta est.
Ex quo intellegi potest nullum 
bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis
geratur aut denuntiatum 
ante sit et indictum. [Popilius imperator
tenebat prouinciam, in cuius 
exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum
autem Popilio uideretur unam 
dimittere legionem, Catonis quoque filium,
qui in eadem legione militabat, 
dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu
remansisset, Cato ad Popilium 
scripsit, ut, si eum patitur in exercitu
remanere, secundo eum obliget 
militiae sacramento, quia priore amisso iure
cum hostibus pugnare non 
poterat. Adeo summa erat obseruatio in bello
mouendo.] Marci quidem Catonis 
senis est epistula ad Marcum filium, in qua
scribit se audisse eum missum 
factum esse a consule cum in Macedonia bello
Persico miles esset. Monet 
igitur ut caueat ne proelium ineat; negat
enim ius esse, qui miles non sit, 
cum hoste pugnare. 
XII. Equidem etiam illud animaduerto, quod,
qui proprio nomine 
perduellis esset, is hostis uocaretur, lenitate
uerbi rei tristitiam 
mitigatam. Hostis enim apud maiores nostros
is dicebatur, quem nunc 
peregrinum dicimus. Indicant duodecim tabulae:
AVT STATVS DIES 
CVM HOSTE itemque ADVERSVS HOSTEM AETERNA
AVCTORITAS. Quid ad hanc mansuetudinem addi
potest, eum, quicum bellum geras, tam molli
nomine appellare? Quamquam id 
nomen durius effecit iam uetustas; a peregrino
enim recessit et proprie in 
eo, qui arma contra ferret, remansit. Cum
uero de imperio decertatur 
belloque quaeritur gloria, causas omnino
subesse tamen oportet easdem, quas 
dixi paulo ante iustas causas esse bellorum.
Sed ea bella, quibus imperii 
proposita gloria est, minus acerbe gerenda
sunt; ut enim cum ciui aliter 
contendimus, si est inimicus, aliter si competitor
- cum altero certamen 
honoris et dignitatis est, cum altero capitis
et famae -, sic cum 
Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis
gerebatur, uter esset, non 
uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus,
Poenis, Pyrrho de imperio 
dimicabatur. Poeni foedifragi, crudelis Hannibal,
reliqui iustiores. 
Pyrrhi quidem de captiuis reddendis illa
praeclara:
nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis,
nec cauponantes bellum sed belligerantes,
ferro, non auro, uitam cernamus utrique.
Vosne uelit an me regnare era, quidue ferat
Fors,
uirtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
quorum uirtuti belli Fortuna pepercit,
eorundem libertati me parcere certum est.
Dono ducite doque uolentibus cum magnis dis.
Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia.
XIII. Atque etiam si quid singuli temporibus
adducti hosti promiserunt, est 
in eo ipso fides conseruanda, ut primo Punico
bello Regulus captus a 
Poenis, cum de captiuis commutandis Romam
missus esset iurassetque se 
rediturum, primum, ut uenit, captiuos reddendos
in senatu non censuit, 
deinde, cum retineretur a propinquis et ab
amicis, ad supplicium redire 
maluit quam fidem hosti datam fallere. [Secundo
autem Punico bello post 
Cannensem pugnam quos decem Hannibal Romam
misit astrictos iure iurando se 
redituros esse, nisi de redimendis iis, qui
capti erant, impetrassent, eos 
omnes censores, quoad quisque eorum uixit,
quod peierassent in aerariis 
reliquerunt, nec minus illum, qui iure iurando
fraude culpam inuenerat. Cum 
enim permissu Hannibalis exisset e castris,
rediit paulo post, quod se 
oblitum nescio quid diceret; deinde egressus
e castris iure iurando se 
solutum putabat, et erat uerbis, re non erat.
Semper autem in fide quid 
senseris, non quid dixeris, cogitandum est.
Maximum autem exemplum est 
iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum,
cum a Pyrrho perfuga 
senatui est pollicitus se uenenum regi daturum
et eum necaturum. Senatus et 
C. Fabricius eum Pyrrho dedit. Ita ne hostis
quidem et potentis et bellum 
ultro inferentis interitum cum scelere adprobauit.]
Ac de bellicis quidem 
officiis satis dictum est. Meminerimus autem
etiam aduersus infimos 
iustitiam esse seruandam. Est autem infima
condicio et fortuna seruorum, 
quibus non male praecipiunt qui ita iubent
uti ut mercennariis, operam 
exigendam, iusta praebenda. Cum autem duobus
modis, id est aut ui aut 
fraude, fiat iniuria, fraus quasi uulpeculae,
uis leonis uidetur: utrumque 
homine alienissimum, sed fraus odio digna
maiore. Totius autem iniustitiae 
nulla capitalior quam eorum, qui tum, cum
maxime fallunt, id agunt, ut uiri 
boni esse uideantur. De iustitia satis dictum.
XIV. Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia
ac de liberalitate 
dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis
accommodatius, sed habet 
multas cautiones: uidendum est enim, primum
ne obsit benignitas et iis 
ipsis, quibus benigne uidebitur fieri, et
ceteris, deinde ne maior 
benignitas sit quam facultates, tum ut pro
dignitate cuique tribuatur; id 
enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec
referenda sunt omnia. Nam et 
qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi,
cui prodesse uelle uideantur, 
non benefici neque liberales, sed perniciosi
assentatores iudicandi sunt, 
et qui aliis nocent, ut in alios liberales
sint, in eadem sunt iniustitia, 
ut si in suam rem aliena conuertant. Sunt
autem multi, et quidem cupidi 
splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis,
quod aliis largiantur, iique 
arbitrantur se beneficos in suos amicos uisum
iri, si locupletent eos 
quacumque ratione; id autem tantum abest
ab officio, ut nihil magis officio 
possit esse contrarium. Videndum est igitur,
ut ea liberalitate utamur, que 
prosit amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae,
C. Caesaris pecuniarum 
translatio a iustis dominis ad alienos non
debet liberalis uideri; nihil 
est enim liberale, quod non idem iustum.
Alter locus erat cautionis, ne 
benignitas maior esset quam facultates, quod
qui benigniores uolunt esse 
quam res patitur, primum in eo peccant, quod
iniuriosi sunt in proximos; 
quas enim copias his et suppeditari aequius
est et relinqui, eas 
transferunt ad alienos. Inest autem in tali
liberalitate cupiditas 
plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam,
ut ad largiendum suppetant 
copiae. Videre etiam licet plerosque non
tam natura liberales quam quadam 
gloria ductos, ut benefici uideantur facere
multa, quae proficisci ab 
ostentatione magis quam a uoluntate uideantur:
talis autem simulatio 
uanitati est coniunctior quam aut liberalitati
aut honestati. Tertium est 
propositum, ut in beneficentia dilectus esset
dignitatis; in quo et mores 
eius erunt spectandi, in quem beneficium
conferetur, et animus erga nos et 
communitas ac societas uitae et ad nostras
utilitates officia ante collata: 
quae ut concurrant omnia, optabile est; si
minus, plures causae maioresque 
ponderis plus habebunt.
XV. Quoniam autem uiuitur non cum perfectis
hominibus pleneque sapientibus, 
sed cum iis, in quibus praeclare agitur si
sunt simulacra uirtutis, etiam 
hoc intellegendum puto, neminem omnino esse
neglegendum, in quo aliqua 
significatio uirtutis appareat, colendum
autem esse ita quemque maxime, ut 
quisque maxime uirtutibus his lenioribus
erit ornatus, modestia, 
temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta
sunt, iustitia. Nam fortis 
animus et magnus in homine non perfecto nec
sapiente feruentior plerumque 
est, illae uirtutes bonum uirum uidentur
potius attingere. Atque haec in 
moribus.
De beneuolentia autem, quam quisque habeat
erga nos, primum illud est in 
officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo
plurimum diligamur, sed 
beneuolentiam non adulescentulorum more ardore
quodam amoris, sed 
stabilitate potius et constantia iudicemus.
Sin erunt merita, ut non 
ineunda, sed referenda sit gratia, maior
quaedam cura adhibenda est; nullum 
enim officium referenda gratia magis necessarium
est. Quodsi ea, quae 
utenda acceperis, maiore mensura, si modo
possis, iubet reddere Hesiodus, 
quidnam beneficio prouocati facere debemus?
An imitari agros fertiles, qui 
multo plus efferunt quam acceperunt? Etenim
si in eos, quos speramus nobis 
profuturos, non dubitamus officia conferre,
quales in eos esse debemus, qui 
iam profuerunt? Nam cum duo genera liberalitatis
sint, unum dandi 
beneficii, alterum reddendi, demus necne
in nostra potestate est, non 
reddere uiro bono non licet, modo id facere
possit sine iniuria. Acceptorum 
autem beneficiorum sunt dilectus habendi,
nec dubium, quin maximo cuique 
plurimum debeatur. In quo tamen inprimis,
quo quisque animo, studio, 
beniuolentia fecerit, ponderandum est. Multi
enim faciunt multa temeritate 
quadam sine iudicio uel morbo in omnes uel
repentino quodam quasi uento 
impetu animi incitati; quae beneficia aeque
magna non sunt habenda atque 
ea, quae iudicio, considerate constanterque
delata sunt. Sed in collocando 
beneficio et in referenda gratia, si cetera
paria sunt, hoc maxime officii 
est, ut quisque maxime opis indigeat, ita
ei potissimum opitulari; quod 
contra fit a plerisque: a quo enim plurimum
sperant, etiamsi ille iis non 
eget, tamen ei potissimum inseruiunt.
XVI. Optime autem societas hominum coniunctioque
seruabitur, si ut quisque 
erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis
plurimum conferetur. Sed, 
quae naturae principia sint communitatis
et societatis humanae, repetendum 
uidetur altius; est enim primum, quod cernitur
in uniuersi generis humani 
societate. Eius autem uinculum est ratio
et oratio, quae docendo discendo, 
communicando, disceptando, iudicando conciliat
inter se homines 
coniungitque naturali quadam societate; neque
ulla re longius absumus a 
natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem
saepe dicimus, ut in equis, 
in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem
non dicimus: sunt enim 
rationis et orationis expertes. Ac latissime
quidem patens hominibus inter 
ipsos, omnibus inter omnes societas haec
est; in qua omnium rerum, quas ad 
communem hominum usum natura genuit, est
seruanda communitas, ut, quae 
discripta sunt legibus et iure ciuili, haec
ita teneantur, ut est 
constitutum legibus ipsis, cetera sic obseruentur,
ut in Graecorum 
prouerbio est, amicorum esse communia omnia.
Omnium autem 
communia hominum uidentur ea, quae sunt generis
eius, quod ab Ennio 
positum in una re transferri in permultas
potest:
homo qui erranti comiter monstrat uiam,
quasi lumen de suo lumine accendat facit.
Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit.
Vna ex re satis praecipit, ut, quicquid sine
detrimento commodari possit, 
id tribuatur uel ignoto. Ex quo sunt illa
communia: non prohibere aqua 
profluente, pati ab igne ignem capere, si
qui uelit, consilium fidele 
deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui
accipiunt, danti non molesta. 
Quare et his utendum est et semper aliquid
ad communem utilitatem 
afferendum. Sed quoniam copiae paruae singulorum
sunt, eorum autem, qui his 
egeant, infinita est multitudo, uulgaris
liberalitas referenda est ad illum 
Enni finem: "Nihilo minus ipsi lucet",
ut facultas sit, qua in nostros 
simus liberales.
XVII. Gradus autem plures sunt societatis
hominum. Vt enim ab illa infinita 
discedatur, propior est eiusdem gentis, nationis,
linguae, qua maxime 
homines coniunguntur; interius etiam est
eiusdem esse ciuitatis; multa enim 
sunt ciuibus inter se communia, forum, fana,
porticus, uiae, leges, iura, 
iudicia, suffragia, consuetudines praeterea
et familiaritates multisque cum 
multis res rationeque contractae. Artior
uero colligatio est societatis 
propinquorum; ab illa enim inmensa societate
humani generis in exiguum 
angustumque concluditur. Nam cum sit hoc
natura commune animantium, ut 
habeant libidinem procreandi, prima societas
in ipso coniugio est, proxima 
in liberis, deinde una domus, communia omnia;
id autem est principium urbis 
et quasi seminarium rei publicae. Sequuntur
fratrum coniunctiones, post 
consobrinorum sobrinorumque, qui cum una
domo iam capi non possint, in 
alias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur
conubia et affinitates, 
ex quibus etiam plures propinqui; quae propagatio
et suboles origo est 
rerum publicarum. Sanguinis autem coniunctio
et beniuolentia deuincit 
homines et caritate; magnum est enim eadem
habere monumenta maiorum, 
eisdem uti sacris, sepulchra habere communia.
[Sed omnium societatum nulla 
praestantior est, nulla firmior, quam cum
uiri boni moribus similes sunt 
familiaritate coniuncti; illud enim honestum,
quod saepe dicimus, etiam si 
in alio cernimus, tamen nos mouet atque illi,
in quo id inesse uidetur, 
amicos facit. Et quamquam omnis uirtus nos
ad se allicit facitque, ut eos 
diligamus, in quibus ipsa inesse uideatur,
tamen iustitia et liberalitas id 
maxime efficit.] Nihil autem est amabilius
nec copulatius, quam morum 
similitudo bonorum; in quibus enim eadem
studia sunt, eaedem uoluntates, in 
iis fit, ut aeque quisque altero delectetur
ac se ipso, efficiturque id, 
quod Pythagoras ultimum in amicitia putauit,
ut unus fiat ex pluribus. 
Magna etiam illa communitas est, quae conficitur
ex beneficiis ultro 
citroque datis acceptis, quae et mutua et
grata dum sunt, inter quos ea 
sunt, firma deuinciuntur societate. Sed cum
omnia ratione animoque 
lustraris, omnium societatum nulla est grauior,
nulla carior quam ea, quae 
cum re publica est uni cuique nostrum. Cari
sunt parentes, cari liberi, 
propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates
patria una complexa est, 
pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere,
si ei sit profuturus? Quo est 
detestabilior istorum inmanitas, qui lacerarunt
omni scelere patriam et in 
ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
Sed si contentio quaedam 
et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum
sit officii, principes sint 
patria et parentes, quorum beneficiis maximis
obligati sumus, proximi 
liberi totaque domus, quae spectat in nos
solos neque aliud ullum potest 
habere perfugium, deinceps bene conuenientes
propinqui, quibuscum communis 
etiam fortuna plerumque est. Quamobrem necessaria
praesidia uitae debentur 
his maxime, quos ante dixi, uita autem uictusque
communis, consilia, 
sermones, cohortationes, consolationes, interdum
etiam obiurgationes in 
amicitiis uigent maxime estque ea iucundissima
amicitia, quam similitudo 
morum coniugauit.
XVIII. Sed in his omnibus officiis tribuendis
uidendum erit, quid cuique 
maxime necesse sit et quid quisque uel sine
nobis aut possit consequi aut 
non possit. Ita non idem erunt necessitudinum
gradus qui temporum, suntque 
officia, quae aliis magis quam aliis debeantur,
ut uicinum citius adiuueris 
in fructibus percipiendis quam aut fratrem
aut familiarem, at, si lis in 
iudicio sit, propinquum potius et amicum
quam uicinum defenderis. Haec 
igitur et talia circumspicienda sunt in omni
officio [et consuetudo 
exercitatioque capienda], ut boni ratiocinatores
officiorum esse possimus 
et addendo deducendoque uidere, quae reliqui
summa fiat, ex quo quantum 
cuique debeatur intellegas. Sed ut nec medici
nec imperatores nec oratores, 
quamuis artis praecepta perceperint, quicquam
magna laude dignum sine usu 
et exercitatione consequi possunt, sic officii
conseruandi praecepta 
traduntur illa quidem, ut facimus ipsi, sed
rei magnitudo usum quoque 
exercitationemque desiderat. Atque ab iis
rebus, quae sunt in iure 
societatis humanae, quemadmodum ducatur honestum,
ex quo aptum est 
officium, satis fere diximus.
Intellegendum autem est, cum proposita sint
genera quattuor, e quibus 
honestas officiumque manaret, splendidissimum
uideri, quod animo magno 
elatoque humanasque res despiciente factum
sit. Itaque in probris maxime in 
promptu est, si quid tale dici potest:
Vos enim iuuenes animum geritis muliebrem,
illa uirgo uiri,
et si quid eiusmodi:
Salmacida spolia sine sudore et sanguine.
Contraque in laudibus, quae magno animo et
fortiter excellenterque gesta 
sunt, ea nescio quomodo quasi pleniore ore
laudamus. Hic rhetorum campus de 
Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis,
Leuctris, hinc noster 
Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones,
hinc M. Marcellus, 
innumerabiles alii, maximeque ipse populus
Romanus animi magnitudine 
excellit. Declaratur autem studium bellicae
gloriae, quod statuas quoque 
uidemus ornatu fere militari.
XIX. Sed ea animi elatio, quae cernitur in
periculis et laboribus, si 
iustitia uacat pugnatque non pro salute communi,
sed pro suis commodis, in 
uitio est; non modo enim id uirtutis non
est, sed est potius inmanitatis 
omnem humanitatem repellentis. Itaque probe
definitur a Stoicis fortitudo, 
cum eam uirtutem esse dicunt propugnantem
pro aequitate. Quocirca nemo, qui 
fortitudinis gloriam consecutus est insidiis
et malitia, laudem est 
adeptus; nihil honestum esse potest, quod
iustitia uacat. Praeclarum igitur 
illud Platonis: "Non, inquit, solum
scientia, quae est remota ab iustitia, 
calliditas potius quam sapientia est appellanda,
uerum etiam animus paratus 
ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate
communi impellitur, audaciae 
potius nomen habeat quam fortitudinis".
Itaque uiros fortes et magnanimos 
eosdem bonos et simplices, ueritatis amicos
minimeque fallaces esse 
uolumus; quae sunt ex media laude iustitiae.
Sed illud odiosum est, quod in 
hac elatione et magnitudine animi facillime
pertinacia et nimia cupiditas 
principatus innascitur. Vt enim apud Platonem
est, omnem morem 
Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate
uincendi, sic, ut quisque animi 
magnitudine maxime excellet, ita maxime uult
princeps omnium uel potius 
solus esse. Difficile autem est, cum praestare
omnibus concupieris, seruare 
aequitatem, quae est iustitiae maxime propria.
Ex quo fit ut neque 
disceptatione uinci se nec ullo publico ac
legitimo iure patiantur, 
existuntque in re publica plerumque largitores
et factiosi, ut opes quam 
maximas consequantur et sint ui potius superiores
quam iustitia pares. Sed 
quo difficilius, hoc praeclarius; nullum
enim est tempus, quod iustitia 
uacare debeat. Fortes igitur et magnanimi
sunt habendi non qui faciunt, sed 
qui propulsant iniuriam. Vera autem et sapiens
animi magnitudo honestum 
illud, quod maxime natura sequitur, in factis
positum, non in gloria 
iudicat principemque se esse mauult quam
uideri; etenim qui ex errore 
imperitae multitudinis pendet, hic in magnis
uiris non est habendus. 
Facillime autem ad res iniustas impellitur,
ut quisque altissimo animo 
est, gloriae cupiditate; qui locus est sane
lubricus, quod uix inuenitur, 
qui laboribus susceptis periculisque aditis
non quasi mercedem rerum 
gestarum desideret gloriam.
XX. Omnino fortis animus et magnus duabus
rebus maxime cernitur, quarum una 
in rerum externarum despicientia ponitur,
cum persuasumst nihil hominem 
nisi quod honestum decorumque sit aut admirari
aut optare aut expetere 
oportere, nullique neque homini neque perturbationi
animi nec fortunae 
succumbere. Altera est res, ut, cum ita sis
affectus animo, ut supra dixi, 
res geras magnas illas quidem et maxime utiles,
sed et uehementer arduas 
plenasque laborum et periculorum cum uitae,
tum multarum rerum, quae ad 
uitam pertinent. Harum rerum duarum splendor
omnis, amplitudo, addo etiam 
utilitatem, in posteriore est, causa autem
et ratio efficiens magnos uiros 
in priore. In eo est enim illud, quod excellentes
animos et humana 
contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur
in duobus, si et solum id, quod 
honestum sit, bonum iudices et ab omni animi
perturbatione liber sis. Nam 
et ea, quae eximia plerisque et praeclara
uidentur, parua ducere eaque 
ratione stabili firmaque contemnere fortis
animi magnique ducendum est, et 
ea, quae uidentur acerba, quae multa et uaria
in hominum uita fortunaque 
uersantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae
discedas, nihil a dignitate 
sapientis, robusti animi est magnaeque constantiae.
Non est autem 
consentaneum, qui metu non frangatur, eum
frangi cupiditate, nec qui 
inuictum se a labore praestiterit, uinci
a uoluptate. Quam ob rem et haec 
uidenda et pecuniae fugienda cupiditas: nihil
enim est tam angusti animi 
tamque parui quam amare diuitias, nihil honestius
magnificentiusque quam 
pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas,
ad beneficentiam 
liberalitatemque conferre. Cauenda etiam
est gloriae cupiditas. ut supra 
dixi: eripit enim libertatem, pro qua magnanimis
uiris omnis debet esse 
contentio. Nec uero imperia expetenda ac
potius aut non accipienda interdum 
aut deponenda non numquam. Vacandum autem
omni est animi perturbatione, cum 
cupiditate et metu, tum etiam aegritudine
et uoluptate animi et iracundia, 
ut tranquillitas animi et securitas adsit,
quae affert cum constantiam tum 
etiam dignitatem.
Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam,
quam dico, tranquillitatem 
expetentes a negotiis publicis se remouerint
ad otiumque perfugerint; in 
his et nobilissimi philosophi longeque principes
et quidam homines seueri 
et graues, nec populi nec principum mores
ferre potuerunt, uixeruntque non 
nulli in agris delectati re sua familiari.
His idem propositum fuit quod 
regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent,
libertate uterentur, cuius 
proprium est sic uiuere, ut uelis. 
XXI. Quare cum hoc commune sit potentiae
cupidorum cum his, quos dixi, 
otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur,
si opes magnas habeant, 
alteri, si contenti sint et suo et paruo.
In quo neutrorum omnino contemnenda
sententia est, sed et facilior et tutior
et minus aliis grauis aut molesta 
uita est otiosorum, fructuosior autem hominum
generi et ad claritatem 
amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem
publicam et ad magnas res gerendas
accommodauerunt. Quapropter et iis forsitan
concedendum sit rem publicam non 
capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae
sese dediderunt, et iis, qui 
aut ualetudinis imbecillitate aut aliqua
grauiore causa impediti a re publica 
recesserunt, cum eius administrandae potestatem
aliis laudemque concederent. 
Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere
se dicant ea, quae plerique 
mirentur, imperia et magistratus, iis non
modo non laudi, uerum etiam uitio 
dandum puto; quorum iudicium in eo, quod
gloriam contemnant et pro nihilo 
putent, difficile factu est non probare,
sed uidentur labores et molestias, 
tum offensionum et repulsarum quasi quandam
ignominiam timere et infamiam. 
Sunt enim qui in rebus contrariis parum sibi
constent, uoluptatem 
seuerissime contemnant, in dolore sint molliores,
gloriam neglegant, 
frangantur infamia atque ea quidem non satis
constanter. Sed iis, qui 
habent a natura adiumenta rerum gerendarum,
abiecta omni cunctatione 
adipiscendi magistratus et gerenda res publica
est; nec enim aliter aut 
regi ciuitas aut declarari animi magnitudo
potest. Capessentibus autem rem 
publicam nihilo minus quam philosophis, haud
scio an magis etiam, et 
magnificentia et despicientia adhibenda sit
rerum humanarum, quam saepe 
dico, et tranquillitas animi atque securitas,
si quidem nec anxii futuri 
sunt et cum grauitate constantiaque uicturi.
Quae faciliora sunt 
philosophis, quo minus multa patent in eorum
uita, quae fortuna feriat, et 
quo minus multis rebus egent, et quia si
quid aduersi eueniat, tam grauiter 
cadere non possunt. Quocirca non sine causa
maiores motus animorum 
concitantur maioraque studia efficiendi rem
publicam gerentibus quam 
quietis; quo magis iis et magnitudo est animi
adhibenda et uacuitas ab 
angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit,
caueat, ne id modo 
consideret, quam illa res honesta sit, sed
etiam ut habeat efficiendi 
facultatem; in quo ipso considerandum est,
ne aut temere desperet propter 
ignauiam aut nimis confidat propter cupiditatem.
In omnibus autem negotiis 
priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio
diligens. 
XXII. Sed cum plerique arbitrentur res bellicas
maiores esse quam urbanas, 
minuenda est haec opinio. Muti enim bella
saepe quaesiuerunt propter 
gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis
ingeniisque plerumque 
contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem
apti et cupidi bellorum 
gerendorum; uere autem si uolumus iudicare,
multae res extiterunt urbanae 
maiores clarioresque quam bellicae. Quamuis
enim Themistocles iure laudetur 
et sit eius nomen quam Solonis inlustrius
citeturque Salamis clarissimae 
testis uictoriae, quae anteponatur consilio
Solonis ei, quo primum 
constituit Areopagitas, non minus praeclarum
hoc quam illud iudicandum est. 
Illud enim semel profuit, hoc semper proderit
ciuitati; hoc consilio leges 
Atheniensium, hoc maiorum instituta seruantur.
Et Themistocles quidem nihil 
dixerit, in quo ipse Areopagum adiuuerit,
at ille uere a se adiutum 
Themistoclem; est enim bellum gestum consilio
senatus eius, qui a Solone 
erat constitutus. Licet eadem de Pausania
Lysandroque dicere, quorum rebus 
gestis quamquam imperium Lacedaemoniis dilatatum
putatur, tamen ne minima 
quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae
conferendi sunt; quin etiam 
ob has ipsas causas et parentiores habuerunt
exercitus et fortiores. Mihi 
quidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Mario
neque, cum uersaremur in re 
publica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere uidebatur;
parui enim sunt foris 
arma, nisi est consilium domi. Nec plus Africanus,
singularis et uir et 
imperator, in exscindenda Numantia rei publicae
profuit quam eodem tempore 
P. Nasica priuatus, cum Ti. Gracchum interemit;
quamquam haec quidem res 
non solum ex domestica est ratione - attingit
etiam bellicam, quoniam ui 
manuque confecta est - sed tamen id ipsum
est gestum consilio urbano sine 
exercitu. Illud autem optimum est, in quod
inuadi solere ab improbis et 
inuidis audio:
cedant arma togae, concedat laurea laudi.
Vt enim alios omittam, nobis rem publicam
gubernantibus nonne togae arma 
cesserunt? Neque enim periculum in re publica
fuit grauius umquam nec maius 
otium. Ita consiliis diligentiaque nostra
celeriter de manibus 
audacissimorum ciuium delapsa arma ipsa ceciderunt.
Quae res igitur gesta 
imquam in bello tanta? Qui triumphus conferendus?
Licet enim mihi, Marce 
fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas
huius gloriae et factorum 
imitatio pertinet. Mihi quidem certe uir
abundans bellicis laudibus, Cn. 
Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit,
ut diceret frustra se triumphum 
tertium deportaturum fuisse, nisi meo in
rem publicam beneficio ubi 
triumpharet esset habiturus. Sunt igitur
domesticae fortitudines non 
inferiores militaribus; in quibus plus etiam
quam in his operae studiique 
ponendum est.
XXIII. Omnino illud honestum, quod ex animo
excelso magnificoque quaerimus, 
animi efficitur, non corporis uiribus. Exercendum
tamen corpus et ita 
afficiendum est, ut oboedire consilio rationique
possit in exsequendis 
negotiis et in labore tolerando. Honestum
autem id, quod exquirimus, totum 
est positum in animi cura et cogitatione;
in quo non minorem utilitatem 
afferunt, qui togati rei publicae praesunt,
quam qui bellum gerunt. Itaque 
eorum consilio saepe aut non suscepta aut
confecta bella sunt, non numquam 
etiam illata, ut M. Catonis bellum tertium
Punicum, in quo etiam mortui 
ualuit auctoritas. Qua re expetenda quidem
magis est decernendi ratio quam 
decertandi fortitudo, sed cauendum, ne id
bellandi magis fuga quam 
utilitatis ratione faciamus. Bellum autem
ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax
quaesita
videatur. Fortis vero animi et constantis
est non perturbari in rebus 
asperis nec tumultuantem de gradu deici,
ut dicitur, sed praesenti animo uti et 
consilio nec a ratione discedere. Quamquam
hoc animi, illud etiam ingenii magni est,
praecipere cogitatione futura et aliquanto
ante constituere, quid accidere possit in
utramque partem et quid agendum sit, cum
quid euenerit, nec committere, ut 
aliquando dicendum sit: "Non putaram".
Haec sunt opera magni animi et 
excelsi et prudentia consilioque fidentis;
temere autem in acie 
uersari et manu cum hoste confligere immane
quiddam et beluarum simile est; 
sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum
manu est et mors 
seruituti turpitudinique anteponenda.
XXIV. [De euertendis autem diripiendisque
urbibus ualde considerandum est, 
ne quid temere, ne quid crudeliter. Idque
est uiri magni rebus agitatis 
punire sontes, multitudinem conseruare, in
omni fortuna recta atque honesta 
retinere.] Vt enim sunt, quemadmodum supra
dixi, qui urbanis rebus bellicas 
anteponant, sic reperias multos, quibus periculosa
et calida consilia et 
quietis et cogitatis splendidiora et maiora
uideantur. Numquam omnino 
periculi fuga committendum est, ut inbelles
timidique uideamur, sed 
fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis
sine causa, quo esse 
nihil potest stultius. Quapropter in adeundis
periculis consuetudo imitanda 
medicorum est, qui leuiter aegrotantes leniter
curant, grauioribus autem 
morbis periculosas curationes et ancipites
adhibere coguntur. Quare in 
tranquillo tempestatem aduersam optare dementis
est, subuenire autem 
tempestati quauis ratione sapientis, eoque
magis, si plus adipiscare re 
explicata boni quam addubitata mali. Periculosae
autem rerum actiones 
partim his sunt, qui eas suscipiunt, partim
rei publicae; itemque alii de 
uita, alii de gloria et beniuolentia ciuium
in discrimen uocantur. 
Promptiores igitur debemus esse ad nostra
pericula quam ad communia 
dimicareque paratius de honore et gloria
quam de ceteris commodis. Inuenti 
autem multi sunt, qui non modo pecuniam,
sed etiam uitam profundere pro 
patria parati essent, idem gloriae iacturam
ne minimam quidem facere 
uellent, ne re publica quidem postulante;
ut Callicratidas, qui, cum 
Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco
bello multaque fecisset egregie, 
uertit ad extremum omnia, cum consilio non
paruit eorum, qui classem ab 
Arginusis remouendam nec cum Atheniensibus
dimicandum putabant; quibus ille 
respondit Lacedaemonios classe illa amissa
aliam parare posse, se fugere 
sine suo dedecore non posse. Atque haec quidem
Lacedaemoniis plaga 
mediocris, illa pestifera, qua cum Cleombrotus
inuidiam timens temere cum 
Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum
opes corruerunt. Quanto Q. Maximus 
melius, de quo Ennius:
unus homo nobis cunctando restituit rem.
Non enim rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.
Quod genus peccandi uitandum est etiam in
rebus urbanis; sunt enim qui quod 
sentiunt, etsi optimum sit, tamen inuidiae
metu non audent dicere.
XXV. Omnino qui rei publicae praefuturi sunt
duo Platonis praecepta 
teneant: unum, ut utilitatem ciuium sic tueantur,
ut, quaecumque agunt, ad 
eam referant obliti commodorum suorum, alterum,
ut totum corpus rei 
publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur,
reliquas deserant. Vt enim 
tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum
utilitatem, qui commissi sunt, 
non ad eorum, quibus commissa est, gerenda
est. Qui autem parti ciuium 
consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam
in cuiuitatem inducunt, 
seditionem atque discordiam; ex quo euenit,
ut alii populares, alii 
studiosi optimi cuiusque uideantur, pauci
uniuersorum. Hinc apud 
Athenienses magnae discordiae, in nostra
re publica non solum seditiones, 
sed etiam pestifera bella ciuilia; quae grauis
et fortis ciuis et in re 
publica dignus principatu fugiet atque oderit
tradetque se totum rei 
publicae neque opes aut potentiam consectabitur
totamque eam sic tuebitur, 
ut omnibus consulat; nec uero criminibus
falsis in odium aut inuidiam 
quemquam uocabit omninoque ita iustitiae
honestatique adhaerescet, ut, dum 
ea conseruet, quamuis grauiter offendat mortemque
oppetat potius, quam 
deserat illa, quae dixi. Miserrima omnino
est ambitio honorumque contentio, 
de qua praeclare apud eundem est Platonem
"similiter facere eos, qui inter 
se contenderent, uter potius rem publicam
administraret, ut si nautae 
certarent, quis eorum potissimum gubernaret".
Idemque praecipit, ut "eos 
aduersarios existimemus, qui arma contra
ferant, non eos, qui suo iudicio 
tueri rem publicam uelint", qualis fuit
inter P. Africanum et Q. Metellum 
sine acerbitate dissensio.
Nec uero audiendi qui grauiter inimicis irascendum
putabunt idque magnanimi 
et fortis uiri esse censebunt; nihil enim
laudabilius, nihil magno et 
praeclaro uiro dignius placabilitate atque
clementia. In liberis uero 
populis et in uiris aequabilitate exercenda
etiam est facilitas et altitudo 
animi quae dicitur, ne si irascamur aut intempestiue
accedentibus aut 
impudenter rogantibus in morositatem inutilem
et odiosam incidamus. Et 
tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia,
ut adhibeatur rei 
publicae causa seueritas, sine qua administrari
ciuitas non potest. Omnis 
autem et animaduersio et castigatio contumelia
uacare debet neque ad eius, 
qui punitur aliquem aut uerbis fatigat, sed
ad rei publicae utilitatem 
referri. Cauendum est etiam ne maior poena
quam culpa sit et ne isdem de 
causis alii plectantur, alii ne appellentur
quidem. Prohibenda autem maxime 
est ira in puniendo; numquam enim iratus
qui accedet ad poenam 
mediocritatem illam tenebit, quae est inter
nimium et parum, quae placet 
Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent
iracundiam et dicerent 
utiliter a natura datam. Illa uero omnibus
in rebus repudianda est 
optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae,
legum similes sint, quae ad 
puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur.
XXVI. Atque etiam in rebus prosperis et ad
uoluntatem nostram fluentibus 
superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque
fugiamus. Nam ut aduersas 
res, sic secundas immoderate ferre leuitatis
est, praeclaraque est 
aequabilitas in omni uita et idem semper
uultus eademque frons, ut de 
Socrate idemque de C. Laelio accepimus. Philippum
quidem Macedonum regem 
rebus gestis et gloria superatum a filio,
facilitate et humanitate uideo 
superiorem fuisse. Itaque alter semper magnus,
alter saepe turpissimus, ut 
recte praecipere uideantur, qui monent, ut,
quanto superiores simus, tanto 
nos geramus summissius. Panaetius quidem
Africanum auditorem et familiarem 
suum solitum ait dicere, "ut equos propter
crebras contentiones proeliorum 
ferocitate exultantes domitoribus tradere
soleant, ut iis facilioribus 
possint uti, sic homines secundis rebus ecfrenatos
sibique praefidentes 
tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci
oportere, ut perspicerent rerum 
humanarum imbecillitatem uarietatemque fortunae".
Atque etiam in 
secundissimis rebus maxime est utendum consilio
amicorum iisque maior etiam 
quam ante tribuenda auctoritas. Isdemque
temporibus cauendum est ne 
assentatoribus patefaciamus aures neue adulari
nos sinamus, in quo falli 
facile est; tales enim nos esse putamus,
ut iure laudemur; ex quo nascuntur 
innumerabilia peccata, cum homines inflati
opinionibus turpiter irridentur 
et in maximis uersantur erroribus. Sed haec
quidem hactenus. Illud autem 
sic est iudicandum, maximas geri res et maximi
animi ab iis, qui res 
publicas regant, quod earum administratio
latissime pateat ad plurimosque 
pertineat; esse autem magni animi et fuisse
multos etiam in uita otiosa, 
qui aut inuestigarent aut conarentur magna
quaedam seseque suarum rerum 
finibus continerent aut interiecti inter
philosophos et eos, qui rem 
publicam administrarent, delectarentur re
sua familiari, non eam quidem 
omni ratione exaggerantes neque excludentes
ab eius usu suos potiusque et 
amicis impertientes et rei publicae, si quando
usus esset. Quae primum bene 
parta sit nullo neque turpi quaestu neque
odioso, deinde augeatur ratione, 
diligentia, parsimonia, tum quam plurimis,
modo dignis, se utilem praebeat, 
nec libidini potius luxuriaeque quam liberalitati
et beneficentiae pareat. 
Haec praescripta seruantem licet magnifice,
grauiter animoseque uiuere, 
atque etiam simpliciter, fideliter, uere
erga hominem amice.
XXVII. Sequitur ut de una reliqua parte honestatis
dicendum sit, in qua 
uerencundia et quasi quidam ornatus uitae,
temperantia et modestia omnisque 
sedatio perturbationum animi et rerum modus
cernitur. Hoc loco continetur 
id, quod dici Latine decorum potest; Graece
enim prepon dicitur [decorum]. 
Huius uis ea est, ut ab honesto non queat
separari; nam et quod decet 
honestum est et quod honestum est decet.
Qualis autem differentia sit 
honesti et decori, facilius intellegi quam
explanari potest. Quicquid est 
enim, quod deceat, id tum apparet, cum antegressa
est honestas. Itaque non 
solum in hac parte honestatis, de qua hoc
loco disserendum est, sed etiam 
in tribus superioribus quid deceat apparet.
Nam et ratione uti atque 
oratione prudenter et agere quod agas considerate
omnique in re quid sit 
ueri uidere et tueri decet, contraque falli,
errare, labi, decipi tam 
dedecet quam delirare et mente esse captum;
et iusta omnia decora sunt, 
iniusta contra, ut turpia, sic indecora.
Similis est ratio fortitudinis; 
quod enim uiriliter animoque magno fit, id
dignum uiro et decorum uidetur, 
quod contra, id ut turpe sic indecorum. Quare
pertinet quidem ad omnem 
honestatem hoc, quod dico, decorum, et ita
pertinet, ut non recondita 
quadam ratione cernatur, sed sit in promptu.
Est enim quiddam, idque 
intelligitur in omni uirtute, quod deceat;
quod cogitatione magis a 
uirtute potest quam re separari. Vt uenustas
et pulchritudo corporis 
secerni non potest a ualetudine, sic hoc,
de quo loquimur, decorum totum 
illud quidem est cum uirtute confusum, sed
mente et cogitatione 
distinguitur. Est autem eius descriptio duplex;
nam et generale quoddam 
decorum intellegimus, quod in omni honestate
uersatur, et aliud huic 
subiectum, quod pertinet ad singulas partes
honestatis. Atque illud 
superius sic fere definiri solet, decorum
id esse, quod consentaneum sit 
hominis excellentiae in eo, in quo natura
eius a reliquis animantibus 
differat. Quae autem pars subiecta generi
est, eam sic definiunt ut id 
decorum uelint esse, quod ita naturae consentaneum
sit, ut in eo moderatio 
et temperantia appareat cum specie quadam
liberali. 
XXVIII. Haec ita intellegi possumus existimare
ex eo decoro, quod poetae 
sequuntur, de quo alio loco plura dici solent.
Sed tum seruare illud poetas, 
quod deceat, dicimus, cum id quod quaque
persona dignum est, et fit et 
dicitur, ut si Aeacus aut Minos diceret:
“oderint, dum metuantˇ±, aut:
“natis sepulchro ipse est parensˇ±, indecorum
uideretur, quod eos fuisse 
iustos accepimus; at Atreo dicente plausus
excitantur; est enim digna 
persona oratio. Sed poetae, quid quemque
deceat, ex persona iudicabunt; 
nobis autem personam imposuit ipsa natura
magna cum excellentia 
praestantiaque animantium reliquarum; quocirca
poetae in magna uarietate 
personarum etiam uitiosis quid conueniat
et quid deceat 
uidebunt, nobis autem cum a natura constantiae,
moderationis, temperantiae, 
uerecundiae partes datae sint cumque eadem
natura doceat non neglegere, 
quemadmodum nos aduersus homines geramus,
efficitur ut et illud, quod ad 
omnem honestatem pertinet, decorum quam late
fusum sit appareat et hoc, 
quod spectatur in uno quoque genere uirtutis.
Vt enim pulchritudo corporis 
apta compositione membrorum mouet oculos
et delectat hoc ipso, quod inter 
se omnes partes cum quodam lepore consentiunt,
sic hoc decorum, quod elucet 
in uita, mouet adprobationem eorum, quibuscum
uiuitur, ordine et constantia 
et moderatione dictorum omnium atque factorum.
Adhibenda est igitur quaedam 
reuerentia aduersus homines et optimi cuiusque
et reliquorum; nam neglegere 
quid de se quisque sentiat non solum arrogantis
est, sed etiam omnino 
dissoluti. Est autem quod differat in hominum
ratione habenda inter 
iustitiam et uerecundiam. Iustitiae partes
sunt non uiolare homines, 
uerecundiae non offendere, in quo maxime
uis perspicitur decori. His igitur 
expositis, quale sit id, quod decere dicimus,
intellectum puto.
Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc
primum habet uiam, quae deducit ad 
conuenientiam conseruationemque naturae;
quam si sequemur ducem, numquam 
aberrabimus sequemurque et id, quod acutum
et perspicax natura est, et id, 
quod ad hominum consociationem accommodatum,
et id, quod uehemens atque 
forte. Sed maxima uis decori in hac inest
parte, de qua disputamus; neque 
enim solum corporis, qui ad naturam apti
sunt, sed multo etiam magis animi 
motus probandi, qui item ad naturam accommodati
sunt. Duplex est enim uis 
animorum atque natura: una pars in appetitu
posita est, quae est horme 
Graece, quae hominem huc et illuc rapit,
altera in ratione, quae docet et 
explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
[Ita fit, ut ratio praesit, 
appetitus obtemperet. 
XXIX. Omnis autem actio uacare debet temeritate
et neglegentia nec uero 
agere quicquam, cuius non possit causam probabilem
reddere; haec est enim 
fere descriptio officii.] Efficiendum autem
est, ut appetitus rationi 
oboediant eamque neque praecurrant nec propter
pigritiam aut ignauiam 
deserant, sintque tranquilli atque omni animi
perturbatione 
careant; ex quo elucebit omnis constantia
omnisque moderatio. Nam qui 
appetitus longius euagantur et tamquam exultantes
siue cupiendo siue 
fuegiendo non satis a ratione retinentur,
ii sine dubio finem et modum 
transeunt; relinquunt enim et abiciunt oboedientiam
nec rationi parent, cui 
sunt subiecti lege naturae; a quibus non
modo animi perturbantur, sed etiam 
corpora. Licet ora ipsa cernere iratorum
aut eorum, qui aut libidine aliqua 
aut metu commoti sunt aut uoluptate nimia
gestiunt; quorum omnium uultus, 
uoces, motus statusque mutantur. Ex quibus
illud intellegitur, ut ad 
officii formam reuertamur, appetitus omnes
contrahendos sedandosque esse 
excitandamque animaduersionem et diligentiam,
ut ne quid temere ac 
fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus.
Neque enim ita generati a 
natura sumus, ut ad ludum et iocum facti
esse uideamur, ad seueritatem 
potius et ad quaedam studia grauiora atque
maiora. Ludo autem et ioco uti 
illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus
ceteris tum, cum grauibus 
seriisque rebus satis fecerimus. Ipsumque
genus iocandi non profusum nec 
immodestum, sed ingenuum et facetum esse
debet. Vt enim pueris non omnem 
ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab
honestatis actionibus non sit 
aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii
lumen eluceat. Duplex omnino 
est iocandi genus, unum inliberale, petulans,
flagitiosum, obscenum, 
alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum,
quo genere non modo Plautus 
noster et Atticorum antiqua comoedia, sed
etiam philosophorum Socraticorum 
libri referti sunt, multaque multorum facete
dicta, ut ea, quae a sene 
Catone collecta sunt, quae uocant apophthegmata.
Facilis igitur est 
distinctio ingenui et inliberalis ioci. Alter
est, si tempore fit, ut si 
remisso animo, grauissimo homine dignus,
alter ne libero quidem, si rerum 
turpitudo adhibetur aut uerborum obscenitas.
Ludendi etiam est quidam modus 
retinendus, ut ne nimis omnia profundamus
elatique uoluptate in aliquam 
turpitudinem delabamur. 
XXX. Suppeditant autem et campus noster et
studia uenandi honesta exempla 
ludendi. Sed pertinet ad omnem officii quaestionem
semper in promptu habere, 
quantum natura hominis pecudibus reliquisque
beluis antecedat; illae nihil 
sentiunt nisi uoluptatem ad eamque feruntur
omni impetu, hominis autem mens 
descendo alitur et cogitando, semper aliquid
aut anquirit aut agit uidendique 
et audiendi delectatione ducitur. 
Quin etiam, si quis est paulo ad uoluptates
propensior, modo ne sit ex 
pecudum genere, sunt enim quidam homines
non re sed nomine, sed si quis est 
paulo erectior, quamuis uoluptate capiatur,
occultat et dissimulat 
appetitum uoluptatis propter uerecundiam.
Ex quo intellegitur corporis 
uoluptatem non satis esse dignam hominis
praestantia eamque contemni et 
reici oportere, sin sit quispiam, qui aliquid
tribuat uoluptati, diligenter 
ei tenendum esse eius fruendae modum. Itaque
uictus cultusque corporis ad 
ualetudinem referatur et ad uires, non ad
uoluptatem. Atque etiam si 
considerare uolumus, quae sit in natura nostra
excellentia et dignitas, 
intellegemus quam sit turpe diffluere luxuria
et delicate ac molliter 
uiuere, quamque honestum parce, continenter,
seuere, sobrie.
Intellegendum etiam est duabus quasi nos
a natura indutos esse personis; 
quarum una communis est ex eo, quod omnes
participes sumus rationis 
praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis,
a qua omne honestum 
decorumque trahitur et ex qua ratio inueniendi
officii exquiritur; altera 
autem, quae proprie singulis est tributa.
Vt enim in corporibus magnae 
dissimilitudines sunt (alios uidemus uelocitate
ad cursum, alios uiribus ad 
luctandum ualere, itemque in formis aliis
dignitatem inesse, aliis 
uenustatem), sic in animis existunt maiores
etiam uarietates. Erat in L. 
Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior
etiam magisque de industria in 
C. Caesare, L. filio; at isdem temporibus
in M. Scauro et in M. Druso 
adulescente singularis seueritas, in C. Laelio
multa hilaritas, in eius 
familiari Scipione ambitio maior, uita tristior.
De Graecis autem dulcem et 
facetum festiuique sermonis atque in omni
oratione simulatorem, quem eirona 
Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra
Pythagoram et Periclem summam 
auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate.
Callidum Hannibalem ex 
Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus,
facile celare, tacere, 
dissimulare, insidiari, praeripere hostium
consilia; in quo genere Graeci 
Themistoclem et Pheraeum Iasonem ceteris
anteponunt, in primisque uersutum 
et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior
eius uita esset et plus 
aliquanto rei publicae prodesset, furere
se simulauit. Sunt his alii multum 
dispares, simplices et aperti, qui nihil
ex occulto, nihil de insidiis 
agendum putant, ueritatis cultores, fraudis
inimici, itemque alii, qui 
quiduis perpetiantur, cuiuis deseruiant,
dum quod uelint consequantur, ut 
Sullam et M. Crassum uidebamus. Quo in genere
uersutissimum et 
patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus,
contraque Callicratidan, 
qui praefectus classis proximus post Lysandrum
fuit. Itemque in sermonibus: 
talium quemque, quamuis praepotens sit, efficere,
ut unus de multis esse 
uideatur; quod in Catulo, et in patre et
in filio, idemque in Q. Mucio, 
in Mancia uidimus. Audiui ex maioribus natu,
hoc idem fuisse in P. 
Scipione Nasica, contraque patrem eius, illum
qui Ti. Gracchi conatus 
perditos uindicauit, nullam comitatem habuisse
sermonis ne Xenocratem 
quidem seuerissimum philosophorum ob eamque
rem ipsam magnum et clarum 
fuisse. Innumerabiles aliae dissimilitudines
sunt naturae morumque, minime 
tamen uituperandorum.
XXXI. Admodum autem tenenda sunt sua cuique
non uitiosa, sed tamen propria, 
quo facilius decorum illud, quod quaerimus,
retineatur. Sic enim est 
faciendum, ut contra uniuersam naturam nihil
contendamus, ea tamen 
conseruata propriam nostram sequamur, ut
etiamsi sint alia grauiora atque 
meliora, tamen nos studia nostra nostrae
naturae regula metiamur; neque 
enim attinet naturae repugnare nec quicquam
sequi, quod assequi non queas. 
Ex quo magis emergit quale sit decorum illud,
ideo quia nihil decet inuita 
Minerua, ut aiunt, id est aduersante et repugnante
natura. Omnino si 
quicquam est decorum, nihil est profecto
magis quam aequabilitas uniuersae 
uitae, tum singularum actionum, quam conseruare
non possis, si aliorum 
naturam imitans omittas tuam. Vt enim sermone
eo debemus uti, qui notus est 
nobis, ne ut quidam Graeca uerba inculcantes
iure optimo rideamur, sic in 
actiones omnemque uitam nullam discrepantiam
conferre debemus. Atque haec 
differentia naturarum tantam habet uim, ut
non numquam mortem sibi ipse 
consciscere alius debeat, alius in eadem
causa non debeat. Num enim alia in 
causa M. Cato fuit, alia ceteri, qui se in
Africa Caesari tradiderunt? 
Atqui ceteris forsitan uitio datum esset,
si se interemissent, propterea 
quod lenior eorum uita et mores fuerant faciliores;
Catoni cum incredibilem 
tribuisset natura grauitatem, eamque ipse
perpetua constantia roborauisset 
semperque in proposito susceptoque consilio
permansisset, moriemdum potius 
quam tyranni uultus aspiciendus fuit. Quam
multa passus est Vlixes in illo 
errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe
et Calypso mulieres 
appellandae sunt, inseruiret et in omni sermone
omnibus affabilem esse se 
uellet. Domi uero etiam contumelias seruorum
ancillarumque pertulit, ut ad 
id aliquando, quod cupiebat, ueniret. At
Aiax, quo animo traditur, milies 
oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
Quae contemplantes expendere 
oportebit, quid quidque habeat sui, eaque
moderari nec uelle experiri, quam 
se aliena deceant; id enim maxime quemque
decet, quod est cuiusque maxime 
suum. Suum quisque igitur noscat ingenium
acremque se et bonorum et 
uitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici
plus quam nos uideantur 
habere prudentiae. Illi enim non optumas,
sed sibi accommodatissimas 
fabulas eligunt; qui uoce freti sunt, Epigonos
Medumque, qui gestu 
Melanippam, Clytemestram, semper Rupilius,
quem ego memini, Antiopam, non 
saepe Aesopus Aiacem. Ergo histrio hoc uidebit
in scaena, non uidebit 
sapiens uir in uita? Ad quas igitur res aptissimi
erimus, in iis potissimum 
elaborabimus. Sin aliquando necessitas nos
ad ea detruserit, quae nostri 
ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura,
meditatio, diligentia, ut ea, 
si non decore, at quam minime indecore facere
possimus; nec tam est 
enitendum, ut bona, quae nobis data non sint,
sequamur, quam ut uitia 
fugiamus.
XXXII. Ac duabus iis personis, quas supra
dixi, tertia adiungitur, quam 
casus aliqui aut tempus imponit; quarta etiam,
quam nobismet ipsi iudicio 
nostro accommodamus. Nam regna, imperia,
nobilitas, honores, diuitiae, opes 
eaque, quae sunt his contraria, in casu sita
temporibus gubernantur; ipsi 
autem gerere quam personam uelimus, a nostra
uoluntate proficiscitur. 
Itaque se alii ad philosophiam, alii ad ius
ciuile, alii ad eloquentiam 
applicant, ipsarumque uirtutum in alia alius
mauult excellere. Quorum uero 
patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt,
ii student plerumque eodem 
in genere laudis excellere, ut Q. Mucius
P. f. in iure ciuili, Pauli filius 
Africanus in re militari. Quidam autem ad
eas laudes, quas a patribus 
acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem
Africanus eloquentia cumulauit 
bellicam gloriam; quod idem fecit Timotheus,
Cononis f., qui cum belli 
laude non inferior fuisset quam pater, ad
eam laudem doctrinae et ingenii 
gloriam adiecit. Fit autem interdum ut non
nulli, omissa imitatione 
maiorum, suum quoddam institutum consequantur,
maximeque in eo plerumque 
elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris
orti maioribus. Haec igitur 
omnia, cum quaerimus quid deceat, complecti
animo et cogitatione debemus; 
in primis autem constituendum est, quos nos
et quales esse uelimus et in 
quo genere uitae, quae deliberatio est omnium
difficillima. Ineunte enim 
adulescentia, cum est maxima imbecillitas
consili, tum id sibi quisque 
genus aetatis degendae constituit, quod maxime
adamauit; itaque ante 
implicatur aliquo certo genere cursuque uiuendi,
quam potuit, quod optimum 
esset, iudicare. Nam quod Herculem Prodicus
dicit, ut est apud Xenophontem, 
cum primum pubesceret, quod tempus a natura
ad deligendum, quam quisque 
uiam uiuendi sit ingressurus, datum est,
exisse in solitudinem atque ibi 
sedentem diu secum multumque dubitasse, cum
duas cerneret uias, unam 
Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi
melius esset, hoc Herculi, 
Iouis satu edito, potuit fortasse contingere,
nobis non item, qui imitamur 
quos cuique uisum est, atque ad eorum studia
institutaque impellimur. 
Plerumque autem parentium praeceptis imbuti
ad eorum consuetudinem moremque 
deducimur; alii multitudinis iudicio feruntur,
quaeque maiori parti 
pulcherrima uidentur, ea maxime exoptant;
non nulli tamen siue felicitate 
quadam siue bonitate naturae sine parentium
disciplina rectam uitae secuti 
sunt uiam. 
XXXIII. Illud autem maxime rarum genus est
eorum, qui aut excellenti 
ingenii magnitudine aut praeclara eruditione
atque doctrina aut 
utraque re ornati spatium etiam deliberandi
habuerunt, quem potissimum 
uitae cursum sequi uellent; in qua deliberatione
ad suam cuiusque naturam 
consilium est omne reuocandum. Nam cum in
omnibus quae aguntur, ex eo, 
quomodo quisque natus est, ut supra dictum
est, quid deceat exquirimus, tum 
in tota uita constituenda multo est eius
rei cura maior adhibenda, ut 
constare in perpetuitate uitae possimus nobismet
ipsis nec in ullo officio 
claudicare. Ad hanc autem rationem quoniam
maximam uim natura habet, 
fortuna proximam, utriusque omnino habenda
ratio est in deligendo genere 
uitae, sed naturae magis; multo enim et firmior
est et constantior, ut 
fortuna non numquam tamquam ipsa mortalis
cum immortali natura pugnare 
uideatur. Qui igitur ad naturae suae non
uitiosae genus consilium uiuendi 
omne contulerit, is constantiam teneat (id
enim maxime decet), nisi forte 
se intellexerit errasse in deligendo genere
uitae. Quod si acciderit, 
potest autem accidere, facienda morum institutorumque
mutatio est. Eam 
mutationem si tempora adiuuabunt, facilius
commodiusque faciemus; sin 
minus, sensim erit pedetemptimque faciendum,
ut amicitias, quae minus 
delectent et minus probentur, magis decere
censent sapientes sensim diluere 
quam repente praecidere. Commutato autem
genere uitae omni ratione curandum 
est ut id bono consilio fecisse uideamur.
Sed quoniam paulo ante dictum est 
imitandos esse maiores, primum illud exceptum
sit, ne uitia sint imitanda, 
deinde si natura non feret ut quaedam imitari
possit (ut superioris 
filius Africani, qui hunc Paulo natum adoptauit,
propter infirmitatem 
ualetudinis non tam potuit patris similis
esse, quam ille fuerat sui), si 
igitur non poterit siue causas defensitare
siue populum contionibus tenere 
siue bella gerere, illa tamen praestare debebit,
quae erunt in ipsius 
potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem,
modestiam, temperantiam, quo 
minus ab eo id, quod desit, requiratur. Optima
autem hereditas a patribus 
traditur liberis omnique patrimonio praestantior
gloria uirtutis rerumque 
gestarum, cui dedecori esse nefas et uitium
iudicandum est.
XXXIV. Et quoniam officia non eadem disparibus
aetatibus tribuuntur aliaque 
sunt iuuenum, alia seniorum, aliquid etiam
de hac distinctione dicendum 
est. Est igitur adulescentis maiores natu
uereri exque iis deligere optimos 
et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate
nitatur; ineuntis enim 
aetatis inscitia senum constituenda et regenda
prudentia est. Maxime autem 
haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque
in labore patientiaque et 
animi et corporis, ut eorum et in bellicis
et in ciuilibus officiis uigeat 
industria. Atque etiam cum relaxare animos
et dare se iucunditati uolent, 
cauenant intemperantiam, meminerint uerecundiae,
quod erit facilius, si 
ne in eiusmodi quidem rebus maiores natu
nolint interesse. Senibus autem 
labores corposis munuendi, exercitationes
animi etiam augendae uidentur, 
danda uero opera, ut et amicos et iuuentutem
et maxime rem publicam 
consilio et prudentia quam plurimum adiuuent.
Nihil autem magis cauendum 
est senectuti quam ne languori se desidiaeque
dedat; luxuria uero cum omni 
aetati turpis tum senectuti foedissima est.
Sin autem etiam libidinum 
intemperantia accessit, duplex malum est,
quod et ipsa senectus dedecus 
concipit et facit adulescentium impudentiorem
intemperantiam.
Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum,
de priuatorum, de 
ciuium, de peregrinorum officiis dicere.
Est igitur proprium munus 
magistratus intellegere se gerere personam
ciuitatis debereque eius 
dignitatem et decus sustinere, seruare leges,
iura describere, ea fidei 
suae commissa meminisse. Priuatum autem oportet
aequo et pari cum ciuibus 
iure uiuere neque summissum et abiectum neque
se ecferentem, tum in re 
publica ea uelle, quae tranquilla et honesta
sint; talem enim solemus et 
sentire bonum ciuem et dicere. Peregrini
autem atque incolae officium est 
nihil praeter suum negotium agere, nihil
de alio anquirere minimeque esse 
in aliena re publica curiosum. Ita fere officia
reperientur, cum quaeretur 
quid deceat et quid aptum sit personis, temporibus,
aetatibus. Nihil est 
autem quod tam deceat, quam in omni re gerenda
consilioque capiendo seruare 
constantiam.
XXXV. Sed quoniam decorum illud in omnibus
factis, dictis, in corporis 
denique motu et statu cernitur idque positum
est in tribus rebus, 
formositate, ordine, ornatu ad actionem apto,
difficilibus ad eloquendum, 
sed satis erit intellegi, in his autem tribus
continetur cura etiam illa, 
ut probemur iis, quibuscum apud quosque uiuamus,
his quoque de rebus pauca 
dicantur. Principio corporis nostri magnam
natura ipsa uidetur habuisse 
rationem, quae formam nostram reliquamque
figuram, in qua esset species 
honesta, eam posuit in promptu, quae partes
autem corporis ad naturae 
necessitatem datae aspectum essent deformem
habiturae atque turpem, eas 
contexit atque abdidit. Hanc naturae tam
diligentem fabricam imitata est 
homimum uerencundia. Quae enim natura occultauit,
eadem omnes, qui sana 
mente sunt, remouent ab oculis ipsique necessitati
dant operam ut quam 
occultissime pareant; quarumque partium corporis
usus sunt necessarii, eas 
neque partes neque earum usus suis nominibus
appellant, quodque facere non 
turpe est, modo occulte, id dicere obscenum
est. Itaque nec actio rerum 
illarum aperta petulantia uacat nec orationis
obscenitas. 
Nec uero audiendi sunt Cynici, aut si qui
fuerunt Stoici 
paene Cynici, qui reprehendunt et irrident,
quod ea, quae re turpia non 
sint, uerbis flagitiosa ducamus, illa autem,
quae turpia sunt, nominibus 
appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare
re turpe est, sed 
dicitur non obscene; liberis dare operam
re honestum est, nomine obscenum; 
pluraque in eam sententiam ab eisdem contra
uerecundiam disputantur. Nos 
autem naturam sequamur et ab omni, quod abhorret
ab oculorum auriumque 
approbatione, fugiamus; status, incessus,
sessio, accubitio, uultus, oculi, 
manuum motus teneat illud decorum. Quibus
in rebus duo maxime sunt 
fugienda, ne quid effeminatum aut molle et
ne quid durum aut rusticum sit. 
Nec uero histrionibus oratoribusque concedendum
est, ut iis haec apta sint, 
nobis dissoluta. Scaenicorum quidem mos tantam
habet uetere disciplina 
uerecundiam, ut in scaenam sine subligaculo
prodeat nemo; uerentur enim, 
ne, si quo casu euenerit, ut corporis partes
quaedam aperiantur, aspiciantur 
non decore. Nostro quidem more cum parentibus
puberes filii, cum soceris 
generi non lauantur. Retinenda igitur est
huius generis uerecundia, praesertim 
natura ipsa magistra et duce.
XXXVI. Cum autem pulchritudinis duo genera
sint, quorum in altero 
uenustas sit, in altero dignitas, uenustatem
muliebrem ducere 
debemus, dignitaem uirilem. Ergo et a forma
remoueatur omnis uiro non 
dignus ornatus, et huic simile uitium in
gestu motuque caueatur. Nam et 
palaestrici motus sunt saepe odiosiores et
histrionum nonnulli gestus 
ineptiis non uacant, et in utroque genere
quae sunt recta et simplicia 
laudantur. Formae autem dignitas coloris
bonitate tuenda est, color 
exercitationibus corporis. Adhibenda praeterea
munditia est non odiosa 
neque exquisita nimis, tantum quae fugiat
agrestem et inhumanam 
neglegentiam. Eadem ratio est habenda uestitus,
in quo, sicut in plerisque 
rebus, mediocritas optima est. Cauendum autem
est, ne aut tarditatibus 
utamur in ingressu mollioribus, ut pomparum
ferculis similes esse 
uideamur, aut in festinationibus suscipiamus
nimias celeritates, quae cum 
fiunt, anhelitus mouentur, uultus mutantur,
ora torquentur; ex quibus magna 
significatio fit non adesse constantiam.
Sed multo etiam magis elaborandum 
est, ne animi motus a natura recedant, quod
assequemur, si cauebimus ne in 
perturbationes atque exanimationes incidamus
et si attentos animos ad 
decoris conseruationem tenebimus. Motus autem
animorum duplices sunt, 
alteri cogitationis, alteri appetitus; cogitatio
in uero exquirendo maxime 
uersatur, appetitus impellit ad agendum.
Curandum est igitur, ut 
cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum
rationi oboedientem 
praebeamus.
XXXVII. Et quoniam magna uis orationis est
eaque duplex, altera 
contentionis, altera sermonis, contentio
disceptationibus tribuatur 
iudiciorum, contionum, senatus, sermo in
circulis, disputationibus, 
congressionibus familiarium uersetur, sequtur
etiam conuiuia. Contentionis 
praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis,
quamquam haud scio an possint haec 
quoque esse. Sed discentium studiis inueniuntur
magistri, huic autem qui 
studeant sunt nulli, rhetorum turba referta
omnia; quamquam, quae uerborum 
sententiarumque praecepta sunt, eadem ad
sermonem pertinebunt. Sed cum 
orationis indicem uocem habeamus, in uoce
autem duo sequamur, ut clara sit, 
ut suauis, utrumque omnino a natura petundum
est, uerum alterum exercitatio 
augebit, alterum imitatio presse loquentium
et leniter. Nihil fuit in 
Catulis, ut eos exquisito iudicio putares
uti litterarum, quamquam erant 
litterati; se et alii; hi autem optime uti
lingua Latina putabantur; sonus 
erat dulcis, litterae neque expressae, neque
oppressae, ne aut obscurum 
esset aut putidum, sine contentione uox nec
languens nec canora. Vberior 
oratio L. Crassi nec minus faceta, sed bene
loquendi de Catulis opinio non 
minor. Sale uero et facetiis Caesar, Catuli
patris frater, uicit omnes, ut 
in illo ipso forensi genere dicendi contentiones
aliorum sermone uinceret. 
In omnibus igitur his elaborandum est, si
in omni re quid deceat 
exquirimus. Sit ergo hic sermo, in quo Socratici
maxime excellunt, lenis 
minimeque pertinax, insit in eo lepos; nec
uero, tamquam in possessionem 
suam uenerit, excludat alios, sed cum reliquis
in rebus tum in sermone 
communi uicissitudinem non iniquam putet;
ac uideat in primis, quibus de 
rebus loquatur, si seriis, seueritatem adhibeat,
si iocosis, leporem; in 
primisque prouideat, ne sermo uitium aliquod
indicet inesse in moribus; 
quod maxime tum solet euenire, cum studiose
de absentibus detrahendi causa 
aut per ridiculum aut seuere maledice contumelioseque
dicitur. Habentur 
autem plerumque sermones aut de domesticis
negotiis aut de re publica aut 
de artium studiis atque doctrina. Danda igitur
opera est ut, etiamsi 
aberrare ad alia coeperit, ad haec reuocetur
oratio, sed utcumque aderunt; 
neque enim isdem de rebus nec omni tempore
nec similiter delectamur. 
Animaduertendum est etiam, quatenus sermo
delectationem habeat, et ut 
incipiendi ratio ferit, ita sit desinendi
modus. 
XXXVIII. Sed quo modo in omni uita rectissime
praecipitur, ut 
perturbationes fugiamus, id est motus animi
nimios rationi non obtemperantes,
sic eiusmodi motibus sermo debet uacare,
ne aut ira existat aut cupiditas 
aliqua aut pigritia aut ignauia aut tale
aliquid appareat, maximeque curandum 
est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus,
et uereri et diligere uideamur. 
Obiurgationes etiam nonnumquam incidunt necessariae,
in quibus utendum est 
fortasse et uocis contentione maiore et uerborum
grauitate acriore, id 
agendum etiam, ut ea facere uideamur irati.
Sed ut ad urendum et secandum, 
sic ad hoc genus castigandi raro inuitique
ueniemus, nec umquam nisi 
necessario, si nulla reperietur alia medicina;
sed tamen ira procul absit, 
cum qua nihil recte fieri, nihil considerate
potest. Magnam autem partem 
clementi castigatione licet uti, grauitate
tamen adiuncta, ut et seueritas 
adhibeatur et contumelia repellatur, atque
etiam illud ipsum, quod acerbitatis
habet obiurgatio, significandum est ipsius
id causa, qui obiurgetur, esse 
susceptum. Rectum est autem etiam in illis
contentionibus, quae cum 
inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna
audiamus, tamen grauitatem 
retinere, iracundiam pellere; quae enim cum
aliqua perturbatione 
fiunt, ea nec constanter fieri possunt neque
iis, qui adsunt, probari. 
Deforme etiam est de se ipsum praedicare,
falsa praesertim, et cum 
inrisione audientium imitari militem gloriosum.
XXXIX. Et quoniam omnia persequimur, uolumus
quidem certe, dicendum est 
etiam, qualem hominis honorati et principis
domum placeat esse, cuius finis 
est usus, ad quem accommodanda est aedificandi
descriptio et tamen 
adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia.
Cn. Octauio, qui primus ex 
illa familia consul factus est, honori fuisse
accepimus, quod praeclaram 
aedificasset in Palatio et plenam dignitatis
domum, quae cum uulgo 
uiseretur, suffragata domino, nouo homini,
ad consulatum putabatur. Hanc 
Scaurus demolitus accessionem adiunxit aedibus.
Itaque ille in suam domum 
consulatum primus attulit, hic, summi et
clarissimi uiri filius, in domum 
multiplicatam non repulsam solum rettulit,
sed ignominiam etiam et 
calamitatem. Ornanda enim est dignitas domo,
non ex domo tota quaerenda, 
nec domo dominus, sed domino domus honestanda
est, et, ut in ceteris 
habenda ratio non sua solum, sed etiam aliorum,
sic in domo clari hominis, 
in quam et hospites multi recipiendi et admittenda
hominum cuiusque modi 
multitudo, adhibenda cura est laxitatis.
Aliter ampla domus dedecori saepe 
domino est, si est in ea solitudo, et maxime,
si aliquando alio domino 
solita est frequentari. Odiosum est enim,
cum a praetereuntibus dicitur:
“o domus antiqua, hei quam dispari
dominare domino!ˇ±
quod quidem his temporibus in multis licet
dicere. Cauendum autem est, 
praesertim si ipse aedifices, ne extra modum
sumptu et magnificentia 
prodeas, quo in genere multum mali etiam
in exemplo est. Studiose enim 
plerique praesertim in hanc partem facta
principum imitantur, ut L. 
Luculli, summi uiri, uirtutem quis? At quam
multi uillarum magnificentiam 
imitati! Quarum quidem certe est adhibendus
modus ad mediocritatemque 
reuocandus. Eademque mediocritas ad omnem
usum cultumque uitae transferenda 
est. Sed haec hactenus.
In omni autem actione suscipienda tria sunt
tenenda, primum ut appetitus 
rationi pareat, quo nihil est ad officia
conseruanda accommodatius, deinde 
ut animaduertatur, quanta illa res sit, quam
efficere uelimus, ut neue 
maior neue minor cura et opera suscipiatur,
quam causa postulet; tertium 
est, ut caueamus, ut ea, quae pertinent ad
liberalem speciem et dignitatem, 
moderata sint. Modus autem est optimus decus
ipsum tenere, de quo ante 
diximus, nec progre di longius. Horum tamen
trium praestantissimum est 
appetitum obtemperare rationi.
XL. Deinceps de ordine rerum et de opportunitate
temporum dicendum est. 
Haec autem scientia continentur ea, quam
Graeci eutaxian nominant, non 
hanc, quam interpretamur modestiam, quo in
uerbo modus inest, sed illa est 
eutaxia, in qua intellegitur ordinis conseruatio.
Itaque, ut eandem nos 
modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis,
ut modestia sit scientia 
rerum earum, quae agentur aut dicentur, loco
uso collocandarum. [Ita 
uidetur eandem uis ordinis et collocationis
fore; nam et ordinem sic 
definiunt, compositionem rerum aptis et accommodatis
locis.] Locum autem 
actionis opportunitatem temporis esse dicunt;
tempus autem actionis 
opportunum Graece eukairia, Latine appellatur
occasio. Sic fit, ut modestia 
haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia
sit opportunitatis 
idoneorum ad agendum temporum. Sed potest
eadem esse prudentiae definitio, 
de qua principio diximus; hoc autem loco
de moderatione et temperantia et 
harum similibus uirtutibus quaerimus. Itaque
quae erant prudentiae propria 
suo loco dicta sunt; quae autem harum uirtutum,
de quibus iam diu loquimur, 
quae pertinent ad uerecundiam et ad eorum
approbationem, quibuscum uiuimus, 
nunc dicenda sunt.
Talis est igitur ordo actionum adhibendus,
ut, quemadmodum in oratione 
constanti, sic in uita omnia sint apta inter
se et conuenientia; turpe enim 
ualdeque uitiosum in re seuera conuiuio digna
aut delicatum aliquem inferre 
sermonem. Bene Pericles, cum haberet collegam
in praetura Sophoclem poetam 
iique de communi officio conuenissent et
casu formosus puer praeteritet 
dixissetque Sophocles: "O puerum pulchrum,
Pericle!" "At enim praetorem, 
Sophocle, decet non solum manus sed etiam
oculos abstinentes habere". Atqui 
hoc idem Sophocles si in athletarum probatione
dixisset, iusta 
reprehensione caruisset. Tanta uis est et
loci et temporis. Vt si qui, cum 
causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione
secum ipse meditetur, aut 
si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur,
at hoc idem si in 
conuiuio faciat, inhumanus uideatur inscitia
temporis. Sed ea, quae multum 
ab humanitate discrepant, ut si qui in foro
cantet aut si qua est alia 
magna peruersitas, facile apparet nec magnopere
admonitionem et praecepta 
desiderat; quae autem parua uidentur esse
delicta neque a multis intellegi 
possunt, ab his est diligentius declinandum.
Vt in fidibus aut tibiis, 
quamuis paulum discrepent, tamen id a sciente
animaduerti solet, sic 
uidendum est in uita ne forte quid discrepet,
uel multo etiam magis, quo 
maior et melior actionum quam sonorum concentus
est. 
XLI. Itaque, ut in fidibus musicorum aures
uel minima sentiunt, sic nos, 
si acres ac diligentes esse uolumus animaduersores
uitiorum, magna saepe 
intellegemus ex paruis. Ex oculorum optutu,
superciliorum aut remissione 
aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate,
ex risu, ex locutione, ex 
reticentia, ex contentione uocis, ex summissione,
ex ceteris similibus 
facile iudicabimus, quid eorum apte fiat,
quid ab officio naturaque 
discrepet. Quo in genere non est incommodum,
quale quidque eorum sit, ex 
aliis iudicare, ut, si quid non deceat illos,
uitemus ipsi. Fit enim nescio 
quomodo ut magis in aliis cernamus, quam
in nobismet ipsis, si quid 
delinquitur. Itaque facillime corriguntur
in discendo, quorum uitia 
imitantur emendandi causa magistri. Nec uero
alienum est ad ea eligenda, 
quae dubitationem afferunt, adhibere doctos
homines uel etiam usu peritos 
et, quid iis de quoque officii genere placeat,
exquirere (maior enim pars 
eo fere deferri solet, quo a natura ipsa
deducitur). In quibus uidendum 
est, non modo quid quisque loquatur, sed
etiam quid quisque sentiat atque 
etiam de qua causa quisque sentiat. Vt enim
pictores et ii qui signa 
fabricantur et uero etiam poetae suum quisque
opus a uulgo considerari 
uult, ut si quid reprehensum sit a pluribus,
id corrigatur, iique et secum 
et ex aliis quid in eo peccatum sit exquirunt,
sic aliorum iudicio permulta 
nobis et facienda et non facienda et mutanda
et corrigenda sunt. Quae uero 
more agentur instituisque ciuilibus, de his
nihil est praecipiendum; illa 
enim ipsa praecepta sunt, nec quemquam hoc
errore duci oportet, ut si quid 
Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque
ciuilem fecerint 
locutiue sint, idem sibi arbitretur licere;
magnis illi et diuinis bonis 
hanc licentiam assequebantur. Cynicorum uero
ratio tota est eicienda: est 
enim inimica uerecundiae, sine qua nihil
rectum esse potest, nihil 
honestum. Eos autem, quorum uita perspecta
in rebus honestis atque magnis 
est, bene de re publica sentientes ac bene
meritos aut merentes sicut 
aliquo honore aut imperio affectos obseruare
et colere debemus, tribuere 
etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum
habebunt, habere 
dilectum ciuis et peregrini in ipsoque peregrino
priuatimne an publice 
uenerit. Ad summam, ne agam de singulis,
communem totius generis hominum 
conciliationem et consociationem colere,
tueri, seruare debemus.
XLII. Iam de artificiis et quaestibus, qui
liberales habendi, qui sordidi 
sint, haec fere accepimus. Primum improbantur
ii quaestus, qui in odia 
hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum.
Inliberales autem et 
sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum
operae, non quorum artes 
emuntur; est enim in illis ipsa merces auctoramentum
seruitutis. Sordidi 
etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus,
quod statim uendant; nihil 
enim proficiant, nisi admodum mentiantur;
nec uero est quicquam turpius 
uanitate. Opificesque omnes in sordida arte
uersantur; nec enim quicquam 
ingenuum habere potest officina. Minimeque
artes eae probandae, quae 
ministrae sunt uoluptatum “cetarii, lanii,
coqui, fartores, piscatoresˇ±,
ut ait Terentius; adde huc, si placet, unguentarios,
saltatores, totumque 
ludum talarium. Quibus autem artibus aut
prudentia maior inest aut non 
mediocris utilitas quaeritur, ut medicima,
ut architectura, ut doctrina 
rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini
conueniunt, honestae. 
Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda
est; sin magna et copiosa, 
multa undique apportans multisque sine uanitate
impertiens, non est admodum 
uituperanda; atque etiam si satiata quaestu
uel contenta potius, ut saepe 
ex alto in portum, ex ipso se portu in agros
possessionesque contulit, 
uidetur iure optimo posse laudari. Omnium
autem rerum, ex quibus aliquid 
adquiritur, nihil est agri cultura melius,
nihil uberius, nihil dulcius, 
nihil homine, nihil libero dignius; de qua
quoniam in Catone Maiore satis 
multa diximus, illinc assumes quae ad hunc
locum pertinebunt.
XLIII. Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis,
quem ad modum officia 
ducerentur, satis expositum uidetur. Eorum
autem ipsorum, quae honesta 
sunt, potest incidere saepe contentio et
comparatio, de duobus honestis 
utrum honestius, qui locus a Panaetio est
praetermissus. Nam cum omnis 
honestas manet a partibus quattuor, quarum
una sit cognitionis, altera 
communitatis, tertia magnanimitatis, quarta
moderationis, haec in deligendo 
officio saepe inter se comparentur necesse
est. Placet igitur aptiora esse 
naturae ea officia, quae ex communitate,
quam ea, quae ex cognitione 
ducantur, idque hoc argumento confirmari
potest, quod, si contigerit ea 
uita sapienti, ut omnium rerum affluentibus
copiis quamuis omnia, quae 
cognitione digna sint, summo otio secum ipse
consideret et contempletur, 
tamen si solitudo tanta sit, ut hominem uidere
non possit, excedat e uita. 
Princepsque omnium uirtutum illa sapientia,
quam sophian Graeci uocant 
(prudentiam enim, quam Graeci phronesin dicunt,
aliam quandam 
intellegimus, quae est rerum expetendarum
fugiendarumque scientia); illa 
autem sapientia, quam principem dixi, rerum
est diuinarum et humanarum 
scientia, in qua continetur deorum et hominum
communitas et societas inter 
ipsos; ea si maxima est, ut est, certe necesse
est, quod a communitate 
ducatur officium, id esse maximum. Etenim
cognitio contemplatioque 
naturae manca quodam modo atque inchoata
sit, si nulla actio rerum 
consequatur. Ea autem actio in hominum commodis
tuendis maxime cernitur; 
pertinet igitur ad societatem generis humani;
ergo haec cognitioni 
anteponenda est.
Atque id optimus quisque reapse ostendit
et iudicat. Quis enim est tam 
cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum
natura, ut, si ei tractanti 
contemplantique res cognitione dignissimas
subito sit allatum periculum 
discrimenque patriae, cui subuenire opitularique
possit, non illa omnia 
relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare
se stellas aut metiri mundi 
magnitudinem posse arbitretur? Atque hoc
idem in parentis, in amici re aut 
periculo fecerit. Quibus rebus intellegitur
studiis officiisque scientiae 
praeponenda esse officia iustitiae, quae
pertinent ad hominum utilitatem, 
qua nihil homini esse debet antiquius. 
XLIV. Atque illi, quorum studia uitaque omnis
in rerum cognitione uersata 
est, tamen ab augendis hominum utilitatibus
et commodis non recesserunt. 
Nam et erudierunt multos, quo meliores ciues
utilioresque rebus suis publicis
essent, ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus,
Syracosium Dionem Plato 
multique multos, nosque ipsi, quicquid ad
rem publicam attulimus, si modo 
aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina
instructi ad eam et ornati 
accessimus. Neque solum uiui atque praesentes
studiosos discendi erudiunt 
atque docent, sed hoc idem etiam post mortem
monumentis litterarum 
assequuntur. Nec enim locus ullus est praetermissus
ab iis, qui ad leges, 
qui ad mores, qui ad disciplinam rei publicae
pertineret, ut otium suum ad 
nostrum negotium contulisse uideantur. Ita
illi ipsi doctrinae studiis et 
sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam
intellegentiam prudentiamque 
potissimum conferunt; ob eamque etiam causam
eloqui copiose, modo prudenter, 
melius est quam uel acutissime sine eloquentia
cogitare, quo cogitatio in se 
ipsa uertitur, eloquentia complectitur eos,
quibuscum communitate iuncti 
sumus. Atque ut apium examina non fingendorum
fauorum causa congregantur, se, 
cum congregabilia natura sint, fingunt fauos,
sic homines, ac multo etiam 
magis natura congregati adhibent agendi cogitandique
sollertiam. Itaque, nisi 
ea uirtus, quae constat ex hominibus tuendis,
id est ex societate generis 
humani, attingat cognitionem rerum, soliuaga
cognitio et ieiuna uidatur, 
itemque magnitudo animi remota cummunitate
coniunctioneque humana feritas 
sit quaedam et immanitas. [Ita fit, ut uincat
cognitionis studium 
consociatio hominum atque communitas.] Nec
uerum est quod dicitur a 
quibusdam, propter necessitatem uitae, quod
ea, quae natura desideraret, 
consequi sine aliis atque efficere non possemus,
idcirco initam esse cum 
hominibus communitatem et societatem; quodsi
omnia nobis, quae ad uictum 
cultumque pertinent, quasi uirgula diuina,
ut aiunt, suppeditarentur, tum 
optimo quisque ingenio, negotiis omnibus
omissis, totum se in cognitione et 
scientia collocaret. Non est ita: nam et
solitudinem fugeret et socium 
studii quaereret, tum docere, tum discere
uellet, tum audire, tum dicere. 
Ergo omne officium, quod ad coniunctionem
homimum et ad societatem tuendam 
ualet, anteponendum est illi officio, quod
cognitione et scientia 
continetur.
XLV. Illud forsitan quaerendum sit, num haec
communitas, quae maxime est apta 
naturae, sit etiam moderationi modestiaeque
semper anteponenda. Non placet; 
sunt enim quaedam partim ita foeda, partim
ita flagitiosa, ut ea ne 
conseruande quidem patriae causa sapiens
facturus sit. Ea Posidonius 
collegit permulta, sed ita taetra quaedam,
ita obscena, ut dictu quoque 
uideantur turpia. Haec igitur non suscipiet
rei publicae causa, ne res 
publica quidem pro se suscipi uolet. Sed
hoc commodius se res habet, quod 
non potest accidere tempus, ut intersit rei
publicae quicquam illorum 
facere sapientem. Quare hoc quidem effectum
sit, in officiis deligendis hoc 
genus officiorum excellere, quod teneatur
hominum societate. Etenim 
cognitionem prudentiamque sequetur considerata
actio; ita fit, ut agere 
considerate pluris sit quam cogitare prudenter.
Atque haec quidem 
hactenus. Patefactus enim locus est ipse,
ut non difficile sit in 
exquirendo officio quid cuique sit praeponendum
uidere. In ipsa autem 
communitate sunt gradus officiorum, ex quibus
quid cuique praestet 
intellegi possit, ut prima diis immortalibus,
secunda patriae, tertia 
parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur.
Quibus ex rebus breuiter 
disputatis intellegi potest non solum id
homines solere dubitare, 
honestumne an turpe sit, sed etiam duobus
propositis honestis utrum 
honestius sit. Hic locus a Panaetio est,
ut supra dixi, praetermissus. Sed 
iam ad reliqua pergamus.
LIBER II 
I. Quemadmodum officia ducerentur ab honestate,
Marce fili, atque ab omni 
genere uirtutis, satis explicatum arbitror
libro superiore. Sequitur ut 
haec officiorum genera persequar, quae pertinent
ad uitae cultum et ad 
earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem,
ad opes, ad copias; in 
quo tum quaeri dixi, quid utile, quid inutile,
tum ex utilibus quid utilius 
aut quid maxime utile. De quibus dicere adgrediar,
si pauca prius de 
instituto ac de iudicio meo dixero. Quamquam
enim libri nostri complures 
non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi
studium excitauerunt, tamen 
interdum uereor ne quibusdam bonis uiris
philosophiae nomen sit inuisum 
mirenturque in ea tantum me operae et temporis
ponere. Ego autem quam diu 
res publica per eos gerebatur, quibus se
ipsa commiserat, omnes curas 
cogitationesque in eam conferebam; cum autem
dominatu unius omnia 
tenerentur neque esset usquam consilio aut
auctoritati locus, socios 
denique tuendae rei publicae summos uiros
amisissem, nec me angoribus 
dedidi, quibus essem confectus, nisi iis
restitissem, nec rursum indignis 
homine docto uoluptatibus. Atque utinam res
publica stetisset quo coeperat 
statu nec in homines non tam commutandarum
quam euertendarum rerum cupidos 
incidisset! Primum enim, ut stante re publica
facere solebamus, in agendo 
plus quam in scribendo operae poneremus,
deinde ipsis scriptis non ea, quae 
nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut
saepe fecimus. Cum autem res 
publica, im qua omnis mea cura, cogitatio,
opera poni solebat, nulla esset 
omnino, illae scilicet litterae conticuerunt
forenses et senatoriae. Nihil 
agere autem cum animus non posset, in his
studiis ab initio uersatus 
aetatis existimaui honestissime molestias
posse deponi, si me ad 
philosophiam rettulissem: cui cum multum
adulescens discendi causa temporis 
tribuissem, posteaquam honoribus inseruire
coepi meque totum rei publicae 
tradidi, tantum erat philosophiae loci, quantum
superfuerat amicorum et rei 
publicae temporibus; id autem omne consumebatur
in legendo, scribendi otium 
non erat. 
II. Maximis igitur in malis hoc tamen boni
assecuti uidemur, ut 
ea litteris mandaremus, quae nec erant satis
nota nostris et erant 
cognitione dignissima. Quid enim est, per
deos, optabilius sapientia, quid 
praestantius, quid homini melius, quid homine
dignius? Hanc igitur qui 
expetunt philosophi nominantur, nec quicquam
aliud est philosophia, si 
interpretari uelis, praeter studium sapientiae;
sapientia autem est, ut a 
ueteribus philosophis definitum est, rerum
diuinarum et humanarum 
causarumque, quibus eae res continentur,
scientia, cuius studium qui 
uituperat haud sane intellego quidnam sit
quod laudandum putet. Nam siue 
oblectatio quaeritur animi requiesque curarum,
quae conferri cum eorum 
studiis potest, qui semper aliquid anquirunt,
quod spectet et ualeat ab 
bene beateque uiuendum? Siue ratio constantiae
uirtutisque ducitur, aut 
haec ars est aut nulla omnino, per quam eas
assequamur. Nullam dicere 
maximarum rerum artem esse, cum minimarum
sine arte nulla sit, hominum est 
parum considerate loquentium atque in maximis
rebus errantium. Si autem est 
aliqua disciplina uirtutis, ubi ea quaeretur,
cum ab hoc discendi genere 
discesseris? Sed haec, cum ad philosophiam
cohortamur, accuratius disputari 
solent, quod alio quodam libro fecimus; hoc
autem tempore tantum nobis 
declarandum fuit, cur orbati rei publicae
muneribus ad hoc nos studium 
potissimum contulissemus. Occurritur autem
nobis, et quidem a doctis et 
eruditis quaerentibus, satisne constanter
facere uideamur, qui, cum percipi 
nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus
disserere soleamus et hoc ipso 
tempore praecepta officii persequamur. Quibus
uellem satis cognita esset 
nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum
uagetur animus errore nec 
habeat umquam quid sequatur; quae enim esset
ista mens uel quae uita 
potius, non modo disputandi, sed etiam uiuendi
ratione sublata? Nos autem, 
ut celeri alia certa, alia incerta esse dicunt,
sic ab his dissentientes 
alia probabilia, contra alia dicimus. Quid
est igitur, quod me impediat ea, 
quae probabilia mihi uideantur, sequi, quae
contra, improbare atque 
adfirmandi arrogantiam uitantem fugere temeritatem,
quae a sapientia 
dissidet plurimum? Contra autem omnia disputatur
a nostris, quod hoc ipsum 
probabile elucere non posset, nisi ex utraque
parte causarum esset facta 
contentio. Sed haec explanata sunt in Academicis
nostris satis, ut 
arbitror, diligenter. Tibi autem, mi Cicero,
quamquam in antiquissima 
nobilissimaque philosophia Cratippo auctore
uersaris iis simillimo, qui 
ista praeclara pepererunt, tamen haec nostra
finituma uestris ignota esse 
nolui. Sed iam ad instituta pergamus.
III. Quinque igitur rationibus propositis
officii persequendi, quarum duae 
ad secus honestatemque pertinerent, duae
ad commoda uitae, copias, opes, 
facultates, quinta ad eligendi iudicium,
si quando ea, quae dixi, pugnare 
inter se uiderentur, honestatis pars confecta
est, quam quidem tibi cupio 
esse notissimam. Hoc autem de quo nunc agimus,
id ipsum est, quod utile 
appellatur; in quo uerbo lapsa consuetudo
deflexit de uia sensimque eo 
deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens
constitueret esse 
honestum aliquid, quod utile non esset, et
utile, quod non honestum, qua 
nulla pernicies maior hominum uitae potuit
afferri. Summa quidem 
auctoritate philosophi seuere sane atque
honeste haec tria genere confusa 
cogitatione distinguunt: quicquid enim iustum
sit, id etiam utile esse 
censet, itemque quod honestum, idem iustum;
ex quo efficitur, ut, quicquid 
honestum sit, idem sit utile. Quod qui parum
perspiciunt, ii saepe uersutos 
homines et callidos admirantes malitiam sapientiam
iudicant. Quorum error 
eripiendus est opinioque omnis ad eam spem
traducenda, ut honestis 
consiliis iustisque factis, non fraude et
malitia se intellegant ea, quae 
uelint, consequi posse. Quae ergo ad uitam
hominum tuendam pertinent, 
partim sunt inanima, ut aurum, argentum,
ut ea, quae gignuntur e terra, ut 
alia generis eiusdem partim animalia, quae
habent suos impetus et rerum 
appetitus. Eorum autem rationis expertia
sunt alia, alia ratione utentia. 
Expertes rationis equi, boues, reliquae pecudes,
apes, quarum opere 
efficitur aliquid ad usum hominum atque uitam.
Ratione autem utentium duo 
genera ponunt, deorum unum, alterum hominum.
Deos placatos pietas efficiet 
et sanctitas; proxime autem et secundum deos
homines hominibus maxime 
utiles esse possunt. Earumque item rerum,
quae noceant et obsint, eadem 
diuisio est. Sed quia deos nocere non putant,
iis exceptis homines 
hominibus obesse plurimum arbitrantur. Ea
enim ipsa, quae inanima diximus, 
pleraque sunt hominum operis effecta, quae
nec haberemus, nisi manus et ars 
accessisset, nec iis sine hominum administratione
uteremur. Neque enim 
ualitudinis curatio neque nauigatio neque
agricultura neque frugum 
fructuumque reliquorum perceptio et conseruatio
sine hominum opera ulla 
esse potuisset. Iam uero et earum rerum,
quibus abundaremus, exportatio et 
earum, quibus egeremus, inuectio certe nulla
esset, nisi iis muneribus 
homines fungerentur. Eademque ratione nec
lapides ex terra exciderentur ad 
usum nostrum necessarii, nec ferrum, aes,
aurum, argentum effoderetur 
penitus abditum sine hominum labore et manu.
IV. Tecta uero, quibus et frigorum uis pelleretur
et calorum molestiae 
sedarentur, unde aut initio generi humano
dari potuissent aut postea 
subuenire, si aut ui tempestatis aut terrae
motu aut uetustate cecidissent, 
nisi communis uita ab hominibus harum rerum
auxilia petere didicisset? Adde 
ductus aquarum, deriuationes fluminum, agrorum
inrigationes, moles oppositas 
fluctibus, portus manu factos, quae unde
sine hominum opere habere possemus? 
Ex quibus multisque aliis perspicuum est,
qui fructus quaeque utilitates ex 
rebus iis, quae sint inanima, percipiantur,
eas nos nullo modo sine hominum 
manu atque opera capere potuisse. Qui denique
ex bestiis fructus aut quae 
commoditas, nisi homines adiuuarent, percipi
posset? Nam et qui principes 
inueniendi fuerunt, quem ex quaque belua
usum habere possemus, homines certe 
fuerunt, nec hoc tempore sine hominum opera
aut pascere eas aut domare aut 
tueri aut tempestiuos fructus ex iis capere
possemus; ab eisdemque et eae, 
quae nocent, interficiuntur et, que usui
possunt esse, capiuntur. Quid 
enumerem artium multitudinem, sine quibus
uita omnino nulla esse potuisset? 
Qui enim aegris subueniretur, quae esset
oblectatio ualentium, qui uictus 
aut cultus, nisi tam multae nobis artes ministrarent,
quibus rebus exculta 
hominum uita tantum distat a uictu et cultu
bestiarum? Vrbes uero sine 
hominum coetu non potuissent nec aedificari
nec frequentari; ex quo leges 
moresque constituti, tum iuris aequa discriptio
certaque uiuendi 
disciplina; quas res et mansuetudo animorum
consecuta et uerecundia est, 
effectumque ut esset uita munitior, atque
ut dando et accipiendo 
mutandisque facultatibus et commodandis nulla
re egeremus.
V. Longiores hoc loco sumus quam necesse
est. Quis est enim, cui non 
perspicua sint illa, quae pluribus uerbis
a Panaetio commemorantur, neminem 
neque ducem bello nec principem domi magnas
res et salutares sine hominum 
studiis gerere potuisse? Commemoratur ab
eo Themistocles, Pericles, Cyrus, 
Agesilaus, Alexander, quos negat sine adiumentis
hominum tantas res 
efficere potuisse. Vtitur in re non dubia
testibus non necessariis. Atque 
ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione
hominum atque consensu, sic 
nulla tam detestabilis pestis est, quae non
homini ab homine nascatur. Est 
Dicaearchi liber de interitu hominum, Peripatetici
magni et copiosi, qui 
collectis ceteris causis eluuionis, pestilentiae,
uastitatis, beluarum 
etiam repentinae multitudinis, quarum impetu
docet quedam hominum genera 
esse consumpta, deinde comparat, quanto plures
deleti sint homines hominum 
impetu, id est bellis aut seditionibus, quam
omni reliqua calamitate.
Cum igitur hic locus nihil habeat dubitationis,
quin homines plurimum 
hominibus et prosint et obsint, proprium
hoc statuo esse uirtutis, 
conciliare animos hominum et ad usus suos
adiungere. Itaque, quae in rebus 
inanimis quaeque in usu et tractatione beluarum
fiunt utiliter ad hominum 
uitam, artibus ea tribuuntur operosis, hominum
autem studia, ad 
amplificationem nostrarum rerum prompta ac
parata, uirorum praestantium 
sapientia et uirtute excitantur. Etenim uirtus
omnis tribus in rebus fere 
uertitur, quarum una est in perspiciendo,
quid in quaque re uerum 
sincerumque sit, quid consentaneum cuique,
quid consequens, ex quo quaeque 
gignantur, que cuiusque rei causa sit, alterum
cohibere motus animi 
turbatos, quos Graeci pathe nominant, appetitionesque,
quas illi hormas, 
oboedientes efficere rationi, tertium iis,
quibuscum congregemur, uti 
moderate et scienter, quorum studiis ea,
quae natura desiderat, expleta 
cumulataque habeamus, per eosdemque, si quid
importetur nobis incommodi, 
propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere
nobis conati sint, tantaque poena 
adficiamus, quantam aequitas humanitasque
patiatur. 
VI. Quibus autem rationibus hanc facultatem
assequi possimus, ut hominum 
studia complectamur eaque teneamus, dicemus,
neque ita multo post, sed pauca 
ante dicenda sunt. Magnam uim esse in fortuna
in utramque partem, uel secundas 
ad res uel aduersas, quis ignorat? Nam et,
cum prospero flatu eius utimur, ad exitus
peruehimur optatos et, cum reflauit, affligimur.
Haec igitur ipsa fortuna 
ceteros casus rariores habet, primum ab inanimis
procellas, tempestates, 
naufragia, ruinas, incendia, deinde a bestiis
ictus, morsus, impetus. Haec 
ergo, ut dixi, rariora. At uero interitus
exercituum, ut proxime trium, 
saepe multorum, clades imperatorum, ut nuper
summi et singularis uiri, 
inuidiae praeterea multitudinis atque ob
eas bene meritorum saepe ciuium 
expulsiones, calamitates, fugae, rursusque
secundae res, honores, imperia, 
uictoriae, quamquam fortuita sunt, tamen
sine hominum opibus et studiis 
neutram in partem effici possunt. Hoc igitur
cognito dicendum est, quonam 
modo hominum studia ad utilitates nostras
allicere atque excitare possimus. 
Quae si longior fuerit oratio, cum magnitudine
utilitatis comparetur; ita 
fortasse etiam breuior uidebitur.Quaecumque
igitur homines homini tribuunt 
ad eum augendum atque honestandum, aut beneuolentiae
gratia faciunt, 
cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut
honoris, si cuius uirtutem suspiciunt 
quemque dignum fortuna quam amplissima putant,
aut cui fidem habent et bene 
rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius
opes metuunt, aut contra, a quibus aliquid
exspectant, ut cum reges popularesue homines
largitiones aliquas proponunt, 
aut postremo pretio ac mercede ducuntur,
quae sordidissima est illa quidem 
ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur,
et illis, qui ad eam 
confugere conantur. Male enim se res habet,
cum, quod uirtute effici debet, 
id temptatur pecunia. Sed quoniam non numquam
hoc subsidium necessarium 
est, quemadmodum sit utendum eo dicemus,
si prius iis de rebus, que uirtuti 
propiores sunt, dixerimus. [Atque etiam subiciunt
se homines imperio 
alterius et potestati de causis pluribus;
ducuntur enim aut beneuolentia 
aut beneficiorum magnitudine aut dignitatis
praestantia aut spe sibi id 
utile futurum aut metu ui parere cogantur
aut spe largitionis promissisque 
capti aut postremo, ut saepe in nostra re
publica uidemus, mercede 
conducti.] 
VII. Omnium autem rerum nec aptius est quicquam
ad opes tuendas 
ac tenendas quam diligi nec alienius quam
timeri. Praeclare enim Ennius:
“quem metuunt oderunt; quem quisque odit
periisse expetitˇ±.
Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere,
si antea fuit ignotum, 
nuper est cognitum. Nec uero huius tyranni
solum, quem armis oppressa 
pertulit ciuitas, + apparet cuius maxime
portui interitus declarat + 
quantum odium hominum ualet ad pestem, sed
reliquorum similes exitus 
tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem
interitum effugit. Malus enim 
est custos diuturnitatis metus contraque
beniulentia fidelis uel ad 
perpetuitatem. Sed iis, qui ui oppressos
imperio coercent, sit sane 
adhibenda saeuitia, ut eris in famulos, si
aliter teneri non possunt; qui 
uero in libera ciuitate ita se instruunt,
ut metuantur, iis nihil potest 
esse dementius. Quamuis enim sint demersae
leges alicuius opibus, quamuis 
timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando
aut iudiciis tacitis aut 
occultis de honore suffragiis. Acriores autem
morsus sunt intermissae 
libertatis quam retentae. Quod igitur latissime
patet neque ad 
incolumitatem solum, sed etiam ad opes et
potentiam ualet plurimum, id 
amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur;
ita facillime quae uolemus 
et priuatis in rebus et in re publica consequemur.
Etenim qui se metui 
uolent, a quibus metuentur, eosdem metuant
ipsi necesse est. Quid enim 
censemus superiorem illum Dionysium quo cruciatu
timoris angi solitum, qui 
cultros metuens tonsorios candente carbone
sibi adurebat capillum? Quid 
Alexandrum Pheraeum quo animo uixisse arbitramur?
Qui, ut scriptum legimus, 
cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen
ad eam ex epulis in cubiculum 
ueniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum
est, conpunctum notis 
Thraeciis, destricto gladio iubebat anteire
praemittebatque de stipatoribus 
suis qui scrutarentur arculas muliebres et,
ne quod in uestimentis telum 
occultaretur, exquirerent. O miserum, qui
fideliorem et barbarum et 
stigmatiam putaret quam coniugem! Nec eum
fefellit: ab ea est enim ipsa 
propter pelicatus suspicionem interfectus.
Nec uero ulla uis imperii tanta 
est, quae premente metu possit esse diuturna.
Testis est Phalaris, cuius 
est praeter ceteros nobilitata crudelitas,
qui non ex insidiis interiit, ut 
is, quem modo dixi, Alexander, non a paucis,
ut hic noster, sed in quem 
uniuersa Agrigentinorum multitudo impetum
fecit. Quid? Macedones nonne 
Demetrium reliquerunt uniuersique se ad Pyrrhum
contulerunt? Quid? 
Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente
omnes fere socii deseruerunt 
spectatoreque se otiosos praebuerunt Leuctricae
calamitatis? 
VIII. Externa libentius in tali re quam domestica
recordor. Verum tamen quam 
diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur,
non iniuriis, bella aut pro 
sociis aut de imperio gerebantur, exitus
erant bellorum aut mites aut 
necessarii, regum, populorum, nationum portus
erat et refugium senatus, nostri
autem magistratus impratoresque ex hac una
re maximam laudem capere studebant,
si prouincias, si socios aequitate et fide
defendissent. Itaque illud 
patrocinium orbis terrae uerius quam imperium
poterat nominari. Sensim hanc 
consuetudinem et disciplinam iam antea minuebamus,
post uero Sullae 
uictoriam penitus amisimus; desitum est enim
uideri quicquam in socios 
iniquum, cum exstitisset in ciues tanta crudelitas.
Ergo in illo secuta est 
honestam causam non honesta uictoria; est
enim ausus dicere, hasta posita 
cum bona in foro uenderet et bonorum uirorum
et locupletium et certe 
ciuium, praedam se suam uendere. Secutus
est, qui in causa impia, uictoria 
etiam foediore, non singulorum ciuium bona
publicaret, sed uniuersas 
prouincias regionesque uno calamitatis iure
comprehenderet. Itaque uexatis 
ac perditis exteris nationibus ad exemplum
amissi imperii portari in 
triumpho Massiliam uidimus et ex ea urbe
triumphari, sine qua numquam 
nostri imperatores ex Transalpinis bellis
triumpharunt. Multa praeterea 
commemorarem nefaria in socios, si hoc uno
quicquam sol uidisset indignius. 
Iure igitur plectimur. Nisi enim multorum
impunita scelera tulissemus, 
numquam ad unum tanta peruenisset licentia,
a quo quidem rei familiaris ad 
paucos, cupiditatum ad multos improbos uenit
hereditas. Nec uero umquam 
bellorum ciuilium semen et causa deerit,
dum homines perditi hastam illam 
cruentam et meminerint et sperabunt, quam
P. Sulla cum uibrasset dictatore 
propinquo suo, idem sexto tricensimo anno
post a sceleratiore hasta non 
recessit; alter autem, qui in illa dictatura
scriba fuerat, in hac fuit 
quaestor urbanus. Ex quo debet intellegi
talibus praemiis propositis 
numquam defutura bella ciuilia. Itaque parietes
modo urbis stant et manent, 
iique ipsi iam extrema scelera metuentes,
rem uero publicam penitus 
amisimus. Atque in has clades incidimus (redeundum
est enim ad propositum), 
dum metui quam cari esse et diligi malumus.
Quae si populo Romano iniuste 
imperanti accidere potuerunt, quid debent
putare singuli? Quod cum 
perspicuum sit beniuolentiae uim esse magnam,
metus imbecillam, sequitur ut 
disseramus, quibus rebus facillime possimus
eam, quam uolumus, adipisci cum 
honore et fide caritatem. Sed ea non pariter
omnes egemus; nam ad cuiusque 
uitam institutam accommodandum est, a multisne
opus sit an satis sit a 
paucis diligi. Certum igitur hoc sit, idque
et primum et maxime necessarium 
familiaritates habere fidas amantium nos
amicorum et nostra mirantium; hec 
enim est una res prorsus, ut non multum differat
inter summos et mediocres 
uiros, eaque utrisque est propemodum comparanda.
Honore et gloria et 
beniuolentia ciuium fortasse non aeque omnes
egent, sed tamen, si cui haec 
suppetunt, adiuuant aliquantum cum ad cetera,
tum ad amicitias comparandas.
IX. Sed de amicitia alio libro dictum est
qui inscribitur Laelius; nunc 
dicamus de gloria, quamquam ea quoque de
re duo sunt nostri libri, sed 
attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus
administrandis adiuuat 
plurimum. Summa igitur et perfecta gloria
constat ex tribus his: si diligit 
multitudo, si fidem habet, si cum admiratione
quadam honore dignos putat. 
Haec autem, si est simpliciter breuiterque
dicendum, quibus rebus pariuntur 
a singulis, eisdem fere a multitudine. Sed
est alius quoque quidam aditus 
ad multitudine. Sed est alius quoque quidam
aditus ad multitudinem, ut in 
uniuersorum animos tamquam influere possimus.
Ac primum de illis tribus, 
quae ante dixi, beniuolentiae praecepta uideamus;
quae quidem capitur 
beneficiis maxime; secundo autem loco uoluntate
benefica beniuolentia 
mouetur, etiamsi res forte non suppetit;
uehementer autem amor multitudinis 
commouetur ipsa fama et opinione liberalitatis,
beneficentiae, iustitiae, 
fidei omniumque earum uirtutum, quae pertinent
ad mansuetudinem morum ac 
facilitatem. Etenim illud ipsum, quod honestum
decorumque dicimus, quia per 
se nobis placet animosque omnium natura et
specie sua commouet maximeque 
quasi perlucet ex iis, quas commemoraui,
uirtutibus, idcirco illos, in 
quibus eas uirtutes esse remur, a natura
ipsa diligere cogimur. Atque hae 
quidem causae diligendi grauissimae; possunt
enim praeterea nonnullae esse 
leuiores. Fides autem ut habeatur duabus
rebus effici potest, si 
existimabimur adepti coniunctam cum iustitia
prudentiam. Nam et iis fidem 
habemus, quos plus intellegere quam nos arbitramur
quosque et futura 
prospicere credimus et, cum res agatur in
discrimenque uentum sit, expedire 
rem et consilium ex tempore capere posse;
hanc enim utilem homines 
existimant ueramque prudentiam. Iustis autem
et fidis hominibus, id est 
bonis uiris, ita fides habetur, ut nulla
sit in iis fraudis iniuriaeque 
suspicio. Itaque his salutem nostram, his
fortunas, his liberos rectissime 
committi arbitramur. Harum igitur duarum
ad fidem faciendam iustitia plus 
pollet, quippe cum ea sine prudentia satis
habeat auctoritatis; prudentia 
sine iustitia nihil ualet ad faciendam fidem.
Quo enim quis uersutior et 
callidior, hoc inuisior et suspectior detracta
opinione probitatis. Quam ob 
rem intellegentiae iustitia coniuncta quantum
uolet habebit ad faciendam 
fidem uirium; iustitia sine prudentia multum
poterit, sine iustitia nihil 
ualebit prudentia.
X. Sed ne quis sit admiratur cur, cum inter
omnes philosophos constet a 
meque ipso saepe disputatum sit, qui unam
haberet, omnes habere uirtutes, 
nunc ita seiungam, quasi possit quisquam,
qui non idem prudens sit, iustus 
esse, alia est illa, cum ueritas ipsa limatur
in disputatione, subtilitas, 
alia, cum ad opinionem communem omnis accommodatur
oratio. Quam ob rem, ut 
uulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios
fortes, alios uiros bonos, 
alios prudentes esse dicamus; popularibus
enim uerbis est agendum et 
usitatis, cum loquimur de opinione populari,
idque eodem modo fecit 
Panaetius. Sed ad propositum reuertamur.
Erat igitur ex iis tribus, quae ad 
gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum
admiratione hominum honore ab iis 
digni iudicaremur. Admirantur igitur communiter
illi quidem omnia, quae 
magna et praeter opinionem suam animaduerterunt,
separatim autem in 
singulis, si perspiciunt necopinata quaedam
bona. Itaque eos uiros 
suspiciunt maximisque efferunt laudibus,
in quibus existimant se 
excellentes quasdam et singulares perspicere
uirtutes, despiciunt autem eos 
et contemnunt, in quibus nihil uirtutis,
nihil animi, nihil neruorum 
putant. Non enim omnes eos contemnunt, de
quibus male existimant; nam quos 
improbos, maledicos, fraudulentos putant
et ad faciendam iniuriam 
instructos, eos contemnunt quidem neutiquam,
sed de iis male existimant. 
Quam ob rem, ut ante dixi, contemnuntur ii,
qui "nec sibi nec alteri", ut 
dicitur, in quibus nullus labor, nulla industria,
nulla cura est. 
Admiratione autem adficiunt ii, qui anteire
ceteris uirtute putantur et 
cum omni carere dedecore, tum uero iis uitiis,
quibus alii non facile 
possunt obsistere. Nam et uoluptates, blandissumae
dominae, maioris partis 
animos a uirtute detorquent et, dolorum cum
admouentur faces, praeter modum 
plerique exterrentur; uita, mors, diuitiae,
paupertas omnes homines 
uehementissime permouent. Quae qui in utramque
partem excelso animo 
magnoque despiciunt, eos omnes suspiciunt
cumque aliqua iis ampla et 
honesta res obiecta est et totos ad se conuertit
et rapit, tum quis non 
admiretur splendorem pulchritudinemque uirtutis?
XI. Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem
magnam facit et maxume
iustitia, ex qua una uirtute uiri boni appellantur,
mirifica quaedam 
multitudini uidetur, nec iniuria: nemo enim
iustus esse potest, qui mortem, 
qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet
aut qui ea, quae sunt his 
contraria, aequitati anteponit. Maximeque
admirantur eum, qui pecunia non 
mouetur; quod in quo uiro perspectum sit,
hunc igni spectatum arbitrantur. 
Itaque illa tria quae proposita sunt ad gloriam,
omnia iustitia conficit, et 
beniuolentiam, quod prodesse uult plurimis,
et ob eandem causam fidem et 
admirationem, quod eas res spernit et neglegit,
ad quas plerique inflammati
auiditate rapiuntur.
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque
institutio uitae adiumenta 
hominum desiderat, in primisque, ut habeat
quibuscum possit familiares 
conferre sermones; quod est difficile, nisi
speciem prae te boni uiri 
feras. Ergo etiam solitario homini atque
in agro uitam agenti opinio 
iustitiae necessaria est, eoque etiam magis,
quod, eam si non habebunt, 
[iniusti habebuntur] nullis praesidiis saepti
multis afficientur iniuriis. 
Atque iis etiam, qui uendunt, emunt, conducunt,
locant, contrahendisque 
negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam
necessaria est, cuius tanta 
uis est, ut ne illi quidem, qui maleficio
et scelere pascuntur, possint 
sine ulla particula iustitiae uiuere. Nam
qui eorum cuipiam, qui una 
latrocinantur, furatur aliquid aut eripit,
is sibi ne in latrocinio quidem 
relinquit locum, ille autem, qui archipirata
dicitur, nisi aequabiliter 
praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis
aut relinquatur. Quin etiam 
leges latronum esse dicuntur, quibus pareant,
quas obseruent. Itaque 
propter aequalibem praedae partitionem et
Bardulis Illyrius latro, de quo 
est apud Theopompum, magnas opes habuit et
multo maiores Viriatus 
Lusitanus, cui quidem etiam exercitus nostri
imperatoresque cesserunt, quem 
C. Laelius, is qui Sapiens usurpatur, praetor
fregit et comminuit 
ferocitatemque eius ita repressit ut facile
bellum reliquis traderet. Cum 
igitur tanta uis iustitiae sit, ut ea etiam
latronum opes firmet atque 
augeat, quantam eius uim inter leges et iudicia
et in constituta re publica 
fore putamus? 
XII. Mihi quidem non apud Medos solum, ut
ait Herodotus, sed etiam apud 
maiores nostros iustitiae fruendae causa
uidentur olim bene morati reges 
constituti. Nam cum premeretur in otio multitudo
ab iis qui maiores opes 
habebant, ad unum aliquem confugiebant uirtute
praestantem, qui cum prohiberet
iniuria tenuiores, aequitate constituenda
summos cum infimis pari iure 
retinebat. Eademque constituendarum legum
fuit causa quae regum. 
Ius enim semper est quaestitum aequabile;
neque enim aliter esset 
ius. Id si ab uno iusto et bono uiro consequebantur,
erant eo contenti; cum 
id minus contingeret, leges sunt inuentae
quae cum omnibus semper una atque 
eadem uoce loquerentur. Ergo hoc quidem perspicuum
est, eos ad imperandum 
deligi solitos, quorum de iustitia magna
esset opinio multitudinis; 
adiuncto uero, ut idem etiam prudentes haberentur,
nihil erat, quod homines 
iis auctoribus non posse consequi se arbitrarentur.
Omni igitur ratione 
colenda et retinenda iustitia est, cum ipsa
per sese - nam aliter iustitia 
non esset - tum propter amplificationem honoris
et gloriae. Sed ut pecuniae 
non quaerendae solum ratio est, uerum etiam
collocandae, quae perpetuos 
sumptus suppeditet, nec solum necessarios,
sed etiam liberales, sic gloria 
et quaerenda et collocanda ratione est. Quamquam
praeclare Socrates hanc 
uiam ad gloriam proximam et quasi compendiariam
dicebat esse, si quis id 
ageret, ut qualis haberi uellet, talis esset.
Quod si qui simulatione et 
inani ostentatione et ficto non modo sermone
sed etiam uoltu stabilem se 
gloriam consequi posse rentur, uehementer
errant. Vera gloria radices agit 
atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter
tamquam flosculi decidunt nec 
simulatum potest quicquam esse diuturnum.
Testes sunt permulti in utramque 
partem, sed breuitatis causa familia contenti
erimus una. Tiberius enim 
Gracchus, P. f., tam diu laudabitur, dum
memoria rerum Romanarum manebit, 
at eius filii nec uiui probabantur bonis
et mortui numerum optinent iure 
caesorum. Qui igitur adipisci ueram gloriam
uolet, iustitiae 
fungatur officiis. Ea quae essent, dictum
est in libro superiore.
XIII. Sed ut facillime, quales simus, tales
esse uideamur, etsi in eo ipso 
uis maxima est, ut simus ii, qui haberi uelimus,
tamen quedam praecepta 
danda sunt. Nam si quis ab ineunte aetate
habet causam celebritatis et 
nominis aut a patre acceptam, quod tibi,
mi Cicero, arbitror contigisse, 
aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi
omnium coniciuntur atque in 
eum, quid agat, quemadmodum uiuat, inquiritur,
et, tamquam in clarissima 
luce uersetur, ita nullum obscurum potest
nec dictum eius esse nec factum. 
Quorum autem prima aetas propter humilitatem
et obscuritatem in hominum 
ignoratione uersatur, ii, simul ac iuuenes
esse coeperunt, magna spectare 
et ad ea rectis studiis debent contendere;
quod eo firmiore animo facient, 
quia non modo non inuidetur illi aetati,
uerum etiam fauetur. Prima est 
igitur adulescenti commendatio ad gloriam,
si qua ex bellicis rebus 
comparari potest, in qua multi apud maiores
nostros extiterunt; semper enim 
fere bella gerebantur. Tua autem aetas incidit
in id bellum, cuius altera 
pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis
parum. Quo tamen in bello 
cum te Pompeius alae [alteri] praefecisset,
magnam laudem et a summo uiro 
et ab exercitu consequebare equitando, iaculando,
omni militari labore 
tolerando. Atque ea quidem tua laus pariter
cum re publica cecidit. Mihi 
autem haec oratio suscepta non de te est,
sed de genere toto; quam ob rem 
pergamus ad ea, quae restant.
Vt igitur in reliquis rebus multo maiora
opera sunt animi quam corporis, 
sic eae res, quas ingenio ac ratione persequimur,
gratiores sunt quam 
illae, quas uiribus. Prima igitur commendatio
proficiscitur a modestia, cum 
pietate in parentes, in suos beneuolentia.
Facillume autem et in optimam 
partem cognoscuntur adulescentes, qui se
ad claros et sapientes uiros bene 
consulentes rei publicae contulerunt; quibuscum
si frequentes sunt, 
opinionem adferunt populo eorum fore se similes,
quos sibi ipsi delegerint 
ad imitandum. P. Rutili adulescentiam ad
opinionem et innocentiae et iuris 
scientiae P. Muci commendauit domus. Nam
L. quidem Crassus, cum esset 
admodum adulescens, non aliunde mutuatus
est, sed sibi ipse peperit maximam 
laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa,
et, qua aetate qui 
exercentur, laude adfici solent, ut de Demosthene
accepimus, ea aetate L. 
Crassus ostendit id se in foro optume iam
facere, quod etiam tum poterat 
domi cum laude meditari.
XIV. Sed cum duplex ratio sit orationis,
quarum in altera sermo sit, in 
altera contentio, non est id quidem dubium,
quin contentio orationis 
maiorem uim habeat ad gloriam - ea est enim,
quam eloquentiam dicimus -, 
sed tamen difficile dictu est, quantopere
conciliet animos comitas 
adfabilitasque sermonis. Extant epistulae
et Philippi ad Alexandrum et 
Antipatri ad Cassandrum et Antigoni ad Philippum
filium, trium 
prudentissimorum - sic enim accepimus -,
quibus praecipiunt ut oratione 
benigna multitudinis animos ad beneuolentiam
alliciant militesque blande 
appellando sermone deleniant. Quae autem
in multitudine cum contentione 
habetur oratio, ea saepe uniuersam excitat
gloriam. Magna est enim 
admiratio copiose sapienterque dicentis,
quem qui audiunt intellegere etiam 
et sapere plus quam ceteros arbitrantur.
Si uero inest in oratione mixta 
modestia grauitas, nihil admirabilius fieri
potest, eoque magis, si ea sunt 
in adulescente. Sed cum sint plura causarum
genera, quae eloquentiam 
desiderent, multique in nostra re publica
adulescentes et apud iudices et 
apud populum et apud senatum dicendo laudem
assecuti sint, maxima est 
admiratio in iudiciis. Quorum ratio duplex
est: nam ex accusatione et ex 
defensione constat, quarum etsi laudabilior
est defensio, tamen etiam 
accusatio probata persaepe est. Dixi paulo
ante de Crasso; idem fecit 
adulescens M. Antonius. Etiam P. Sulpici
eloquentiam accusatio inlustrauit 
cum seditiosum et inutilem ciuem, C. Norbanum,
in iudicium uocauit. Sed hoc 
quidem non est saepe faciendum nec umquam
nisi aut rei publicae causa, ut 
ii, quos ante dixi, aut ulciscendi gratia,
ut duo Luculli, aut 
patrocinii, ut nos pro Siculis, pro Sardis
in Albucio Iulius. In 
accusando etiam M. Aquilio L. Fufi cognita
industria est. Semel igitur aut 
non saepe certe. Sin erit, cui faciendum
sit saepius, rei publicae tribuat 
hoc muneris, cuius inimicos ulcisci saepius
non est reprehendendum; modus 
tamen adsit. Duri enim hominis, uel potius
uix hominis uidetur periculum 
capitis inferre multis. Id cum periculosum
ipsi est, tum etiam sordidum ad 
famam committere, ut accusator nominere;
quod contigit M. Bruto, summo 
genere nato, illius filio, qui iuris ciuilis
in primis peritus fuit. Atque 
etiam hoc praeceptum officii diligenter tenendum
est, ne quem umquam 
innocentem iudicio capitis arcessas; id enim
sine scelere fieri nullo pacto 
potest. Nam quid est tam inhumanum, quam
eloquentiam a natura ad salutem 
hominum et ad conseruationem datam ad bonorum
pestem perniciemque 
conuertere? Nec tamen, ut hoc fugiendum est,
item est habendum religioni 
nocentem aliquando, modo ne nefarium impiumque,
defendere: uult hoc 
multitudo, patitur consuetudo, fert etiam
humanitas. Iudicis est semper in 
causis uerum sequi, patroni non numquam ueri
simile, etiam si minus sit 
uerum, defendere; quod scribere, praesertim
cum de philosophia scriberem, 
non auderem, nisi idem placeret grauissimo
Stoicorum Panaetio. Maxime autem 
et gloria paritur et gratia defensionibus,
eoque maior, si quando accidit 
ut ei subueniatur, qui potentis alicuius
opibus circumueniri urgerique 
uideatur, ut nos et saepe alias et adulescentes
contra L. Sullae dominantis 
opes pro Sex. Roscio Amerino fecimus, quae,
ut scis, extat oratio.
XV. Sed expositis adulescentium officiis,
quae ualeant ad gloriam 
adipiscendam, deinceps de beneficentia ac
de liberalitate dicendum est, 
cuius est ratio duplex: nam aut opera benigne
fit indigentibus aut pecunia. 
Facilior est haec posterior, locupleti praesertim,
sed illa lautior ac 
splendidior et uiro forti claroque dignior;
quamquam enim in utraque inest 
gratificandi liberalis uoluntas, tamen altera
ex arca, altera ex uirtute 
depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari,
fontem ipsum 
benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas
tollitur, qua quo in 
plures usus sis, eo minus in multos uti possis.
At qui opera, id est 
uirtute et industria, benefici et liberales
erunt, primum, quo pluribus 
profuerint, eo plures ad benigne faciendum
adiutores habebunt, dein 
consuetudine beneficentiae paratiores erunt
et tamquam exercitatiores ad 
bene de multis promerendum. Praeclare in
epistula quadam Alexandrum filium 
Philippus accusat, quod largitione beniuolentiam
Macedonum consectetur. 
"Quae te, malum !" inquit "ratio
in istam spem induxit, ut eos tibi fideles
putares fore, quos pecunia corrupisses? An
tu id agis, ut Macedones non te 
regem suum, sed ministrum et praebitorem
sperent fore?" Bene "ministrum
et 
praebitorem", quia sordidum regi, melius
etiam quod largitionem corruptelam 
dixit esse. Fit enim deterior qui accipit
atque etiam ad idem semper 
expectandum paratior. Hoc ille filio, sed
praeceptum putemus omnibus. Quam 
ob rem id quidem non dubium est, quin illa
benignitas, quae constet ex 
opera et industria, et honestior sit et latius
pateat et possit prodesse 
pluribus. Non numquam tamen est largiendum
nec hoc benignitatis genus 
omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus
indigentibus de re 
familiari impertiendum, sed diligenter atque
moderate; multi enim 
patrimonia effuderunt inconsulte largiendo.
Quid autem est stultius quam, 
quod libenter facias, curare ut id diutius
facere non possis? Atque etiam 
sequuntur largitionem rapinae: cum enim dando
egere coeperunt, alienis 
bonis manus afferre coguntur. Ita, cum beniuolentiae
comparandae causa 
benefici esse uelint, non tanta studia assequuntur
eorum, quibus dederunt, 
quanta odia eorum, quibus ademerunt. Quam
ob rem nec ita claudenda res est 
familiaris, ut eam benignitas aperire non
possit, nec ita reseranda, ut 
pateat omnibus; modus adhibeatur isque referatur
ad facultates. Omnino 
meminisse debemus id, quod a nostris hominibus
saepissime usurpatum iam in 
prouerbii consuetudinem uenit, largitionem
fundum non habere; etenim quis 
potest modus esse, cum et idem qui consueuerunt
et idem illud alii 
desiderent?
XVI. Omnino duo sunt genera largorum, quorum
alteri prodigi, alteri 
liberales: prodigi, qui epulis et uiscerationibus
et gladiatorum muneribus 
ludorum uenationumque apparatu pecunias profundunt
in eas res, quarum 
memoriam aut breuem aut nullam omnino sint
relicturi, liberales autem, qui 
suis facultatibus aut captos a praedonibus
redimunt aut aes alienum 
suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione
adiuuant aut opitulantur 
uel in re quaerenda uel augenda. Itaque miror,
quid in mentem uenerit 
Theophrasto in eo libro, quem de diuitiis
scripsit, in quo multa praeclare, 
illud absurde: est enim multus in laudenda
magnificentia et apparitione 
popularium munerum taliumque sumptuum facultatem
fructum diuitiarum putat. 
Mihi autem ille fructus liberalitatis, cuius
pauca exempla posui, multo et 
maior uidetur et certior. Quanto Aristoteles
grauius et uerius nos 
reprehendit, qui has pecuniarum effusiones
non admiremur, quae fiunt ad 
multitudinem deleniendam. Ait enim "qui
ab hoste obsidentur, si emere aquae 
sextarium cogerentur mina, hoc primo incredibile
nobis uideri omnesque 
mirari, sed, cum adtenderint, ueniam necessitati
dare, in his immanibus 
iacturis infinitisque sumptibus nihil nos
magnopere mirari, cum praesertim 
neque necessitati subueniatur nec dignitas
augeatur ipsaque illa delectatio 
multitudinis ad breue exiguumque tempus ***
eaque a leuissimo quoque, in 
quo tamen ipso una cum satietate memoria
quoque moriatur uoluptatis". Bene 
etiam colligit "haec pueris et mulierculis
et seruis et seruorum simillimis 
liberis esse grata, graui uero homini et
ea, quae fiunt, iudicio certo 
ponderanti probari posse nullo modo".
Quamquam intellego in nostra ciuitate 
inueterasse iam bonis temporibus, ut splendor
aedilitatum ab optimis uiris 
postuletur. Itaque et P. Crassus cum cognomine
diues tum copiis functus est 
aedilicio maximo munere, et paulo post L.
Crassus cum omnium hominum 
moderatissimo Q. Mucio magnificentissima
aedilitate functus est, deinde C. 
Claudius App. f., multi post, Luculli, Hortensius,
Silanus; omnes autem P. 
Lentulus me consule uicit superiores; hunc
est Scaurus imitatus; 
magnificentissima uero nostri Pompei munera
secundo consulatu; in quibus 
omnibus quid mihi placeat, uides. 
XVII. Vitanda tamen suspicio est auaritiae.
Mamerco, homini diuitissimo, 
praetermissio aedilitatis consulatus repulsam
attulit. Quare et si postulatur 
a populo, bonis uiris si non desiderantibus,
at tamen adprobantibus faciundum
est, modo pro facultatibus, nos ipsi ut fecimus,
et si quando aliqua res maior
atque utilior populari largitione adquiritur,
ut Oresti nuper prandia in 
semitis decumae nomine magno honori fuerunt.
Ne M. quidem Seio uitio datum
est, quod in caritate asse modium populo
dedit; magna enim se et inueterata 
inuidia nec turpi iactura, quando erat aedilis,
nec maxima liberauit. Sed 
honori summo nuper nostro Miloni fuit, qui
gladiatoribus emptis rei 
publicae causa, quae salute nostra continebatur,
omnes P. Clodi conatus 
furoresque compressit. Causa igitur largitionis
est, si aut necesse est aut 
utile. In his autem ipsis mediocritatis regula
optima est. L. quidem 
Philippus Q. f., magno uir ingenio in primisque
clarus, gloriari solebat se 
sine ullo munere adeptum esse omnia quae
haberentur amplissima. Dicebat 
idem Cotta, Curio. Nobis quoque licet in
hoc quodam modo gloriari; nam pro 
amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis
adepti sumus nostro quidem 
anno, quod contigit eorum nemini, quos modo
nominaui, sane exiguus sumptus 
aedilitatis fuit. Atque etiam illae impensae
meliores, muri, naualia, 
portus, aquarum ductus omniaque, quae ad
usum rei publicae pertinent, 
quamquam, quod praesens tamquam in manum
datur, iucundius est, tamen haec 
in posterum gratiora. Theatra, porticus,
noua templa uerecundius reprehendo 
propter Pompeium, sed doctissimi non probant,
ut et hic ipse Panaetius, 
quem multum in his libris secutus sum, non
interpretatus, et Phalereus 
Demetrius, qui Periclem, principem Graeciae,
uituperat, quod tantam 
pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit.
Sed de hoc genere toto in 
iis libris, quos de re publica scripsi, diligenter
est disputatum. Tota 
igitur ratio talium largitionum genere uitiosa
est, temporibus necessaria 
et tum ipsum et ad facultates accommodanda
et mediocritate moderanda est.
XVIII. In illo autem altero genere largiendi,
quod a liberalitate 
proficiscitur, non uno modo in disparibus
causis adfecti esse debemus: alia 
causa est eius, qui calamitate premitur,
et eius, qui res meliores quaerit 
nullis suis rebus aduersis. Propensior benignitas
esse debebit in 
calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate.
In iis tamen, qui se 
adiuuari uolent, non ne adfligantur, sed
ut altiorem gradum ascendant, 
restricti omnino esse nullo modo debemus,
sed in deligendis idoneis 
iudicium et diligentiam adhibere. Nam praeclare
Ennius:
“Bene facta male locata male facta arbitrorˇ±.
Quod autem tributum est nono uiro et grato,
in eo cum ex ipso fructus est, 
tum etiam ex ceteris; temeritate enim remota
gratissima est liberalitas, 
eoque eam studiosius plerique laudant, quod
summi cuiusque bonitas commune 
perfugium est omnium. Danda igitur opera
est ut iis beneficiis quam 
plurimos adficiamus, quorum memoria liberis
posterisque prodatur, ut iis 
ingratis esse non liceat; omnes enim immemorem
beneficii oderunt eamque 
iniuriam in deterrenda liberalitate sibi
etiam fieri eumque, qui faciat, 
communem hostem tenuiorum putant. Atque haec
benignitas etiam rei publicae 
est utilis, redimi e seruitute captos, locupletari
tenuiores; quod quidem 
uolgo solitum fieri ab ordine nostro in oratione
Crassi scriptum copiose 
uidemus. Hanc ergo consuetudinem benignitatis
largitioni munerum longe 
antepono; haec est grauium hominum atque
magnorum, illa quasi assentatorum 
populi multitudinis leuitatem uoluptate quasi
titillantium. Conueniet autem 
cum in dando munificum esse, tum in exigendo
non acerbum in omnique re 
contrahenda, uendundo emendo, conducendo
locando, uicinitatibus et 
confiniis aequum, facilem, multa multis de
suo iure cedentem, a litibus 
uero, quantum liceat et nescio an paulo plus
etiam quam liceat, 
abhorrentem. Est enim non modo liberale paulum
non numquam de suo iure 
decedere, sed interdum etiam fructuosum.
Habenda autem ratio est rei 
familiaris, quam quidem dilabi sinere flagitiosum
est, sed ita, ut 
inliberalitatis auaritiaeque absit suspicio:
posse enim liberalitate uti 
non spoliantem se patrimonio nimirum est
pecuniae fructus maximus. Recte 
etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas;
est enim, ut mihi quidem 
uidetur, ualde decorum patere domos hominum
inlustrium hospitibus 
inlustribus idque etiam rei publicae est
ornamento homines externos hoc 
liberalitatis genere in urbe nostra non egere.
Est autem etiam uehementer 
utile iis, qui honeste posse multum uolunt,
per hospites apud externos 
populos ualere opibus et gratia. Theophrastus
quidem scribit Cimonem 
Athenis etiam in suos curiales Laciadas hospitalem
fuisse; ita enim 
instituisse et uilicis imperauisse, ut omnia
praeberentur, quicumque 
Laciades in uillam suam deuertisset.
XIX. Quae autem opera, non largitione beneficia
dantur, haec tum in 
uniuersam rem publicam tum in singulos ciues
conferuntur. Nam in iure 
cauere, consilio iuuare atque hoc scientiae
genere prodesse quam plurimis, 
uehementer et ad opes augendas pertinet et
ad gratiam. Itaque cum multa 
praeclara maiorum, tum quod optime constituti
iuris ciuilis summo semper in 
honore fuit cognitio atque interpretatio;
quam quidem ante hanc confusionem 
temporum in possessione sua principes retinuerunt,
nunc, ut honores, ut 
omnes dignitatis gradus, sic huius scientiae
splendor deletus est, idque eo 
indignius, quod eo tempore hoc contigit,
cum is esset, qui omnes 
superiores, quibus honore par esset, scientia
facile uicisset. Haec igitur 
opera grata multis et ad beneficiis obstringendos
homines accommodata. 
Atque huic arti finitima est dicendi grauior
facultas et gratior et 
ornatior; quid enim eloquentia praestabilius
uel admiratione audientium uel 
spe indigentium uel eorum, qui defensi sunt,
gratia? Huic quoque ergo a 
maioribus nostris est in toga dignitatis
principatus datus. Diserti igitur 
hominis et facile laborantis, quodque in
patriis est moribus, multorum 
causas et non grauate et gratuito defendentis,
beneficia et patrocinia late 
patent. Admonebat me res ut hoc quoque loco
intermissionem eloquentiae, ne 
dicam interitum, deporarem, ni uererer, ne
de me ipso aliquid uiderer 
queri. Sed tamen uidemus, quibus exstinctis
oratoribus quam in paucis spes, 
quanto in paucioribus facultas, quam in multis
sit audacia. Cum autem omnes 
non possint, ne multi quidem, aut iuris periti
esse aut diserti, licet 
tamen opera prodesse multis, beneficia petentem,
commendantem iudicibus, 
magistratibus, uigilantem pro re alterius,
eos ipsos, qui aut consuluntur 
aut defendunt, rogantem; quod qui faciunt,
plurimum gratiae consequuntur 
latissimeque eorum manat industria. Iam illud
non sunt admonendi - est enim 
in promptu -, ut animaduertant, cum iuuare
alios uelint, ne quos offendant. 
Saepe enim aut eos laedunt, quos non debent,
aut eos, quos non expedit; si 
imprudentes, neglegentiae est, si scientes,
temeritatis. Vtendum etiam est 
excusatione aduersus eos, quos inuitus offendas,
quacumque possis, quare 
id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter
facere potueris, ceterisque 
operis et officiis erit id, quod uiolatum
uidebitur, compensandum.
XX. Sed cum in hominibus iuuandis aut mores
spectari aut fortuna soleat, 
dictu quidem est procliue, itaque uolgo loquuntur,
se in beneficiis 
collocandis mores hominum, non fortunam sequi.
Honesta oratio est; sed quis 
est tandem, qui inopis et optimi uiri causae
non anteponat in opera danda 
gratiam fortunati et potentis? A quo enim
expeditior et celerior 
remuneratio fore uidetur, in eum fere est
uoluntas nostra propensior. Sed 
animaduertendum est diligentius, quae natura
rerum sit; nimirum enim inops 
ille, si bonu est uir, etiam si referre gratiam
non potest, habere certe 
potest. Commode autem, quicumque dixit, "pecuniam
qui habeat, non 
reddidisse, qui reddiderit, non habere, gratiam
autem et, qui rettulerit, 
habere et, qui habeat, rettulisse".
At qui se locupletes, honoratos, beatos 
putant, ii ne obligari quidem beneficio uolunt;
quin etiam beneficium se 
dedisse arbitrantur, cum ipsi quamuis magnum
aliquod acceperint, atque 
etiam a se aut postulari aut expectari aliquid
suspicantur, patrocinio uero 
se usos aut clientes appellari mortis instar
putant. At uero ille tenuis, 
cum, quicquid factum sit, se spectatum, non
fortunam putat, non modo illi, 
qui est meritus, sed etiam illis, a quibus
expectat - eget enim multis -, 
gratum se uideri studet, neque uero uerbis
auget suum munus, si quo forte 
fungitur, sed etiam extenuat. Videndumque
illud est, quod, si opulentum 
fortunatumque defenderis, in uno illo aut,
si forte, in liberis eius manet 
gratia; sin autem inopem, probum tamen et
modestum, omnes non improbi 
humiles, quae magna in populo multitudo est,
praesidium sibi paratum 
uident. Quam ob rem melius apud bonos quam
apud fortunatos beneficium 
collocari puto. Danda omnino opera est, ut
omni generi satis facere 
possimus, sed, si res in contentionem ueniet,
nimirum Themistocles est 
auctor adhibendus, qui cum consuleretur,
utrum bono uiro pauperi an minus 
probato diuiti filiam collocaret: "Ego
uero", inquit, "malo uirum, qui
pecunia egeat, quam pecuniam quae uiro".
Sed corrupti mores deprauatique 
sunt admiratione diuitiarum; quarum magnitudo
quid ad unumquemque nostrum 
pertinet? Illum fortasse adiuuat, qui habet:
ne id quidem semper; sed fac 
iuuare: +utentior+ sane sit, honestior uero
quodmodo? Quod si etiam bonus 
erit uir, ne impediant diuitiae quominus
iuuetur, modo ne adiuuent, sitque 
omne iudicium, non quam locuples, sed qualis
quisque sit. Extremum autem 
praeceptum in beneficiis operaque danda,
ne quid contra aequitatem 
contendas, ne quid pro iniuria; fundamentum
enim est perpetuae 
commendationis et famae iustitia, sine qua
nihil potest esse laudabile.
XXI. Sed, quoniam de eo genere beneficiorum
dictum est, quae ad singulos 
spectant, deinceps de iis, quae ad uniuersos
quaeque ad rem publicam 
pertinent, disputandum est. Eorum autem ipsorum
partim eius modi sunt, ut 
ad uniuersos ciues pertineant, partim, singulos
ut attingant, quae sunt 
etiam gratiora. Danda opera est omnino, si
possit, utrisque, nec minus, ut 
etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea
res aut prosit aut certe ne obsit 
rei publicae. C. Gracchi frumentaria magna
largitio, exhauriebat igitur 
aerarium; modica M. Octaui et rei publicae
tolerabilis et plebi necessaria, 
ergo et ciuibus et rei publicae salutaris.
In primis autem uidendum erit 
ei, qui rem publicam administrabit, ut suum
quisque teneat neque de bonis 
priuatorum publice deminutio fiat. Perniciose
enim Philippus in tribunatu, 
cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari
facile passus est et in eo 
uehementer se moderatum praebuit, - sed cum
in agendo multa populariter, 
tum illud male, "non esse in ciuitate
duo milia hominum, qui rem haberent".
Capitalis oratio est ad aequationem bonorum
pertinens, qua peste quae 
potest esse maior? Hanc enim ob causam maxime,
ut sua tenerentur, res 
publicae ciuitatesque constitutae sunt. Nam,
etsi duce natura 
congregabantur homines, tamen spe custodiae
rerum suarum urbium praesidia 
quaerebant. Danda etiam opera est, ne, quod
apud maiores nostros saepe 
fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque
bellorum, tributum sit 
conferendum, idque ne eueniat multo ante
erit prouidendum. Sin quae 
necessitas huius muneris alicui rei publicae
obuenerit - malo enim 
extraneae quam nostrae ominari, neque tamen
de nostra, sed de omni re 
publica disputo -, danda erit opera ut omnes
intellegant, si salui esse 
uelint, necessitati esse parendum. Atque
etiam omnes, qui rem publicam 
gubernabunt, consulere debebunt ut earum
rerum copia sit, quae sunt ad 
uictum necessariae. Quarum qualis comparatio
fieri soleat et debeat, non 
est necesse disputare; est enim in promptu;
tantum locus attingendus fuit.
Caput autem est in omni procuratione negotii
et muneris publici, ut 
auaritiae pellatur etiam minima suspicio.
"Vtinam", inquit C. Pontius 
Samnis, "ad illa tempora me fortuna
reseruauisset et tum essem natus, 
quando Romani dona accipere coepissent! Non
essem passus diutius eos 
imperare." Ne illi multa saecula expectanda
fuerunt: modo enim hoc malum in 
hanc rem publicam inuasit. Itaque facile
patior tum potius Pontium fuisse, 
si quidem in illo tantum fuit roboris. Nondum
centum et decem anni sunt, 
cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata
lex est, nulla antea cum 
fuisset: at uero postea tot leges et proxumae
quaeque duriores, tot rei, 
tot damnati, tantum Italicum bellum propter
iudiciorum metum excitatum, 
tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio
direptioque sociorum, ut 
inbecillitate aliorum, non nostra uirtute
ualeamus. 
XXII. Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit
abstinens. Quidni laudet? Sed 
in illo alia maiora. Laus abstinentiae non
hominis est solum, sed etiam 
temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quae
fuit maxima, potitus est Paulus; 
tantum in aerarium pecuniae inuexit, ut unius
imperatoris praeda finem 
attulerit tributorum: at hic nihil domum
suam intulit praeter memoriam nominis 
sempiternam. Imitatus patrem Africanus nihilo
locupletior Karthagine euersa. 
Quid? qui eius collega fuit in censura, L.
Mummius, num quid copiosior, cum 
copiosissimam urbem funditus sustulisset?
Italiam ornare quam domum suam 
maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa
mihi uidetur ornatior. Nullum 
igitur uitium taetrius est, ut eo, unde digressa
est, referat se oratio, 
quam auaritia, praesertim in principibus
et rem publicam gubernantibus; 
habere enim quaestui rem publicam non modo
turpe est, sed sceleratum etiam 
et nefarium. Itaque, quod Apollo Pythius
oraclum edidit, Spartuam nulla re 
alia nisi auaritia esse perituram, id uidetur
non solum Lacedaemoniis, sed 
etiam omnibus opulentis populis praedixisse.
Nulla autem re conciliare 
facilius beneuolentiam multitudinis possunt
ii, qui rei publicae praesunt, 
quam abstinentia et continentia. Qui uero
se populares uolunt ob eamque 
causam aut agrariam rem temptant, ut possessores
pellantur suis sedibus, 
aut pecunia creditas debitoribus condonandas
putant, labefactant fundamenta 
rei publicae, concordiam primum, quae esse
non potest, cum aliis adimuntur, 
aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem,
quae tollitur omnis, si 
habere suum cuique non licet. Id enim est
proprium, ut supra dixi, 
ciuitatis atque urbis, ut sit libera et non
sollicita suae rei cuiusque 
custodia. Atque in hac pernicie rei publicae
ne illam quidem consequuntur, 
quam putant, gratiam. Nam, cui res erepta
est, est inimicus; cui data est, 
etiam dissimulat se accipere uoluisse et
maxime in pecuniis creditis 
occultat suum gaudium, ne uideatur non fuisse
soluendo. At uero ille, qui 
accepit iniuriam, et meminit et prae se fert
dolorem suum, nec, si plures 
sunt ii, quibus inprobe datum est, quam illi,
quibus iniuste ademptum 
est, idcirco plus etiam ualent: non enim
numero haec iudicantur, sed 
pondere. Quam autem habet aequitatem, ut
agrum multis annis aut etiam 
saeculis ante possessum qui nullum habuit
habeat, qui autem habuit amittat? 
XXIII. Ac propter hoc iniuriae genus Lacedaemonii
Lysandrum ephorum 
expulerunt, Agim regem, quod numquam antea
apud eos acciderat, necauerunt, 
exque eo tempore tantae discordiae secutae
sunt, ut et tyrannni existerent 
et optumates exterminarentur et praeclarissime
constituta res publica 
dilaberetur. Nec uero solum ipsa cecidit,
sed etiam reliquam Graeciam 
euertit contagionibus malorum, quae a Lacedaemoniis
profecta emanarunt 
latius. Quid? nostros Gracchos, Ti. Gracchi
summi uiri filios, Africani 
nepotes, nonne agrariae contentiones perdiderunt?
At uero Aratus Sicyonius 
iure laudatur, qui, cum eius ciuitas quinquaginta
annos a tyrannis 
teneretur, profectus Argis Sicyonem clandestino
introitu urbe est potitus, 
cumque tyrannum Nicoclem inprouiso oppressisset,
sescentos exules, qui 
locupletissimi fuerant eius ciuitatis, restituit
remque publicam aduentu 
suo liberauit. Sed cum magnam animaduerteret
in bonis et possessionibus 
difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat,
quorum bona alii 
possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur
et quinquaginta annorum 
possessiones mouere non nimis aequum putabat,
propterea quod tam longo 
spatio multa hereditatibus, multa emptionibus,
multa dotibus tenebantur 
sine iniuria, iudicauit neque illis adimi
nec iis non satis fieri, quorum 
illa fuerant, oportere. Cum igitur statuisset
opus esse ad eam rem 
constituendam pecunia, Alexandream se proficisci
uelle dixit remque 
integram ad reditum suum iussit esse, isque
celeriter ad Ptolomaeum, suum 
hospitem, uenit, qui tum regnabat alter post
Alexandream conditam; cui cum 
exposuisset patriam se liberare uelle causamque
docuisset, a rege opulento 
uir summus facile impetrauit, ut grandi pecunia
adiuuaretur. Quam cum 
Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium
quindecim principes, cum 
quibus causas cognouit et eorum, qui aliena
tenebant, et eorum, qui sua 
amiserant, perfecitque aestumandis possessionibus,
ut persuaderet aliis, ut 
pecuniam accipere mallent, possessionibus
cederent, aliis, ut commodius 
putarent numerari sibi, quod tanti esset,
quam suum recuperare; ita 
perfectum est ut omnes concordia constituta
sine querella discederent. O 
uirum magnum dignumque, qui in re publica
nostra natus esset! Sic par est 
agere cum ciuibus, non, ut bis iam uidimus,
hastam in foro ponere et bona 
ciuium uoci subicere praeconis. At ille Graecus,
id quod fuit sapientis et 
praestantis uiri, omnibus consulendum putauit,
eaque est summa ratio et 
sapientia boni ciuis, commoda ciuium non
diuellere atque omnis aequitate 
eadem continere. Habitent gratis in alieno.
Quid ita? Vt, cum ego emerim, 
aedificarim, tuear, impendam, tu me inuito
fruare meo? Quid est aliud aliis 
sua eripere, aliis dare aliena? Tabulae uero
nouae quid habent argumenti, 
nisi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas,
ego non habeam pecuniam? 
XXIV. Quam ob rem ne sit aes alienum, quod
rei publicae noceat, prouidendum 
est, quod multis rationibus caueri potest,
non, si fuerit, ut locupletes 
suum perdant, debitores lucrentur alienum;
nec enim ulla res uehementius 
rem publicam continet quam fides, quae esse
nulla potest, nisi erit 
necessaria solutio rerum creditarum. Numquam
uehementius actum est quam me 
consule ne solueretur; armis et castris temptata
res est ab omni genere 
hominum et ordine, quibus ita restiti, ut
hoc totum malum de re publica 
tolleretur. Numquam nec maius aes alienum
fuit nec melius nec facilius 
dissolutum est; fraudandi enim spe sublata
soluendi necessitas consecuta 
est. At uero hic nunc uictor, tum quidem
uictus, quae cogitarat, cum ipsius 
intererat, tum ea perfecit, cum eius iam
nihil interesset: tanta in eo 
peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret,
peccare, etiam si causa 
non esset. Ab hoc igitur genere largitionis,
ut aliis detur, aliis 
auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur,
in primisque operam 
dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate
suum quisque teneat et neque 
tenuiores propter humilitatem circumueniantur
neque locupletibus ad sua uel 
tenenda uel recuperanda obsit inuidia, praeterea,
quibuscumque rebus uel 
belli uel domi poterunt, rem publicam augeant
imperio, agris, uectigalibus. 
Haec magnorum hominum sunt, haec apud maiores
nostros factitata, haec 
genera officiorum qui persequuntur cum summa
utilitate rei publicae magnam 
ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.
In his autem utilitatum praeceptis Antipater
Tyrius, Stoicus, qui Athenis 
nuper est mortuus, duo praeterita censet
esse a Panaetio, ualetudinis 
curationem et pecuniae; quas res a summo
philosopho praeteritas arbitror, 
quod essent faciles; sunt certe utiles. Sed
ualetudo sustentatur notitia 
sui corporis et obseruatione, quae res aut
prodesse soleant aut obesse, et 
continentia in uictu omni atque cultu corporis
tuendi causa, 
praetermittendis uoluptatibus, postremo arte
eorum, quorum ad scientiam 
haec pertinent. Res autem familiaris quaeri
debet iis rebus, a quibus abest 
turpitudo, conseruari autem diligentia et
parsimonia, eisdem etiam augeri. 
Has res commodissime Xenophon Socraticus
persecutus est in eo libro, qui 
Oeconomicus inscribitur, quem nos, ista fere
aetate cum essemus, qua es tu 
nunc, e Graeco in Latinum conuertimus. Sed
toto hoc de genere, de 
quaerenda, de collocanda pecunia, uellem
etiam de utenda, commodius a 
quibusdam optimis uiris ad Ianum medium sedentibus
quam ab ullis 
philosophis ulla in schola disputatur. Sunt
tamen ea cognoscenda; pertinent 
enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum
est.
XXV. Sed utilitatum comparatio - quoniam
hic locus erat quartus, a Panaetio 
praetermissus - saepe est necessaria: nam
et corporis commoda cum externis 
et externa cum corporis et ipsa inter se
corporis et externa cum externis 
comparari solent. Cum externis corporis hoc
modo comparantur, ualere ut 
malis quam diues esse, cum corporis externa
hoc modo, diues esse potius 
quam maximis corporis uiribus, ipsa inter
se corporis sic, ut bona 
ualetudo uoluptati anteponatur, uires celeritati,
externorum autem, ut 
gloria diuitiis, uectigalia urbana rusticis.
Ex quo genere comparationis 
illud est Catonis senis: a quo cum quaereretur,
quid maxime in re familiari 
expediret, respondit: "Bene pascere";
quid secundum: "Satis bene pascere";
quid tertium: "Male pascere"; quid
quartum: "Arare". Et cum ille,
qui 
quaesierat, dixisset: "Quid faenerari?",
tum Cato: "Quid hominem" inquit
"occidere?". Ex quo et multis aliis
intellegi debet utilitatum 
comparationes fieri solere recteque hoc adiunctum
esse quartum 
exquirendorum officiorum genus. Reliqua deinceps
persequemur.
LIBER III 
I. P. Scipionem, Marce fili, eum, qui primus
Africanus appellatus est, 
dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius
fere aequalis, numquam se minus 
otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus
solum, quam cum solus esset. 
Magnifica uero uox et magno uiro ac sapiente
digna; quae declarat illum et 
in otio de negotiis cogitare et in solitudine
secum loqui solitum, ut neque 
cessaret umquam et interdum conloquio alterius
non egeret. Ita duae res, 
quae languorem adferunt ceteris, illum acuebant,
otium et solitudo. Vellem 
nobis hoc idem uere dicere liceret, sed si
minus imitatione tantam ingenii 
praestantiam consequi possumus, uoluntate
certe proxime accedimus; nam et a 
re publica forensibusque negotiis armis impiis
uique prohibiti otium 
persequimur et ob eam causam urbe relicta
rura peragrantes saepe soli 
sumus. Sed nec hoc otium cum Africani otio
nec haec solitudo cum illa 
comparanda est: ille enim requiescens a rei
publicae pulcherrimis muneribus 
otium sibi sumebat aliquando et coetu hominum
frequentiaque interdum 
tamquam in portum se in solitudinem recipiebat;
nostrum autem otium negotii 
inopia, non requiescendi studio constitutum
est. Extincto enim senatu 
deletisque iudiciis quid est quod dignum
nobis aut in curia aut in foro 
agere possimus? Ita qui in maxima celebritate
atque in oculis ciuium 
quondam uixerimus, nunc fugientes conspectum
sceleratorum, quibus omnia 
redundant, abdimus nos quantum licet et saepe
soli sumus. Sed quia sic ab 
hominibus doctis accepimus, non solum ex
malis eligere minima oportere, sed 
etiam excerpere ex ipsis, si quid inesset
boni, propterea et otio fruor, 
non illo quidem, quo debeat is, qui quondam
peperisset otium ciuitati, nec 
eam solitudinem languere patior, quam mihi
adfert necessitas, non uoluntas. 
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio
assequebatur. Nulla enim eius 
ingenii monumenta mandata litteris, nullum
opus otii, nullum solitudinis 
munus exstat; ex quo intellegi debet illum
mentis agitatione 
inuestigationeque earum rerum, quas cogitando
consequebatur, nec otiosum 
nec solum umquam fuisse; nos autem, qui non
tantum roboris habemus, ut 
cogitatione tacita a solitudine abstrahamur,
ad hanc scribendi operam omne 
studium curamque conuertimus; itaque plura
breui tempore euersa quam multis 
annis stante re publica scripsimus.
II. Sed cum tota philosophia, mi Cicero,
frugifera et fructuosa nec ulla 
pars eius inculta ac deserta sit, tum nullus
feracior in ea locus est nec 
uberior quam de officiis, a quibus constanter
honesteque uiuendi praecepta 
ducuntur. Quare, quamquam a Cratippo nostro,
principe huius memoriae 
philosophorum, haec te assidue audire atque
accipere confido, tamen 
conducere arbitror talibus aures tuas uocibus
undique circumsonare, nec 
eas, si fieri possit, quicquam aliud audire.
Quod cum omnibus est 
faciendum, qui uitam honestam ingredi cogitant,
tum haud scio an nemini 
potius quam tibi: sustines enim non paruam
expectationem imitandae 
industriae nostrae, magnam honorum, non nullam
fortasse nominis. Suscepisti 
onus praeterea graue et Athenarum et Cratippi;
ad quos cum tamquam ad 
mercaturam bonarum artium sis profectus,
inanem redire turpissimum est 
dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri.
Quare quantum coniti animo 
potes, quantum labore contendere, si discendi
labor est potius quam 
uoluptas, tantum fac ut efficias neue committas
ut, cum omnia suppeditata 
sint a nobis, tute tibi defuisse uideare.
Sed haec hactenus; multa enim 
saepe ad te cohortandi gratia scripsimus;
nunc ad reliquam partem 
propositae diuisionis reuertamur.
Panaetius igitur, qui sine controuersia de
officiis accuratissine 
disputauit quemque nos correctione quadam
adhibita potissimum secuti sumus, 
tribus generibus propositis, in quibus deliberare
homines et consultare de 
officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne
id esset, de quo 
ageretur, an turpe, altero, utilene esset
an inutile, tertio, si id, quod 
speciem haberet honesti, pugnaret cum eo,
quod utile uideretur, quomodo ea 
discerni oporteret, de duobus generibus primis
tribus libris explicauit, de 
tertio autem genere deinceps se scripsit
dicturum nec exsoluit id, quod 
promiserat; quod eo magis miror, quia scriptum
a discipulo eius Posidonio 
est triginta annis uixisse Panaetium posteaquam
illos libros edidisset. 
Quem locum miror a Poseidonio breuiter esse
tactum in quibusdam 
commentariis, praesertim cum scribat nullum
esse locum in tota philosophia 
tam necessarium. Minime uero assentior iis,
qui negant eum locum a Panaetio 
praetermissum, sed consulto relictum, nec
omnino scribendum fuisse, quia 
numquam posset utilitas cum honestate pugnare:
de quo alterum potest habere 
dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus,
quod in diuisione Panaeti 
tertium est, an plane omittendum, alterum
dubitari non potest, quin a 
Panaetio susceptum sit, sed relictum. Nam
qui e diuisione tripertita duas 
partes absoluerit, huic necesse est restare
tertiam; praeterea in extremo 
libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps
esse dicturum. Accedit 
eodem testis locuples Posidonius, qui etiam
scribit in quadam epistula P. 
Rutilium Rufum dicere solere, qui Panaetium
audierat, ut nemo pictor esset 
inuentus, qui in Coa Venere eam partem, quam
Apelles inchoatam reliquisset, 
absolueret - oris enim pulchritudo reliqui
corporis imitandi spem auferebat 
-, sic ea, quae Panaetius praetermisisset
et non perfecisset, propter 
eorum, quae perfecisset, praestantiam neminem
persecutum.
III. Quam ob rem de iudicio Panaeti dubitari
non potest; rectene autem hanc 
tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit
an secus, de eo fortasse 
disputari potest: nam siue honestum solum
bonum est, ut Stoicis placet, 
siue, quod honestum est, id ita summum bonum
est, quemadmodum Peripateticis 
uestris uidetur, ut omnia ex altera parte
collocata uix minimi momenti 
instar habeant, dubitandum non est quin numquam
possit utlitas cum 
honestate contendere. Itaque accepimus Socratem
exsecrari solitum eos, qui 
primum haec natura cohaerentia opinione distraxissent;
cui quidem ita sunt 
Stoici adsensi, ut et, quicquid honestum
esset, id utile esse censerent, 
nec utile quicquam, quod non honestum. Quodsi
is esset Panaetius, qui 
uirtutem propterea colendam diceret, quod
ea efficiens utilitatis esset, ut 
ii, qui res expetendas uel uoluptate uel
indolentia metiuntur, liceret ei 
dicere utilitatem aliquando cum honestate
pugnare; sed cum sit is, qui id 
solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae
autem huic repugnent specie 
quadam utilitatis, eorum neque accessione
meliorem uitam fieri nec 
decessione peiorem, non uidetur debuisse
eiusmodi deliberationem 
introducere, in qua quod utile uideretur
cum eo, quod honestum est, 
compararetur. Etenim quod summum bonum a
Stoicis dicitur, conuenienter 
naturae uiuere, id habet hanc, ut opinor,
sententiam, cum uirtute congruere 
semper, cetera autem, quae secundum naturam
essent, ita legere, si ea 
uirtuti non repugnarent. Quod cum ita sit,
putant quidam hanc comparationem 
non recte introductam nec omnino de eo genere
quicquam praecipiendum 
fuisse. Atque illud quidem honestum, quod
proprie uereque dicitur, id in 
sapientibus est solis neque a uirtute diuelli
umquam potest. In iis autem, 
in quibus sapientia perfecta non est, ipsum
illud quidem perfectum honestum 
nullo modo, similitudines honesti esse possunt.
Haec enim officia, de 
quibus his libris disputamus, media Stoici
appellant; ea communia sunt et 
late patent, quae et ingenii bonitate multi
assequuntur et progressione 
discendi; illud autem officium, quod rectum
idem appellant, perfectum atque 
absolutum est et, ut idem dicunt, omnes numeros
habet nec praeter sapientem 
cadere in quemquam potest. Cum autem aliquid
actum est, in quo media 
officia compareant, id cumulate uidetur esse
perfectum, propterea quod 
uulgus, quid absit a perfecto, non fere intellegit;
quatenus autem 
intellegit, nihil putat praetermissum; quod
idem in poematis, in picturis 
usu uenit in aliisque compluribus, ut delectentur
imperiti laudentque ea, 
quae laudanda non sint, ob eam, credo, causam,
quod insit in his aliquid 
probi, quod capiat ignaros, qui idem, quid
in unaquaque re uitii sit, 
nequeant iudicare; itaque, cum sunt docti
a peritis, desistunt facile 
sententia. 
IV. Haec igitur officia, de quibus his libris
disserimus, quasi 
secunda quaedam honesta esse dicunt, non
sapientium modo propria, sed cum 
omni hominum genere communia. Itaque iis
omnes, in quibus est uirtutis 
indoles, commouentur. Nec uero, cum duo Decii
aut duo Scipiones fortes uiri 
commemorantur aut cum Fabricius aut Aristides
iustus nominatur, aut ab 
illis fortitudinis aut ab his iustitiae tamquam
a sapiente petitur 
exemplum; nemo enim horum sic sapiens, ut
sapientem uolumus intellegi, nec 
ii, qui sapientes habiti et nominati, M.
Cato et C. Laelius, sapientes 
fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum
officiorum frequentia 
similitudinem quandam gerebant speciemque
sapientium. Quocirca nec id, quod 
uere honestum est, fas est cum utilitatis
repugnantia comparari, nec id, 
quod communiter appellamus honestum, quod
colitur ab iis, qui bonos se 
uiros haberi uolunt, cum emolumentis umquam
est comparandum, tamque id 
honestum, quod in nostram intellegentiam
cadit, tuendum conseruandumque 
nobis est quam illud, quod proprie dicitur
uereque est honestum, 
sapientibus; aliter enim teneri non potest,
si quae as uirtutem est facta 
progressio. Sed haec quidem de iis, qui conseruatione
officiorum 
existimantur boni. Qui autem omnia metiuntur
emolumentis et commodis neque 
ea uolunt praeponderari honestate, ii solent
in deliberando honestum cum 
eo, quod utile putant, comparare, boni uiri
non solent. Itaque existimo 
Panaetium, cum dixerit homines solere in
hac comparatione dubitare, hoc 
ipsum sensisse, quod dixerit "solere"
modo, non etiam "oportere". Etenim
non modo pluris putare quod utile uideatur
quam quod honestum sit, sed 
etiam haec inter se comparare et in his addubitare
turpissimum est. Quid 
ergo est quod non numquam dubitationem adferre
soleat considerandumque 
uideatur? Credo, si quando dubitatio accidit,
quale sit id, de quo 
consideretur; saepe enim tempore fit, ut
quod turpe plerumque haberi 
soleat, inueniatur non esse turpe. Exempli
causa ponatur aliquid, quod 
pateat latius. Quod potest maius esse scelus
quam non modo hominem, sed 
etiam familiarem hominem, occidere? num igitur
se adstrinxit scelere, si 
qui tyrannum occidit quamuis familiarem?
Populo quidem Romano non uidetur, 
qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum
existimat. Vicit ergo 
utilitas honestatem? Immo uero, honestatem
utilitas secuta est.
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus,
si quando cum illo, quod 
honestum intellegimus, pugnare id uidebitur,
quod appellamus utile, formula 
quaedam constituenda est, quam si sequemur
in comparatione rerum, ab 
officio numquam recedemus. Erit autem haec
formula Stoicorum rationi 
disciplinaeque maxime consentanea; quam quidem
his libris propterea 
sequimur, quod, quamquam et a ueteribus Academicis
et a Peripateticis 
uestris, qui quondam idem erant qui Academici,
quae honesta sunt 
anteponuntur iis, quae uidentur utilia, tamen
splendidius haec ab eis 
disserentur, quibus quicquid honestum est,
idem utile uidetur nec utile 
quicquam, quod non honestum, quam ab iis,
quibus et honestum aliquid non 
utile et utile non honestum. Nobis autem
nostra Academia magnam licentiam 
dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat,
id nostro iure liceat 
defendere. Sed redeo ad formulam. 
V. Detrahere igitur alteri aliquid et hominem
hominis incommodo suum 
commodum augere magis est contra naturam
quam mors, quam paupertas,
quam dolor, quam cetera, quae possunt aut
corpori accidere aut rebus 
externis; nam principio tollit conuictum
humanum 
et societatem: si enim sic erimus adfecti,
ut propter suum quisque 
emolumentum spoliet aut uiolet alterum, disrumpi
necesse est eam, quae 
maxime est secundum naturam, humani generis
societatem. Vt, si unum 
quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse
putaret se ualere, si proximi 
membri ualitudinem ad se traduxisset, debilitari
et interire totum corpus 
necesse esset, sic, si unus quisque nostrum
ad se rapiat commoda aliorum 
detrahatque quod cuique possit emolumenti
sui gratia, societas hominum et 
communitas euertatur necesse est; nam sibi
ut quisque malit, quod ad usum 
uitae pertineat, quam alteri adquirere, concessum
est non repugnate natura, 
illud natura non patitur, ut aliorum spoliis
nostras facultates, copias, 
opes augeamus. Neque uero hoc solum natura,
id est iure gentium, sed etiam 
legibus populorum, quibus in singulis ciuitatibus
res publica continetur, 
eodem modo constitutum est, ut non liceat
sui commodi causa nocere alteri. 
Hoc enim spectant leges, hoc uolunt, incolumem
esse ciuium coniunctionem, 
quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, uinclis,
damno coercent. Atque hoc 
multo magis efficit ipsa naturae ratio, quae
est lex diuina et humana; cui 
parere qui uelit - omnes autem parebuant,
qui secundum naturam uolent 
uiuere - numquam committet ut alienum appetat
et id, quod alteri 
detraxerit, sibi adsumat. Etenim multo magis
est secundum naturam 
excelsitas animi et magnitudo itemque comitas,
iustitia, liberalitas quam 
uoluptas, quam uita, quam diuitiae: quae
quidem contemnere et pro nihilo 
ducere comparantem cum utilitate communi
magni animi et excelsi est. 
[detrahere autem de altero sui commodi causa
magis est contra naturam quam 
mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.]
Itemque magis est secundum 
naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit,
conseruandis aut iuuandis, 
maximos labores molestiasque suscipere imitantem
Herculem illum, quem 
hominum fama beneficiorum memor in concilio
caelestium conlocauit, quam 
uiuere in solitudine non modo sine ullis
molestiis, sed etiam in maximis 
uoluptatibus, abundantem omnibus copiis,
ut excellas etiam pulchritudine et 
uiribus. Quocirca optimo quisque et splendidissimo
ingenio longe illam 
uitam huic anteponit; ex quo efficitur hominem
naturae oboedientem homini 
nocere non posse. Deinde qui alterum uiolat,
ut ipse aliquid commodi 
consequatur, aut nihil existimat se facere
contra naturam aut magis 
fugienda censet mortem, paupertatem, dolorem,
amissionem etiam liberorum, 
propinquorum, amicorum, quam facere cuiquam
iniuriam. Si nihil existimat 
contra naturam fieri hominibus uiolandis,
quid cum eo disseras, qui omnino 
hominem ex homine tollat? Sin fugiendum id
quidem censet, sed multo illa 
peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat
in eo, quod ullum aut corporis 
aut fortunae uitium uitiis animi grauius
existimat. 
VI. Ergo unum debet esse omnibus propositum,
ut eadem sit utilitas 
uniuscuiusque et uniuersorum, quam si ad
se quisque rapiet, dissoluetur 
omnis humana consortio.
Atque etiam si hoc natura praescribit, ut
homo homini, quicumque sit, ob 
eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum
uelit, necesse est secundum 
eandem naturam omnium utilitatem esse communem;
quod si ita est, una 
continemur omnes et eadem lege naturae, idque
ipsum si ita est, certe 
uiolare alterum naturae lege prohibemur.
Verum autem primum, uerum igitur 
extremum. Nam illud quidem absurdum est,
quod quidam dicunt, parenti se aut 
fratri nihil decracturos sui commodi causa,
aliam rationem esse ciuium 
reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam societatem
communis utilitatis 
causa statuunt esse cum ciuibus: quae sententia
omnem societatem distrahit 
ciuitatis. Qui autem ciuium rationem dicunt
habendam, externorum negant, ii 
dirimunt communem humani generis societatem,
qua sublata beneficentia, 
liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur;
quae qui tollunt etiam 
aduersos deos immortales impii iudicandi
sunt. Ab iis enim constitutam 
inter homines societatem euertunt, cuius
societatis artissimum uinculum est 
magis arbitrari esse contra naturam hominem
homini detrahere sui commodi 
causa quam omnia incommoda subire uel externa
uel corporis uel etiam ipsius 
animi *** quae uacent iustitia: haec enim
una uirtus omnium est domina et 
regina uirtutum.
Forsitan quispiam dixerit: nonne igitur sapiens,
si fame ipse conficiatur, 
abstulerit cibum alteri homini ad nullam
rem utili? [Minime uero: non enim 
mihi est uita mea utilior quam animi talis
affectio, neminem ut uiolem 
commodi mei gratia.] Quid? si Phalarim, crudelem
tyrannum et immanem, uir 
bonus, ne ipse frigore conficiatur, uestitu
spoliare possit, nonne faciat? 
Haec ad iudicandum sunt facillima: nam si
quid ab homine ad nullam partem 
utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane
feceris contraque naturae 
legem, sin autem is tu sis, qui multam utilitatem
rei publicae atque 
hominum societati, si in uita remaneas, adferre
possis, si quid ob eam 
causam alteri detraxeris, non sit reprehendendum;
sin autem id non sit eius 
modi, suum cuique incommodum ferendum est
potius quam de alterius commodis 
detrahendum. Non igitur magis est contra
naturam morbus aut egestas aut 
quid eius modi quam detractio atque appetitio
alieni, sed communis 
utilitatis derelictio contra naturam est;
est enim iniusta. Itaque lex ipsa 
naturae, quae utilitatem hominum conseruat
et continet, decernet profecto 
ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem,
bonum, fortem uirum 
transferantur res ad uiuendum necessariae,
qui si occiderit, multum de 
communi utilitate detraxerit, modo hoc ita
faciat, ut ne ipse de se bene 
existimans seseque diligens hanc causam habeat
ad iniuriam. Ita semper 
officio fungetur utilitati consulens hominum
et ei, quam saepe commemoro, 
humanae societati. Nam quod ad Phalarim attinet,
perfacile iudicium est; 
nulla est enim societas nobis cum tyrannis
et potius summa distractio est, 
neque est contra naturam spoliare eum, si
possis, quem est honestum necare, 
atque hoc omne genus pestiferum atque impium
ex hominum communitate 
exterminandum est. Etenim, ut membra quaedam
amputantur, si et ipsa 
sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt
et nocent reliquis partibus 
corporis, sic ista in figura hominis feritas
et immanitas beluae a communi 
tamquam humanitatis corpore segreganda est.
Huius generis quaestiones sunt 
omnes eae, in quibus ex tempore officium
exquiritur.
VII. Eius modi igitur credo res Panaetium
persecuturum fuisse, nisi aliqui 
casus aut occupatio eius consilium peremisset.
Ad quas ipsas consultationes 
ex superioribus libris satis multa praecepta
sunt, quibus perspici possit, 
quid sit propter turpitudinem fugiendum,
quid sit, quod idcirco fugiendum 
non sit quod omnino turpe non sit. Sed quoniam
operi inchoato, prope tamen 
absoluto, tamquam fastigium imponimus, ut
geometrae solent non omnia 
docere, sed postulare ut quaedam sibi concedantur,
quo facilius quae uolunt 
explicent, sic ego a te postulo, mi Cicero,
ut mihi concedas, si potes, 
nihil praeter id, quod honestum sit, propter
se expetendum. Mihi utrumuis 
satis est et tum hoc tum illud probabilius
uidetur nec praetera quicquam 
probabile. Ac primum in hoc Panaetius defendendus
est, quod non utilia cum 
honestis pugnare aliquando posse dixerit
- neque enim ei fas erat - se ea 
quae uiderentur utilia. Nihil uero utile,
quod non idem honestum, nihil 
honestum, quod non idem utile sit, saepe
testatur negatque ullam pestem 
maiorem in uitam hominum inuasisse quam eorum
opinionem, qui ista 
distraxerint. Itaque non ut aliquando anteponeremus
utilia honestis, sed ut 
ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent,
induxit eam, quae 
uideretur esse, non quae esset repugnantiam.
Hanc igitur partem relictam 
explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur,
Marte nostro; neque enim 
quicquam est de hac parte post Panaetium
explicatum, quod quidem mihi 
probaretur, de iis, quae in manus meas uenerint.
VIII. Cum igitur aliqua species utilitatis
obiecta est, commoueri necesse 
est; sed si, cum animum attenderis, turpitudinem
uideas adiunctam ei rei, 
quae speciem utilitatis attulerit, tum non
utilitas relinquenda est, sed 
intellegendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem
esse non posse. Quod si 
nihil est tam contra naturam quam turpitudo
- recta enim et conuenientia et 
constantia natura desiderat aspernaturque
contraria - nihilque tam secundum 
naturam quam utilitas, certe in eadem re
utilitas et turpitudo esse non 
potest. Itemque, si ad honestatem nati sumus
eaque aut sola expetenda est, 
ut Zenoni uisum est, aut certe omni pondere
grauior habenda quam reliqua 
omnia, quod Aristoteli placet, necesse est,
quod honestum sit, id esse aut 
solum aut summum bonum, quod autem bonum,
id certe utile, ita, quicquid 
honestum, id utile. Quare error hominum non
proborum, cum aliquid, quod 
utile uisum est, arripuit, id continuo secernit
ab honesto. Hinc sicae, 
hinc uenena, hinc falsa testamenta nascuntur,
hinc furta, peculatus, 
expilationes direptionesque sociorum et ciuium,
hinc opum nimiarum, 
potentiae non ferendae, postremo etiam in
liberis ciuitatibus regnandi 
existunt cupiditates, quibus nihil nec taetrius
nec foedius excogitari 
potest; emolumenta enim rerum fallacibus
iudiciis uident, poenam non dico 
legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius
turpitudinis, quae acerbissima 
est, non uident. Quam ob rem hoc quidem deliberantium
genus pellatur e 
medio - est enim totum sceleratum et impium
- qui deliberant, utrum id 
sequantur, quod honestum esse uideant, an
se scientes scelere contaminent; 
in ipsa enim dubitatione facinus inest, etiamsi
ad id non peruenerint. Ergo 
ea deliberanda omnino non sunt, in quibus
est turpis ipsa deliberatio. 
IX. Atque etiam ex omni deliberatione celandi
et occultandi spes opinioque 
remouenda est; satis enim nobis, si modo
in philosophia aliquid profecimus, 
persuasum esse debet, si omnes deos hominesque
celare possimus, nihil tamen 
auare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil
incontinenter esse faciendum. 
Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui,
cum terra discessisset magnis 
quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum
aeneumque equum, ut ferunt 
fabulae, animaduertit, cuius in lateribus
fores essent; quibus apertis 
corpus hominis mortui uidit magnitudine inuisitata
anulumque aureum in 
digito; quem ut detraxit, ipse induit - erat
autem regius pastor - tun in concilium 
se pastorum recepit; ibi cum paleam eius
anuli ad palmam 
conuerterat, a nullo uidebatur, ipse autem
omnia uidebat; idem rursus 
uidebatur, cum in locum anulum inuerterat.
Itaque hac oportunitate anuli 
usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice
regem dominum interemit, 
sustulit quos obstare arbitrabatur, nec in
his eum facinoribus quisquam 
potuit uidere; sic repente anuli beneficio
rex exortus est Lydiae. Hunc 
igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihilo
plus sibi licere putet 
peccare, quam si non haberet; honesta enim
bonis uiris, non occulta 
quaeruntur. Atque hoc loco philosophi quidam,
minime mali illi quidem, sed 
non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam
prolatam dicunt a Platone, 
quasi uero ille aut factum id esse aut fieri
potuisse defendat. Haec est 
uis huius anuli et huius exempli: si nemo
sciturus, nemo ne suspicaturus 
quidem sit, cum aliquid diuitiarum, potentiae,
dominationis, libidinis 
causa feceris, si id diis hominibusque futurum
sit semper ignotum, sisne 
facturus? Negant id fieri posse. Nequaquam
potest id quidem, sed quaero, 
quod negant posse, id si posset, quidnam
facerent? Vrgent rustice sane; 
negant enim posse et in eo perstant, hoc
uerbum quid ualeat non uident. Cum 
enim quaerimus, si celare possint, quid facuri
sint, non quaerimus, 
possintne celare, sed tamquam tormenta quaedam
adhibemus, ut, si 
responderint se impunitate proposita facturos
quod expediat, facinorosos se 
esse fateantur, si negent, omnia turpia per
se ipsa fugienda esse 
concedant. 
X. Sed iam ad propositum reuertamur. Incidunt
multae saepe causae, 
quae conturbent animos utilitatis specie,
non, cum hoc deliberetur, 
relinquendane sit honestas propter utilitatis
magnitudinem - nam id quidem 
improbum est -, sed illud, possitne id, quod
utile uideatur, fieri non turpiter. 
Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat,
poterat uideri facere id iniuste; 
fuerat enim in regibus expellendis socius
Bruti consiliorum et adiutor. Cum 
autem consilium hoc principes cepissent,
cognationem Superbi nomenque 
Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam,
quod erat utile,
patriae consulere, id erat ita honestum,
ut etiam ipsi Collatino placere deberet.
Itaque utilitas ualuit propter honestatem,
sine qua ne utilitas quidem esse 
potuisset. At in eo rege, qui urbem condidit,
non item; species enim utilitatis
animum pepulit eius: cui cum uisum esset
utilius solum quam cum altero 
regnare, fratrem interemit. Omisit hic et
pietatem et humanitatem, ut id, quod utile
uidebatur neque erat, assequi posset, et
tamen muri causam opposuit, 
speciem honestatis nec probabilem nec sane
idoneam. Peccauit igitur, pace 
uel Quirini uel Romuli dixerim. Nec tamen
nostrae nobis utilitates 
omittendae sunt aliisque tradendae, cum his
ipsi egeamus, sed suae cuique 
utilitati, quod sine alterius iniuria fiat,
seruiendum est. Scite 
Chrysippus, ut multa: "Qui stadium"
inquit "currit, eniti et contendere
debet quam maxime possit ut uincat, supplantare
eum, quicum certet, aut 
manu depellere nullo modo debet; sic in uita
sibi quemque petere quod 
pertineat ad usum non iniquum est, alteri
deripere ius non est".
Maxime autem perturbantur officia in amicitiis,
quibus et non tribuere 
quod recte possis et tribuere quod non sit
aequum contra officium est. Sed 
huius generis totius breue et non difficile
praeceptum est: quae enim 
uidentur utilia, honores, diuitiae, uoluptates,
cetera generis eiusdem, 
haec amicitiae numquam anteponenda sunt;
at neque contra rem publicam neque 
contra ius iurandum ac fidem amici causa
uir bonus faciet, ne si iudex 
quidem erit de ipso amico; ponit enim personam
amici, cum induit iudicis. 
Tantum dabit amicitiae, ut ueram amici causam
esse malit, ut orandae litis 
tempus, quoad per leges liceat, accommodet.
Cum uero iurato sententia 
dicenda erit, meminerit deum se adhibere
testem, id est, ut ego arbitror, 
mentem suam, qua nihil homini dedit deus
ipse diuinius. Itaque praeclarum a 
maioribus accepimus morem rogandi iudicis,
si eum teneremus, QVAE SALVA 
FIDE FACERE POSSIT. Haec rogatio ad ea pertinet,
quae paulo ante dixi 
honeste amico a iudice posse concedi; nam
si omnia facienda sint, quae 
amici uelint, non amicitiae tales, sed coniurationes
putandae sint. Loquor 
autem de communibus amicitiis; nam in sapientibus
uiris perfectisque nihil 
potest esse tale. Damonem et Phintiam Pythagoreos
ferunt hoc animo inter se 
fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus
diem necis destinauisset et 
is, qui morti addictus esset, paucos sibi
dies commendandorum suorum causa 
postulauisset, uas factus sit alter eius
sistendi, ut, si ille non 
reuertisset, moriendum esset ipsi; qui cum
ad diem se recepisset, admiratus 
eorum fidem tyrannus petiuit ut se ad amicitiam
tertium adscriberent. Cum 
igitur id, quod utile uidetur in amicitia,
cum eo, quod honestum est, 
comparatur, iaceat utilitatis species, ualeat
honestas; cum autem in 
amicitia quae honesta non sunt postulabuntur,
religio et fides anteponatur 
amicitiae: sic habebitur is, quem exquirimus,
dilectus officii.
XI. Sed utilitatis specie in re publica saepissime
peccatur, ut in Corinthi 
disturbatione nostri: durius etiam Athenienses,
qui sciuerunt ut Aeginetis, 
qui classe ualebant, pollices praeciderentur.
Hoc uisum est utile; nimis 
enim imminebat propter propinquitatem Aegina
Piraeo. Sed nihil quod crudele 
utile; est enim hominum naturae, quam sequi
debemus, maxime inimica 
crudelitas. Male etiam qui peregrinos urbibus
uti prohibent eosque 
exterminant, ut Pennus apud patres nostros,
Papius nuper. Nam esse pro 
ciue, qui ciuis non sit, rectum est non licere,
quam legem tulerunt 
sapientissimi consules Crassus et Scaeuola:
usu uero urbis prohibere 
peregrinos sane inhumanum est. Illa praeclara,
in quibus publice utilitatis 
species prae honestate contemnitur. Plena
exemplorum est nostra res publica 
cum saepe, tum maxime bello Punico secundo,
quae Cannensi calamitate 
accepta maiores animos habuit quam umquam
rebus secundis; nulla timoris 
significatio, nulla mentio pacis. Tanta uis
est honesti, ut speciem 
utilitatis obscuret. Athenienses cum Persarum
impetum nullo modo possent 
sustinere statuerentque ut, urbe relicta,
coniugibus et liberis Troezene 
depositis, naues conscenderent libertatemque
Graeciae classe defenderent, 
Cyrsilum quendam suadentem, ut in urbe manerent
Xerxemque reciperent, 
lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem
sequi uidebatur, sed ea nulla 
erat repugnante honestate. Themistocles post
uictoriam eius belli, quod cum 
Persis fuit, dixit in contione se habere
consilium rei publicae salutare, 
sed id sciri non opus esse; postulauit ut
aliquem populus daret, quicum 
communicaret; datus est Aristides. Huic ille,
classem Lacedaemoniorum, quae 
subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse,
quo facto frangi 
Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod
Aristides cum audisset, in contionem 
magna expectatione uenit dixitque perutile
esse consilium, quod 
Themistocles adferret, sed minime honestum.
Itaque Athenienses, quod 
honestum non esset, id ne utile quidem putauerunt
totamque eam rem, quam ne 
audierant quidem, auctore Aristide repudiauerunt.
Melius hi quam nos, qui 
piratas immunes, socios uectigales habemus.
XII. Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam
esse utile, ne tum quidem, cum 
id, quod utile esse putes, adipiscare; hoc
enim ipsum, utile putare quod 
turpe sit, calamitosum est. Sed incidunt,
ut supra dixi, saepe causae, cum 
repugnare utilitas honestati uideatur, ut
animaduertendum sit, repugnetne 
plane an possit cum honestate coniungi. Eius
generis hae sunt quaestiones: 
si exempli gratia uir bonus Alexandrea Rhodum
magnum frumenti numerum 
aduexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque
annonae caritate, si idem 
sciat complures mercatores Alexandrea soluisse
nauesque in cursu frumento 
onustas petentes Rhodum uiderit, dicturusne
sit id Rhodiis an silentio suum 
quam plurimo uenditurus? Sapientem et bonum
uirum fingimus; de eius 
deliberatione et consultatione quaerimus,
qui celaturus Rhodios non sit, si 
id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non
sit. In huius modi causis aliud 
Diogeni Babylonio uideri solet, magno et
graui Stoico, aliud Antipatro, 
discipulo eius, homini acutissimo: Antipatro
omnia patefacienda, ut ne quid 
omnino, quod uenditor norit, emptor ignoret,
Diogeni uenditorem, quatenus 
iure ciuili constitutum sit, dicere uitia
oportere, cetera sine insidiis 
agere et, quoniam uendat, uelle quam optime
uendere. "Aduexi, exposui, 
uendo meum non pluris quam ceteri, fortasse
etiam minoris, cum maior est 
copia; cui fit iniuria?" Exoritur Antipatri
ratio ex altera parte: "Quid 
ais? Tu, cum hominibus consulere debeas et
seruire humanae societati eaque 
lege natus sis et ea habeas principia naturae,
quibus parere et quae sequi 
debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas
uicissimque communis utilitas 
tua sit, celabis homines, quid iis adsit
commoditatis et copia?" 
Respondebit Diogenes fortasse sic: "Aliud
est celare, aliud tacere, neque 
ego nunc te celo, si tibi non dico, quae
natura deorum sit, qui sit finis 
bonorum, quae tibi plus prodessent cognita
quam tritici uilitas. Sed non, 
quicquid tibi audire utile est, idem mihi
dicere necesse est." "Immo uero
[inquiet ille] necesse est, si quidem meministi
esse inter homines natura 
coniunctam societatem". "Memini",
inquiet ille "sed num ista societas
talis 
est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si
ita est, ne uendendum quidem 
quicquam est, sed donandum".
XIII. Vides in hac tota disceptatione non
illud dici: "Quamuis hoc turpe 
sit, tamen, quoniam expedit, faciam",
sed ita expedire, ut turpe non sit, 
ex altera autem parte, ea re, quia turpe
sit, non esse faciendum. Vendat 
aedes uir bonus, propter aliqua uitia, quae
ipse norit, ceteri ignorent, 
pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur
in omnibus cubiculis 
apparere serpentes, male materiatae sint,
ruinosae, sed hoc praeter 
dominum nemo sciat; quaero, si haec emptoribus
uenditor non dixerit 
aedesque uendiderit pluris multo, quam se
uenditurum putarit, num id 
iniuste aut improbe fecerit? "Ille uero"
inquit Antipater. "Quid est enim 
aliud erranti uiam non monstrare, quod Athenis
execrationibus publicis 
sanctum est, si hoc non est, emptorem pati
ruere et per errorem in maximam 
fraudem incurrere? Plus etiam est quam uiam
non monstrare; nam est scientem 
in errorem alterum inducere". Diogenes
contra: "Num te emere coegit, qui ne
hortatus quidem est? Ille, quod non placebat,
proscripsit, tu, quod 
placebat, emisti. Quod si qui proscribunt
uillam bonam beneque aedificatam 
non existimantur fefellisse, etiam si illa
nec bona est nec aedificata 
ratione, multo minus, qui domum non laudarunt.
Vbi enim iudicium emptoris 
est, ibi fraus uenditoris quae potest esse?
Sin autem dictum non omne 
praestandum est, quod dictum non est, id
praestandum putas? Quid uero est 
stultius quam uenditorem eius rei, quam uendat,
uitia narrare? Quid autem 
tam absurdum quam si domini iussu ita praeco
praedicet: domum pestilentem 
uendo?". Sic ergo in quibusdam causis
dubiis ex altera parte defenditur 
honestas, ex altera ita de utilitate dicitur,
ut id, quod utile uideatur, 
non modo facere honestum sit, sed etiam non
facere turpe. Haec est illa, 
quae uidetur utilium fieri cum honestis saepe
dissensio. Quae diiudicanda 
sunt; non enim, ut quaereremus, exposuimus,
sed ut explicaremus. Non igitur 
uidetur nec frumentarius ille Rhodios nec
hic aedium uenditor celare 
emptores debuisse. Neque enim id est celare,
quicquid reticeas, sed cum, 
quod tu scias, id ignorare emolumenti tui
causa uelis eos, quorum intersit 
id scire. Hoc autem celandi genus quale sit
et cuius hominis, quis non 
uidet? Certe non aperti, non simplicis, non
ingenui, non iusti, non uiri 
boni, uersuti potius, obscuri, astuti, fallacis,
malitiosi, callidi, 
ueteratoris, uafri. Haec tot et alia plura
nonne inutile est uitiorum 
subire nomina?
XIV. Quod si uituperandi qui reticuerunt,
quid de iis existimandum est, qui 
orationis uanitatem adhibuerunt? C. Canius,
eques Romanus, nec infacetus et 
satis litteratus, cum se Syracusas otiandi,
ut ipse dicere solebat, non 
negotiandi causa contulisset, dictitabat
se hortulos aliquos emere uelle, 
quo inuitare amicos et ubi se oblectare sine
interpellatoribus posset. Quod 
cum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui
argentariam faceret Syracusis, 
uenales quidem se hortos non habere, sed
licere uti Canio, si uellet, ut 
suis, et simul ad cenam hominem in hortos
inuitauit in posterum diem. Cum 
ille promisisset, tum Pythius, qui esset
ut argentarius apud omnes ordines 
gratiosus, piscatores ad se conuocauit et
ab iis petiuit ut ante suos 
hortulos postridie piscarentur, dixitque
quid eos facere uellet. Ad cenam 
tempori uenit Canius; opipare a Pythio adparatum
conuiuium, cumbarum ante 
oculos multitudo, pro se quisque, quod ceperat,
adferebat; ante pedes Pythi 
pisces abiciebantur. Tum Canius: "Quaeso"
inquit "quid est hoc, Pythi? 
Tantumne piscium? Tantumne cumbarum?"
Et ille: "Quid mirum?" inquit "Hoc
loco est Syracusis quicquid est piscium,
hic aquatio, hac uilla isti carere 
non possunt". Incensus Canius cupiditate
contendit a Pythio, ut uenderet. 
Grauate ille primo. Quid multa? Impetrat.
Emit homo cupidus et locuples 
tanti, quanti Pythius uoluit, et emit instructos;
nomina facit, negotium 
conficit. Inuitat Canius postridie familiares
suos, uenit ipse mature, 
scalmum nullum uidet. Quaerit ex proximo
uicino, num feriae quaedam 
piscatorum essent, quod eos nullos uideret.
"Nullae, quod sciam", ille 
inquit "sed hic piscari nulli solent;
itaque heri mirabar quid accidisset".
Stomachari Canius, sed quid faceret? Nondum
enim C. Aquilius, collega et 
familiaris meus, protulerat de dolo malo
formulas; in quibus ipsis, cum ex 
eo quaererent, quid esset dolus malus, respondebat,
cum esset aliud 
simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculente,
ut ab homine perito 
definiendi. Ergo et Pythius et omnes aliud
agentes, aliud simulantes 
perfidi, improbi, malitiosi. Nullum igitur
eorum factum potest utile esse, 
cum sit tot uitiis inquinatum.
XV. Quod si Aquiliana definitio uera est,
ex omni uita simulatio 
dissimulatioque tollenda est. Ita nec ut
emat melius nec ut uendat quicquam 
simulabit aut dissimulabit uir bonus. Atque
iste dolus malus et legibus 
erat uindicatus (ut tutela duodecim tabulis,
circumscriptio adulescentium 
lege Plaetoria) et sine lege iudiciis, in
quibus additur EX FIDE BONA. 
Reliquorum autem iudiciorum haec uerba maxime
excellunt: in arbitrio rei 
uxoriae MELIVS AEQVIVS, in fiducia VT INTER
BONOS BENE AGIER. Quid ergo? 
Aut in eo, QVOD MELIVS AEQVIVS, potest ulla
pars inesse fraudis? Aut cum 
dicitur INTER BONOS BENE AGIER, quicquam
agi dolose aut malitiose potest? 
Dolus autem malus in simulatione, ut ait
Aquilius, continetur; tollendum 
est igitur ex rebus contrahendis omne mendacium;
non inlicitatorem 
uenditor, non qui contra se liceatur emptor
apponet; uterque, si ad 
eloquendum uenerit, non plus quam semel eloquetur.
Quintus quidem Scaeuola, 
Publi filius, cum postulasset, ut sibi fundus,
cuius emptor erat, semel 
indicaretur idque uenditor ita fecisset,
dixit se pluris aestumare: addidit 
centum milia. Nemo est, qui hoc uiri boni
fuisse neget; sapientis negant, 
ut si minoris quam potuisset uendidisset.
Haec igitur est illa pernicies, 
quod alios bonos alios sapientes existimant.
Ex quo Ennius "nequiquam 
sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse
non quiret". Vere id quidem, si, 
quid esset prodesse, mihi cum Ennio conueniret.
Hecatonem quidem Rhodium, 
discipulum Panaeti, uideo in iis libris,
quos de officio scripsit Q. 
Tuberoni, dicere "sapientis esse nihil
contra mores, leges, instituta 
facientem habere rationem rei familiaris.
Neque enim solum nobis diuites 
esse uolumus, sed liberis, propinquis, amicis
maximeque rei publicae. 
Singulorum enim facultates et copiae diuitiae
sunt ciuitatis". Huic 
Scaeuolae factum, de quo paulo ante dixi,
placere nullo modo potest; etenim 
omnino tantum se negat facturum compendii
sui causa, quod non liceat: huic 
nec laus magna tribuenda nec gratia est.
Sed siue et simulatio et 
dissimulatio dolus malus est, perpaucae res
sunt, in quibus non dolus malus 
iste uersetur, siue uir bonus est is, qui
prodest quibus potest, nocet 
nemini, certe istum uirum bonum non facile
reperimus. Numquam igitur est 
utile peccare, quia semper est turpe, et,
quia semper est honestum uirum 
bonum esse, semper est utile.
XVI. Ac de iure quidem praediorum sanctum
apud nos est iure ciuili, ut in 
iis uendendis uitia dicerentur, quae nota
essent uenditori. Nam cum ex 
duodecim tabulis satis esset ea praestari,
quae essent lingua nuncupata, 
quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret,
a iuris consultis etiam 
reticentiae poena est constituta: quicquid
enim est in praedio uitii, id 
statuerunt, si uenditor sciret, nisi nominatim
dictum esset, praestari 
oportere. Vt, cum in arce augurium augures
acturi essent iussisentque T. 
Claudium Centumalum, qui aedes in Caelio
monte habebat, demoliri ea, quorum 
altitudo officeret auspiciis, Claudius proscripsit
insulam [uendidit], emit 
P. Calpurnius Lanarius: huic ab auguribus
illud idem denuntiatum est. 
Itaque Calpurnius cum demolitus esset cognossetque
Claudium aedes postea 
proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri
iussus, arbitrum illum 
adegit, QVIDQVID SIBI DARE FACERE OPORTERET
EX FIDE BONA.
M. Cato sententiam dixit, huius nostri Catonis
pater (ut enim ceteri ex patribus,
sic hic, qui illud lumen progenuit, ex filio
est nominandus). Is igitur iudex ita 
pronuntiauit, cum in uendundo rem eam scisset
et non pronuntiasset, emptori 
damnum praestari oportere. Ergo ad fidem
bonam statuit pertinere notum esse 
emptori uitium, quod nosset uenditor. Quod
si recte iudicauit, non recte 
frumentarius ille, non recte aedium pestilentium
uenditor tacuit. Sed huius 
modi reticentiae iure ciuili comprehendi
non possunt; quae autem possunt 
diligenter tenentur. M. Marius Gratidianus,
propinquus noster, C. Sergio 
Oratae uendiderat aedes eas, quas ab eodem
ipse paucis ante annis emerat; 
eae [Sergio] seruiebant, sed hoc in mancipio
Marius non dixerat; adducta 
res in iudicium est. Oratam Crassus, Gratidianum
defendebat Antonius. Ius 
Crassus urgebat, "quod uitii uenditor
non dixisset sciens, id oportere 
praestari", aequitatem Antonius, "quoniam
id uitium ignotum Sergio non 
fuisset, qui illas aedes uendidisset, nihil
fuisse necesse dici nec eum 
esse deceptum, qui id, quod emerat, quo iure
esset, teneret. "Quorsus haec? 
Vt illud intellegas, non placuisse maioribus
nostris astutos.
XVII. Sed aliter leges, aliter philosophi
tollunt astutias; leges, quatenus 
manu tenere possunt, philosophi, quatenus
ratione et intellegentia. Ratio 
ergo hoc postulat, ne quid insidiose, ne
quid simulate, ne quid fallaciter. 
Suntne igitur insidiae tendere plagas, etiam
si excitaturus non sis nec 
agitaturus? Ipsae enim ferae nullo insequente
saepe incidunt. Sic tu aedes 
proscribas, tabulam tamquam plagam ponas,
[domum propter uitia uendas,] in 
eam aliquis incurrat imprudens? Hoc quamquam
uideo propter deprauationem 
consuetudinis neque more turpe haberi neque
aut lege sanciri aut iure 
ciuili, tamen naturae lege sanctum est. Societas
est enim - quod, etsi 
saepe dictum est, dicendum est tamen saepius
- latissime quidem quae 
pateat, omnium inter omnes, interior eorum,
qui eiusdem gentis sint, 
propior eorum, qui eiusdem ciuitatis. Itaque
maiores aliud ius gentium, 
aliud ius ciuile esse uoluerunt: quod ciuile,
non idem continuo gentium, 
quod autem gentium, idem ciuile esse debet.
Sed nos ueri iuris germanaeque 
iustitiae solidam et expressam effigem nullam
tenemus, umbra et imaginibus 
utimur; eas ipsas utinam sequeremur! Feruntur
enim ex optimis naturae et 
ueritatis exemplis. Nam quanti uerba illa
VTI NE PROPTER TE FIDEMVE TVAM 
CAPTVS FRAVDATVSVE SIM! quam illa aurea VT
INTER BONOS BENE AGIER OPORTET 
ET SINE FRAVDATIONE! Sed, qui sint boni et
quid sit bene agi magna quaestio 
est. Q. quidem Scaeuola, pontifex maximus,
summam uim esse dicebat in 
omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur
EX FIDE BONA, fideique bonae 
nomen existimabat manare latissime, idque
uersari in tutelis, societatibus, 
fiduciis, mandatis, rebus emptis, uenditis,
conductis, locatis, quibus 
uitae societas contineretur; in iis magni
esse iudicis statuere, praesertim 
cum in plerisque essent iudicia contraria,
quid quemque cuique praestare 
oporteret. Quocirca astutiae tollendae sunt
eaque malitia, quae uult illa 
quidem uideri se esse prudentiam, sed abest
ab ea distatque plurimum; 
prudentia est enim locata in dilectu bonorum
et malorum, malitia, si omnia, 
quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis ponit
ante. Nec uero in praediis 
solum ius ciuile ductum a natura malitiam
fraudemque uindicat, sed etiam in 
mancipiorum uenditione uenditoris fraus omnis
excluditur. Qui enim scire 
debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat
edicto aedilium. Heredum 
alia causa est. Ex quo intellegitur, quoniam
iuris natura fons sit, hoc 
secundum naturam esse, neminem id agere,
ut ex alterius praedetur inscitia. 
Nec ulla pernicies uitae maior inueniri potest
quam in malitia simulatio 
intellegentiae; ex quo ista innumerabilia
nascuntur, ut utilia cum honestis 
pugnare uideantur. Quotus enim quisque reperietur,
qui impunitate et 
ignoratione omnium proposita abstinere possit
iniuria?
XVIII. Periclitemur, si placet, et in iis
quidem exemplis, in quibus 
peccari uolgus hominum fortasse non putet;
neque enim de sicariis, 
ueneficis, testamentariis, furibus, peculatoribus
hoc loco disserendum est, 
qui non uerbis sunt et disputatione philosophorum,
sed uinclis et carcere 
fatigandi, sed haec consideremus, quae faciunt
ii, qui habentur boni. L. 
Minuci Basili locupletis hominis falsum testamentum
quidam e Graecia Romam 
attulerunt; quod quo facilius obtinerent,
scripserunt heredes secum M. 
Crassum et Q. Hortensium, homines eiusdem
aetatis potentissimos; qui cum 
illud falsum esse suspicarentur, sibi autem
nullius essent conscii culpae, 
alieni facinoris munusculum non repudiauerunt.
Quid ergo? Satin est hoc, ut 
non deliquisse uideantur? Mihi quidem non
uidetur, quamquam alterum uiuum 
amaui, alterum non odi mortuum. Sed cum Basilus
M. Satrium sororis filium 
nomen suum ferre uoluisset eumque fecisset
heredem - hunc dico patronum 
agri Piceni et Sabini -, o turpem notam temporum
illorum, non 
erat aequum principes ciuis rem habere, ad
Satrium nihil praeter nomen 
peruenire! Etenim si is, qui non defendit
iniuriam neque propulsat a suis, 
cum potest, iniuste facit, ut in primo libro
disserui, qualis habendus est 
is, qui non modo non repellit, sed etiam
adiuuat iniuriam? Mihi quidem 
etiam uerae hereditates non honestae uidentur,
si sunt malitiosis 
blanditiis, officiorum non ueritate, sed
simulatione quaesitae. Atqui in 
talibus rebus aliud utile interdum, aliud
honestum uideri solet. Falso: nam 
eadem utilitatis quae honestatis est regula.
Qui hoc non peruiderit, ab hoc 
nulla fraus aberit, nullum facinus; sic enim
cogitans: "Est istuc quidem 
honestum, uerum hoc expedit", res a
natura copulatas audebit errore 
diuellere, qui fons est fraudium, maleficiorum,
scelerum omnium. 
XIX. Itaque si uir bonus habeat hanc uim,
ut, si digitis concrepuerit, possit
in locupletium testamenta nomen eius inrepere,
hac ui non utatur, ne si 
exploratum quidem habeat id omnino neminem
umquam suspicaturum: at dares 
hanc uim M. Crasso, ut digitorum percussione
heres posset scriptus esse qui 
re uera non esset heres, in foro, mihi crede,
saltaret. Homo autem iustus 
isque, quem sentimus uirum bonum, nihil cuiquam,
quod in se transferat, 
detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid
sit uir bonus, nescire fateatur. 
At uero, si qui uoluerit animi sui complicatam
notionem euoluere, iam se 
ipse doceat eum uirum bonum esse, qui prosit
quibus possit, noceat nemini 
nisi lacessitus iniuria. Quid ergo? Hic non
noceat, qui quodam quasi ueneno 
perficiat ut ueros heredes moueat, in eoum
locum ipse succedat? "Non igitur 
faciat" dixerit quis, "quod utile
sit, quod expediat?" Immo intellegat
nihil nec expedire nec utile esse, quod sit
iniustum. Hoc qui non 
didicerit, bonus uir esse non poterit. C
Fimbriam consularem audiebam de 
patre nostro puer iudicem M. Lutatio Pinthiae
fuisse, equiti Romano sane 
honesto, cum is sponsionem fecisset NI VIR
BONVS ESSET. Itaque ei dixisse 
Fimbriam se illam rem numquam iudicaturum,
ne aut spoliaret fama probatum 
hominem, si contra iudicauisset, aut statuisse
uideretur uirum bonum esse 
aliquem, cum ea res innumerabilius officiis
et laudibus contineretur. Huic 
igitur uiro bono, quem Fimbria etiam, non
modo Socrates nouerat, nullo modo 
uideri potest quicquam esse utile, quod non
honestum sit; itaque talis uir 
non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam
audebit, quod non audeat 
praedicare. Haec non turpe est dubitare philosophos,
quae ne rustici quidem 
dubitent? A quibus natum est id, quod iam
contritum est uetustate 
prouerbium: cum enim fidem alicuius bonitatemque
laudant, dignum esse 
dicunt, quicum in tenebris mices. Hoc quam
habet uim nisi illam, nihil 
expedire quod non deceat, etiam si id possis
nullo refellente obtinere? 
Videsne hoc prouerbio neque Gygi ille posse
ueniam dari neque huic, quem 
paulo ante fingebam digitorum percussione
hereditates omnium posse 
conuerrere? Vt enim, quod turpe est, id,
quamuis occultetur, tamen honestum 
fieri nullo modo potest, sic, quod honestum
non est, id utile ut sit effici 
non potest aduersante et repugnante natura.
XX. At enim, cum permagna praemia sunt, est
causa peccandi. C. Marius, cum 
a spe consulatus longe abesset et iam septimum
annum post praeturam iaceret 
neque petiturus umquam consulatum uideretur,
Q. Metellum, cuius legatus 
erat, summum uirum et ciuem, cum ab eo, imperatore
suo, Romam missus esset, 
apud populum Romanum criminatus est, bellum
illum ducere; si se consulem 
fecissent, breui tempore aut uiuum aut mortuum
Iugurtham se in potestatem 
populi Romani redacturum. Itaque factus est
ille quidem consul, sed a fide 
iustitiaque discessit, qui optimum et grauissimum
ciuem, cuius legatus et a 
quo missus esset, in inuidiam falso crimine
adduxerit. Ne noster quidem 
Gratidianus officio uiri boni functus est
tum, cum praetor esset 
collegiumque praetorium tribuni plebi adhibuissent,
ut res nummaria de 
communi sententia constitueretur; iactabatur
enim temporibus illis nummus 
sic, ut nemo posset scire, quid haberet.
Conscripserunt communiter edictum 
cum poena atque iudicio constitueruntque
ut omnes simul in rostra post 
meridiem escenderent. Et ceteri quidem alius
alio; Marius ab subselliis in 
rostra recta idque, quod communiter compositum
fuerat, solus edixit. Et ea 
res, si quaeris, ei magno honori fuit; omnibus
uicis statuae, ad eas tus, 
cerei. Quid multa? Nemo umquam multitudini
fuit carior. Haec sunt, quae 
conturbent in deliberatione non numquam,
cum id, in quo uiolatur aequitas, 
non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur,
permagnum uidetur, ut 
Mario praeripere collegis et tribunis plebi
popularem gratiam non ita 
turpe, consulem ob eam rem fieri, quod sibi
tum proposuerat, ualde utile 
uidebatur. Sed omnium una regula est, quam
tibi cupio esse notissimam: aut 
illud, quod utile uidetur, turpe ne sit,
aut, si turpe est, ne uideatur 
esse utile. Quid igitur? Possumusne aut illum
Marium uirum bonum iudicare 
aut hunc? Explica atque excute intellegentiam
tuam, ut uideas, quae sit in 
ea species et forma et notio uiri boni. Cadit
ergo in uirum bonum mentiri 
emolumenti sui causa, criminari, praeripere,
fallere? Nihil profecto minus. 
Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum
tam expetendum, ut uiri boni et 
splendorem et nomen amittas? Quid est quod
adferre tantum tantum utilitas 
ista, quae dicitur, possit, quantum auferre,
si boni uiri nomen eripuerit, 
fidem iustitiamque detraxerit? Quid enim
interest, utrum ex homine se 
conuertat quis in beluam an hominis figura
immanitatem gerat beluae?
XXI. Quid? Qui omnia recta et honesta neglegunt,
dummodo potentiam 
consequantur, nonne idem faciunt quod is,
qui etiam socerum habere uoluit 
eum, cuius ipse audacia potens esset? Vtile
ei uidebatur plurimum posse 
alterius inuidia; id quam iniustum in patriam
et quam turpe esset, non 
uidebat. Ipse autem socer in ore semper Graecos
uersus de Phoenissis 
habebat, quos dicam ut potero, incondite
fortasse, sed tamen ut res possit 
intellegi:
Nam si uiolandum est ius, regnandi gratia
uiolandum est; aliis rebus pietatem colas.
Capitalis Eteocles uel potius Euripides,
qui id unum, quod omnium 
sceleratissimum fuerit, exceperit. Quid igitur
minuta colligimus, 
hereditates, mercaturas, uenditiones fraudulentas?
Ecce tibi, qui rex 
populi Romani dominusque omnium gentium esse
concupiuerit idque perfecerit. 
Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit,
amens est; probat enim legum 
et libertatis interitum earumque oppressionem
taetram et detestabilem 
gloriosam putat. Qui autem fatetur honestum
non esse in ea ciuitate, quae 
libera fuerit quaeque esse debeat, regnare,
sed ei, qui id facere possit, 
esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo
potius conuitio a tanto errore 
coner auellere? Potest enim, di immortales,
cuiquam esse utile foedissimum 
et taeterrimum parricidium patriae, quamuis
is, qui se eo obstrinxerit, ab 
oppressis ciuibus parens nominetur? Honestate
igitur dirigenda utilitas 
est, et quidem sic, ut haec duo uerbo inter
se discrepare, re unum sonare 
uideantur. Non habeo ad uolgi opinionem quae
maior utilitas quam regnandi 
esse possit, nihil contra inutilius ei, qui
id iniuste consecutus sit, 
inuenio, cum ad ueritatem coepi reuocare
rationem. Possunt enim cuiquam 
esse utiles angores, sollicitudines, diurni
et nocturni metus, uita 
insidiarum periculorumque plenissima?
Multi iniqui atque infideles regno, pauci
beniuoli [sunt],
inquit Accius. At cui regno? Quod a Tantalo
et Pelope proditum iure 
optinebatur. Nam quanto plures ei regi putas,
qui exercitu populi Romani 
populum ipsum Romanum oppressisset ciuitatemque
non modo liberam, sed etiam 
gentibus imperantem seruire sibi coegisset?
Hunc tu quas conscientiae labes 
in animo censes habuisse, quae uulnera? Cuius
autem uita ipsi potest utilis 
esse, cum eius uitae ea condicio sit, ut
qui illam eripuerit in maxima et 
gratia futurus sit et gloria? Quod si haec
utilia non sunt, quae maxime 
uidentur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis,
satis persuasum esse 
debet nihil esse utile, quod non honestum
sit.
XXII. Quamquam id quidem cum saepe alias,
tum Pyrrhi bello a C. Fabricio 
consule iterum et a senatu nostro iudicatum
est. Cum enim rex Pyrrhus 
populo Romano bellum ultro intulisset cumque
de imperio certamen esset cum 
rege generoso ac potente, perfuga ab eo uenit
in castra Fabrici eique est 
pollicitus, si praemium sibi proposuisset,
se, ut clam uenisset, sic clam 
in Pyrrhi castra rediturum et eum ueneno
necaturum. Hunc Fabricius 
reducendum curauit ad Pyrrhum idque eius
factum laudatum a senatu est. 
Atqui si speciem utlitatis opinionemque quaerimus,
magnum illud bellum 
perfuga unus et grauem aduersarium imperii
sustulisset, sed magnum dedecus 
et flagitium, quicum laudis certamen fuisset,
eum non uirtute, sed scelere 
superatum. Vtrum igitur utilius uel Fabricio,
qui talis in hac urbe qualis 
Aristides Athenis fuit, uel senatui nostro,
qui numquam utilitatem a 
dignitate seiunxit, armis cum hoste certare
an uenenis? Si gloriae causa 
imperium expetundum est, scelus absit, in
quo non potest esse gloria; sin 
ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt
utiles esse cum infamia. 
Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f.
sententia, quas ciuitates L. Sulla 
pecunia accepta ex senatus consulto liberauisset,
ut eae rursus uectigales 
essent, neque iis pecuniam, quam pro libertate
dederant, redderemus. Ei 
senatus est assensus; turpe imperio! piratarum
enim melior fides quam 
senatus. "At aucta uectigalia, utile
igitur". Quousque audebunt dicere 
quicquam utile, quod non honestum? Potest
autem ulli imperio, quod gloria 
debet fultum esse et beneuolentia sociorum,
utile esse odium et infamia? 
Ego etiam cum Catone meo saepe dissensi:
nimis mihi praefracte uidebatur 
aerarium uectigaliaque defendere, omnia publicanis
negare, multa sociis, 
cum in hos benefici esse deberemus, cum illis
sic agere, ut cum colonis 
nostris soleremus, eoque magis, quod illa
ordinum coniunctio ad salutem rei 
publicae pertinebat. Male etiam Curio, cum
causam Transpadanorum aequam 
esse dicebat, semper autem addebat: "Vincat
utilitas". Potius doceret non 
esse aequam, quia non esset utilis rei publicae,
quam cum utilem non esse 
diceret, esse aequam fateretur.
XXIII. Plenus est sextus liber de officiis
Hecatonis talium quaestionum: 
sitne boni uiri in maxima caritate annonae
familiam non alere: in utramque 
partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate,
ut putat, officium 
dirigit magis quam humanitate. Quaerit, si
in mari iactura facienda sit, 
equine pretiosi potius iacturam faciat an
seruuli uilis. Hic alio res 
familiaris, alio ducit humanitas. "Si
tabulam de naufragio stultus 
arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si
potuerit?" Negat, quia sit 
iniurium. "Quid? Dominus nauis eripietne
suum?" Minime, non plus quam [si] 
nauigantem in alto eicere de naui uelit,
quia sua sit. Quoad enim peruentum 
est eo, quo sumpta nauis est, non domini
est nauis, sed nauigantium. "Quid? 
Si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes,
sibine uterque rapiat an 
alter cedat alteri?" Cedat uero, sed
ei, cuius magis intersit uel sua uel 
rei publicae causa uiuere. "Quid? Si
haec paria in utroque?" Nullum erit
certamen, sed quasi sorte aut micando uictus
alteri cedet alter. "Quid? Si 
pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium,
indicetne id magistratibus 
filius?" Nefas id quidem est, quin etiam
defendat patrem, si arguatur. "Non 
igitur patria praestat omnibus officiis?"
Immo uero, sed ipsi patriae 
conducit pios habere ciues in parentes. "Quid?
Si tyrannidem occupare, si 
patriam prodere conabitur pater, silebitne
filius?" Immo uero obsecrabit 
patrem, ne id faciat; si nihil proficiet,
accusabit, minabitur etiam: ad 
extremum, si ad perniciem patriae res spectabit,
patriae salutem anteponet 
saluti patris. Quaerit etiam, si sapiens
adulterinos nummos acceperit 
imprudens pro bonis, cum id rescierit, soluturusne
sit eos, si cui debeat, 
pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat,
cui potius assentior. "Si qui 
uinum fugiens uendat sciens, debeatne dicere?"
Non necesse putat Diogenes, 
Antipater uiri boni existimat. Haec sunt
quasi controuersa iura Stoicorum. 
"In mancipio uendundo dicendane uitia,
non ea, quae nisi dixeris, 
redhibeatur mancipium iure ciuili, sed haec,
mendacem esse, aleatorem, 
furacem, ebriosum?" Alteri dicenda uidentur,
alteri non uidentur. "Si quis 
aurum uendens orichalcum se putet uendere,
indicetne ei uir bonus aurum 
illud esse, an emat denario, quod sit mille
danarium?" Perspicuum est iam 
et quid mihi uideatur et quae sit inter eos
philosophos, quos nominaui, 
controuersia.
XXIV. Pacta et promissa semperne seruanda
sint, QVAE NEC VI NEC DOLO MALO, 
ut praetores solent, FACTA SINT. Si quis
medicamentum cuipiam dederit ad 
aquam intercutem pepigeritque, si eo medicamento
sanus factus esset, ne 
illo medicamento umquam postea uteretur,
si eo medicamento sanus factus sit 
et annis aliquot post inciderit in eundem
morbum nec ab eo, quicum 
pepigerat, impetret ut iterum eo liceat uti,
quid faciendum sit? cum sit is 
inhumanus, qui non concedat, nec ei quicquam
fiat iniuriae, uitae et saluti 
consulendum. Quid? Si qui sapiens rogatus
sit ab eo, qui eum heredem 
faciat, cum ei testamento sestertium milies
relinquatur, ut ante quam 
hereditatem adeat luce palam in foro saltet,
idque se facturum promiserit, 
quod aliter heredem eum scripturus ille non
esset, faciat quod promiserit 
necne? Promisisset nollem et id arbitror
fuisse grauitatis; quoniam 
promiserit, si saltare in foro turpe ducet,
honestius mentietur, si ex 
hereditate nihil ceperit, quam si ceperit,
nisi forte eam pecuniam in rei 
publicae magnum aliquod tempus contulerit,
ut uel saltare, cum patriae 
consulturus sit, turpe non sit. 
XXV. Ac ne illa quidem primissa seruanda
sunt, quae non sunt iis ipsis utilia,
quibus illa promiseris. Sol Phaetonti filio,
ut redeamus ad fabulas, facturum
se esse dixit quicquid optasset. 
Optauit ut in currum patris tolleretur; sublatus
est; atque is ante quam 
constitit ictu fulminis deflagrauit; quanto
melius fuerat in hoc promissum 
patris non esse seruatum! Quid? Quod Theseus
exegit promissum a Neptuno? 
cui cum tres optationes Neptunus dedisset,
optauit interitum Hippolyti 
filii, cum is patri suspectus esset de nouerca;
quo optato impetrato 
Theseus in maximis fuit luctibus. Quid? Agamemnon,
cum deuouisset Dianae 
quod in suo regno pucherrimum natum esset
illo anno, immolauit Iphigeniam, 
qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius:
promissum potius non 
faciendum quam tam taetrum facinus admittendum
fuit. Ergo et promissa non 
facienda non numquam neque semper deposita
reddenda. Si gladium quis apud 
te sana mente deposuerit, repetat insaniens,
reddere peccatum sit, officium 
non reddere. Quid? Si is, qui apud te pecuniam
deposuerit, bellum inferat 
patriae, reddasne depositum? Non credo: facies
enim contra rem publicam, 
quae debet esse carissima. Sic multa, quae
honesta natura uidentur esse, 
temporibus fiunt non honesta: facere promissa,
stare conuentis, reddere 
deposita commutata utilitate fiunt non honesta.
Ac de iis quidem, quae 
uidentur esse utilitates contra iustitiam
simulatione prudentiae, satis 
arbitror dictum.
Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis
primo libro officia duximus, in 
eisdem uersemur, cum docebimus ea, quae uideantur
esse utilia neque sint, 
quam sint uirtutis inimica. Ac de prudentia
quidem, quam uult imitari 
malitia, itemque de iustitia, quae semper
est utilis, disputatum est. 
Reliquae sunt duae partes honestatis, quarum
altera in animi excellentis 
magnitudine et praestantia cernitur, altera
in conformatione et moderatione 
continentiae et temperantiae.
XXVI. Vtile uidebatur Vlixi, ut quidem poetae
tragici prodiderunt (nam apud 
Homerum, optimum auctorem, talis de Vlixe
nulla suspicio est), sed 
insimulant eum tragoediae simulatione insaniae
militiam subterfugere 
uoluisse. Non honestum consilium, at utile,
ut aliquis fortasse dixerit, 
regnare et Ithacae uiuere otiose cum parentibus,
cum uxore, cum filio: 
ullum tu decus in cotidianis laboribus et
periculis cum hac tranquillitate 
conferendum putas? Ego uero istam contemnendam
et abiciendam, quoniam quae 
honesta non sit ne utilem quidem esse arbitror.
Quid enim auditurum putas 
fuisse Vlixem, si in illa simulatione perseuerasset?
Qui, cum maximas res 
gesserit in bello, tamen haec audiat ab Aiace:
Cuius ipse princeps iuris iurandi fuit,
quod omnes scitis, solus neglexit fidem.
Furere adsimulare, ne coiret, institit.
Quod ni Palamedi perspicax prudentia
istius percepset malitiosam audaciam,
fide sacratae ius perpetuo falleret.
Illi uero non modo cum hostibus, uerum etiam
cum fluctibus, id quod fecit, 
dimicare melius fuit quam deserere consentientem
Graeciam ad bellum 
barbaris inferendum. Sed omittamus et fabulas
et externa; ad rem factam 
nostramque ueniamus. M. Atilius Regulus,
cum consul iterum in Africa ex 
insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio,
imperatore autem patre 
Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est
ad senatum, ut, nisi redditi 
essent Poenis captiui nobiles quidam, rediret
ipse Karthaginem. Is cum 
Romam uenisset, utilitatis speciem uidebat,
sed eam, ut res declarat, 
falsam iudicauit: quae erat talis: manere
in patria, esse domui suae cum 
uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset
in bello communem fortunae 
bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis
gradum. Quis haec negat 
esse utilia? Quem censes? Magnitudo animi
et fortitudo negat.
XXVII. Num locupletiores quaeris auctores?
Harum enim est uirtutum proprium nihil extimescere,
omnia humana despicere, 
nihil, quod homini accidere possit, intolerandum
putare. Itaque quid fecit? 
In senatum uenit, mandata exposuit, sententiam
ne diceret recusauit; quamdiu 
iure iurando hostium teneretur, non esse
se senatorem. Atque illud etiam 
("O stultum hominem" dixerit quispiam
"et repugnantem utilitati suae!")
reddi captiuos negauit esse utile; illos
enim adulescentes esse et bonos 
duces, se iam confectum senectute. Cuius
cum ualuisset auctoritas, captiui 
retenti sunt, ipse Karthaginem rediit, neque
eum caritas patriae retinuit 
nec suorum. Neque uero tum ignorabat se ad
crudelissimum hostem et ad 
exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum
conseruandum putabat. 
Itaque cum, inquam, cum uigilando necabatur,
erat in meliore causa quam si 
domi senex captiuus, periurus consularis
remansisset. At stulte, qui non modo 
non censuerit captiuos remittendos, uerum
etiam dissuaserit. Quo modo stulte?
Etiamne, si rei publicae conducebat? Potest
autem, quod inutile rei publicae 
sit, id cuiquam ciui utile esse?
XXVIII. Peruertunt homines ea, quae sunt
fundamenta naturae, cum utilitatem 
ab honestate seiungunt. Omnes enim expetimus
utilitatem ad eamque rapimur 
nec facere aliter ullo modo possumus. Nam
quis est, qui utilia fugiat? Aut 
quis potius, qui ea non studiosissime persequatur?
Sed quia nusquam 
possumus nisi in laude, decore, honestate
utilia reperire, propterea illa 
prima et summa habemus, utilitatis nomen
non tam splendidum quam 
necessarium ducimus.
Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando?
Num iratum timemus Iouem? 
At hoc quidem commune est omnium philosophorum,
non eorum modo, qui deum 
nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil
exhibere alteri, sed eorum etiam, 
qui deum semper agere aliquid et moliri uolunt,
numquam nec irasci deum nec 
nocere. Quid autem iratus Iuppiter plus nocere
potuisset, quam nocuit sibi 
ipse Regulus? Nulla igitur uis fuit religionis,
quae tantam utilitatem 
peruerteret. An ne turpiter faceret? Primum
minima de malis. Num igitur 
tantum mali turpitudo ista habebat, quantum
ille cruciatus? Deinde illud 
etiam apud Accium:
Fregistin fidem?
Neque dedi neque do infideli cuiquam ...
quamquam ab impio rege dicitur, luculente
tamen dicitur. Addunt etiam, 
quemadmodum nos dicamus uideri quaedam utilia,
quae non sint, sic se dicere 
uideri quaedam honesta, quae non sunt; ut
hoc ipsum uidetur honestum 
conseruandi iuris iurandi causa ad curciatum
reuertisse, sed fit non 
honestum, quia, quod per uim hostium esset
actum, ratum esse non debuit. 
Addunt etiam, quicquid ualde utile sit, id
fieri honestum, etiam si antea 
non uideretur. Haec fere contra Regulum.
Sed prima uideamus.
XXIX. Non fuit Iuppiter metuendus ne iratus
noceret, qui neque irasci solet 
nec nocere. Haec quidem ratio non magis contra
Reguli, quam contra omne ius 
iurandum ualet. Sed in iure iurando non qui
metus, sed quae uis sit, debet 
intellegi; est enim ius iurandum affirmatio
religiosa; quod autem affirmate 
quasi deo teste promiseris, id tenendum est.
Iam enim non ad iram deorum, 
quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem
pertinet; nam praeclare 
Ennius:
O Fides alma apta pinnis et ius iurandum
Iouis!
Qui ius igitur iurandum uiolat, is fidem
uiolat, quam in Capitolio uicinam 
Iouis Optimi Maximi, ut in Catonis oratione
est, maiores nostri esse 
uoluerunt. At enim ne iratus quidem Iuppiter
plus Regulo nocuisset, quam 
sibi nocuit ipse Regulus. Certe, si nihil
malum esset nisi dolere; id autem 
non modo non summum malum, sed ne malum quidem
esse maxima auctoritate 
philosophi affirmant. Quorum quidem testem
non mediocrem, sed haus scio an 
grauissimum Regulum nolite, quaeso, uituperare.
Quem enim locupletiorem 
quaerimus quam principem populi Romani, qui
retinendi officii causa 
cruciatum subierit uoluntarium? Nam quod
aiunt "minima de malis", id est,
ut turpiter potius quam calamitose, an est
ullum maius malum turpitudine? 
Quae si in deformitate corporis habeat aliquid
offensionis, quanta illa 
deprauatio et foeditas turpificati animi
debet uideri? Itaque neruosius qui 
ista disserunt, solum audent malum dicere
id, quod turpe sit, qui autem 
remissius, ii tamen non dubitant summum malum
dicere. Nam illud quidem:
Neque dedi neque do infideli cuiquam
idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur
Atreus, personae seruiendum 
fuit. Sed si hoc sibi sument, nullam esse
fidem, quae infideli data sit, 
uideant, ne quaeratur latebra periurio.
[Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris
iurandi saepe cum hoste 
seruanda.] Quod enim ita iuratum est, ut
mens conciperet fieri oportere, id 
seruandum est; quod aliter, id si non fecerit,
nullum est periurium. Vt, si 
praedonibus pactum pro capite pretium non
attuleris, nulla fraus est, ne si 
iuratus quidem id non feceris; nam pirata
non est ex perduellium numero 
definitus, sed communis hostis omnium; cum
hoc nec fides debet nec ius 
iurandum esse commune. Non enim falsum iurare
periurare est, sed quod EX 
ANIMI TVI SENTENTIA iuraris, sicut uerbis
concipitur more nostro, id non 
facere periurium est. Scite enim Euripides:
Iuraui lingua, mentem iniuratam gero.
Regulus uero non debuit condiciones pactionesque
bellicas et hostiles 
pertubare periurio; cum iusto enim et legitimo
hoste res gerebatur, 
aduersus quem et totum ius fetiale et multa
sunt iura communia. Quod ni ita 
esset, numquam claros uiros senatus uinctos
hostibus dedidisset. 
XXX. At uero T. Veturius et Sp. Postumius,
cum iterum consules essent, quia, 
cum male pugnatum apud Caudium esset, legionibus
nostris sub iugum missis 
pacem cum Samnitibus fecerant, dediti sunt
iis; iniussu enim populi senatusque
fecerant. Eodemque tempore Ti. Numicius,
Q. Maelius, qui tum tribuni pl. 
erant, quod eorum auctoritate pax erat facta,
dediti sunt, ut pax Samnitium 
repudiaretur; atque huius deditionis ipse
Postumius, qui dedebatur, suasor 
et auctor fuit. Quod idem multis annis post
C. Mancinus, qui, ut 
Numantinis, quibuscum sine senatus auctoritate
foedus fecerat, dederetur, 
rogationem suasit eam, quam L. Furius, Sex.
Atilius ex senatus consulto 
ferebant; qua accepta est hostibus deditus.
Honestius hic quam Q. Pompeius, 
quo, cum in eadem causa esset, deprecante
accepta lex non est; hic ea, quae 
uidebatur utilitas, plus ualuit quam honestas,
apud superiores utilitatis 
species falsa ab honestatis auctoritate superata
est. At non debuit ratum 
esse, quod erat actum per uim. Quasi uero
forti uiro uis possit adhiberi. 
Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum
praesertim de captiuis 
dissuasurus esset? Quod maximum in eo est,
id reprehenditis: non enim suo 
iudicio stetit, sed suscepit causam, ut esset
iudicium senatus; cui nisi 
ipse auctor fuisset, captiui profecto Poenis
redditi essent. Ita incolumis 
in patria Regulus restitisset; quod quia
patriae non utile putauit, idcirco 
sibi honestum et sentire illa et pati credidit.
Nam quod aiunt, quod ualde 
utile sit, id fieri honestum, immo uero esse,
non fieri: est enim nihil 
utile, quod idem non honestum, nec, quia
utile, honestum, sed, quia 
honestum, utile. Qua re ex multis mirabilibus
exemplis haud facile quis 
dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut praestantius.
XXXI. Se ex tota hac laude Reguli unum illud
est admiratione dignum, quod 
captiuos retinendos censuit; nam quod rediit,
nobis nunc mirabile uidetur, 
illis quidem temporibus aliter facere non
potuit. Itaque ista laus non est 
hominis, sed temporum; nullum enim uinculum
ad astringendam fidem iure 
iurando maiores artius esse uoluerunt. Id
indicant leges in duodecim 
tabulis, indicant sacratae, indicant foedera,
quibus etiam cum hoste 
deuincitur fides, indicant notiones animaduersionesque
censorum, qui nulla 
de re diligentius quam de iure iurando iudicabant.
L. Manlio A. f., cum 
dictator fuisset, M. Pomponius tr. pl. diem
dixit, quod is paucos sibi dies 
ad dictaturam gerendam addidisset; criminabatur
etiam, quod Titum filium, 
qui postea est Torquatus appellatus, ab hominibus
relegasset et ruri 
habitare iussisset; quod cum audiuisset adulescens
filius negotium exhiberi 
patri, accurrisse Romam et cum primo luci
Pomponi domum uenisse dicitur. 
Cui cum esset nuntiatum, qui illum iratum
allaturum ad se aliquid contra 
patrem arbitraretur, surrexit e lectulo remotisque
arbitris ad se 
adulescentem iussit uenire. At ille, ut ingressus
est, confestim gladium 
destrinxit iurauitque se illum statim interfecturum,
nisi ius iurandum sibi 
dedisset se patrem missum esse facturum.
Iurauit hoc terrore coactus 
Pomponius; rem ad populum detulit, docuit
cur sibi causa desistere necesse 
esset, Manlium missum fecit. Tantum temporibus
illis ius iurandum ualebat. 
Atque hic T. Manlius is est, qui ad Anienem
Galli, quem ab eo prouocatus 
occiderat, torque detracto cognomen inuenit,
cuius tertio consulatu Latini 
ad Veserim fusi et fugati, magnus uir in
primis et qui perindulgens in 
patrem, ide, acerbe seuerus in filium.
XXXII. Sed, ut laudandus Regulus in conseruando
iure iurando, sic decem 
illi, quos post Cannensem pugnam iuratos
ad senatum misit Hannibal, se in 
castra redituros ea, quorum erant potiti
Poeni, nisi de redimendis captiuis 
impetrauissent, si non redierunt, uituperandi.
De quibus non omnes uno 
modo. Nam Polybius, bonus auctor in primis,
ex decem nobilissimis, qui tum 
erant missi, nouem reuertisse dicit re a
senatu non impetrata; unum ex 
decem, qui paulo post quam erat egressus
e castris redisset, quasi aliquid 
esset oblitus, Romae remansisse. Reditu enim
in castra liberatum se esse 
iure iurando interpretabatur, non recte;
fraus enim distringit, non 
dissoluit periurium. Fuit igitur stulta calliditas,
peruerse imitata 
prudentiam. Itaque decreuit senatus, ut ille
ueterator et callidus uinctus 
ad Hannibalem duceretur. Sed illud maximum:
octo hominum milia tenebat 
Hannibal, non quos in acie cepisset, aut
qui periculo mortis diffugissent, 
sed qui relicti in castris fuissent a Paulo
et a Varrone consulibus. Eos 
senatus non censuit redimendos, cum id parua
pecunia fieri posset, ut esset 
insitum militibus nostris aut uincere aut
emori. Qua quidem re audita 
fractum animum Hannibalis scribit idem, quod
senatus populusque Romanus 
rebus afflictis tam excelso animo fuisset.
Sic honestatis comparatione ea, 
quae uidentur utilia, uincuntur. C. Acilius
autem, qui Graece scripsit 
historiam, plures ait fuisse, qui in castra
reuertissent eadem fraude, ut 
iure iurando liberarentur eosque a censoribus
omnibus ignominiis notatos. 
Sit iam huius loci finis. Perspicuum est
enim ea, quae timido animo, 
humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset
Reguli factum, si aut de 
captiuis quod ipsi opus esse uideretur, non
quod rei publicae, censuisset 
aut domi remanere uoluisset, non esse utilia,
quia sint flagitiosa, foeda 
et turpia.
XXXIII. Restat quarta pars, quae decore,
moderatione, modestia, 
continentia, temperantia continetur. Potest
igitur quicquam utile
esse, quod sit huic talium uirtutum choro
contrarium? Atqui ab
Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi
nominati omne bonum
in uoluptate posuerunt uirtutemque censuerunt
ob eam rem esse
conlaudandam, quod efficiens esset uoluptatis;
quibus obsoletis
floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque
sententiae. Cum
his uiris equisque, ut dicitur, si honestatem
tueri ac retinere
sententia est, decertandum est. Nam si non
modo utilitas, se uita
omnis beata corporis firma constitutione
eiusque constitutionis
spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est,
continetur, certe haec
utilitas et quidem summa - sic enim censent
- cum honestate pugnabit; 
nam ubi primum prudentiae locus dabitur?
An ut conquirat
undique suauitates? Quam miser uirtutis famulatus
seruientis
uoluptati! Quod autem munus prudentiae? An
legere intellegenter
uoluptates? Fac nihil isto esse iucundius,
quid cogitari potest
turpius? Iam, qui dolorem summum malum dicat,
apud eum quem habet
locum fortitudo, quae est dolorum laborumque
contemptio? Quamuis
enim multis locis dicat Epicurus, sicuti
dicit, satis fortiter de
dolore, tamen non id spectandum est, quid
dicat, 
sed quid consentaneum sit ei dicere, qui
bona uoluptate terminauerit, mala
dolore: ut, si illum audiam de continentia
et temperantia, dicit
ille quidem multa multis locis, sed aqua
haeret, ut aiunt; nam qui
potest temperantiam laudare is, qui ponat
summum bonum in
uoluptate? Est enim temperantia libidinum
inimica, libidines autem
consectatrices uoluptatis. Atque in his tamen
tribus generibus,
quoquo modo possunt, non incallide tergiuersantur.
Prudentiam
introducunt scientiam suppeditantem uoluptates,
depellentem dolores. 
Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt,
cum tradunt
rationem neglegendae mortis, perpetiendi
doloris. Etiam
temperantiam inducunt non facillime illi
quidem, sed tamen quoquo
modo possunt: dicunt enim uoluptatis magnitudinem
doloris
detractione finiri. Iustitia uacillat uel
iacet potius omnesque
eae uirtutes, quae in communitate cernuntur
et in societate
generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas
nec comitas 
esse potest, non plus quam amicitia, si haec
non per se
expetantur, sed ad uoluptatem utilitatemue
referantur. Conferamus
igitur in pauca. Nam ut utilitatem nullam
esse docuimus, quae
honestati esset contraria, sic omnem uoluptatem
dicimus honestati
esse contrariam. Quo magis reprehendendos
Calliphontem et
Dinomachum iudico, qui se dirempturos controuersiam
putauerunt, si
cum honestate uoluptatem tamquam cum homine
pecudem copulauissent;
non recipit istam coniunctionem honestas,
aspernatur, repellit.
Nec uero finis bonorum et malorum, qui simplex
esse debet, ex 
dissimillimis rebus misceri et temperari
potest. Sed de hoc -
magna enim res est - alio loco pluribus;
nunc ad propositum. Quem
ad modum igitur, si quando ea, quae uidetur
utilitas, honestati
repugnat, diiudicanda res sit, satis est
supra disputatum. Sin
autem speciem utilitatis etiam uoluptas habere
dicetur, nulla
potest esse ei cum honestate coniunctio;
nam, ut tribuamus aliquid
uoluptati, condimenti fortasse non nihil,
utilitatis certe nihil
habebit. Habes a patre munus, Marce fili,
mea quidem sententia
magnum, sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam
hi tibi tres
libri inter Cratippi commentarios tamquam
hospites erunt
recipiendi; sed, ut si ipse uenissem Athenas
- quod quidem esset
factum, nisi me e medio cursu clara uoce
patria reuocasset -, 
aliquando me quoque audires, sic, quoniam
his uoluminibus ad te
profecta uox est mea, tribues iis temporis
quantum poteris,
poteris autem quantum uoles. Cum uero intellexero
te hoc scientiae
genere gaudere, tum et praesens tecum propediem,
ut spero, et, dum
aberis, absens loquar. Vale igitur, mi Cicero,
tibique persuade
esse te quidem mihi carissimum, sed multo
fore cariorem, si
talibus monitis praeceptisque laetabere.